PUBLI VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBER III

  1. TE quoque, magna Pales, et te memorande canemus
  2. pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei.
  3. Cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes,
  4. omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum
  5. aut inlaudati nescit Busiridis aras?
  6. Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos
  7. Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,
  8. acer equis? Temptanda via est, qua me quoque possim
  9. tollere humo victorque virum volitare per ora.
  10. Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
  11. Aonio rediens deducam vertice Musas;
  12. primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,
  13. et viridi in campo templum de marmore ponam
  14. propter aquam. Tardis ingens ubi flexibus errat
  15. Mincius et tenera praetexit arundine ripas.
  16. In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:
  17. illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
  18. centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
  19. Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
  20. cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
  21. Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae
  22. dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas
  23. ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos,
  24. vel scaena ut versis discedat frontibus utque
  25. purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
  26. In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
  27. Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,
  28. atque hic undantem bello magnumque fluentem
  29. Nilum ac navali surgentis aere columnas.
  30. Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten
  31. fidentemque fuga Parthum versisque sagittis,
  32. et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea
  33. bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
  34. Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
  35. Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis
  36. nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
  37. Invidia infelix Furias amnemque severum
  38. Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis
  39. immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
  40. Interea Dryadum silvas saltusque sequamur
  41. intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
  42. Te sine nil altum mens incohat; en age segnis
  43. rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
  44. Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum
  45. et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
  46. Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas
  47. Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,
  48. Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
  49. Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
  50. pascit equos seu quis fortis ad aratra iuvencos,
  51. corpora praecipue matrum legat. Optuma torvae
  52. forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
  53. et crurum tenus a mento palearia pendent;
  54. tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
  55. pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.
  56. Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
  57. aut iuga detractans interdumque aspera cornu
  58. et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,
  59. et gradiens ima verrit vestigia cauda,
  60. Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos
  61. desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
  62. cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
  63. Interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
  64. solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
  65. atque aliam ex alia generando suffice prolem.
  66. Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi
  67. prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
  68. et labor, et durae rapit inclementia mortis.
  69. Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
  70. semper enim refice ac, ne post amissa requiras,
  71. ante veni et subolem armento sortire quotannis.
  72. Nec non et pecori est idem dilectus equino.
  73. Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
  74. praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
  75. Continuo pecoris generosi pullus in arvis
  76. altius ingreditur et mollia crura reponit;
  77. primus et ire viam et fluvios temptare minaces
  78. audet et ignoto sese committere ponti
  79. nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix
  80. argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
  81. luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
  82. spadices glaucique, color deterrimus albis
  83. et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere
  84. stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
  85. collectumque premens volvit sub naribus ignem.
  86. Densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
  87. at duplex agitur per lumbos spina, cavatque
  88. tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
  89. Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
  90. Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
  91. Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
  92. Talis et ipse iubam cervice effundit equina
  93. coniugis adventu pernix Saturnus et altum
  94. Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.
  95. Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
  96. deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
  97. frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
  98. ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
  99. ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
  100. incassum furit. Ergo animos aevumque notabis
  101. praecipue; hinc alias artis prolemque parentum
  102. et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
  103. Nonne vides, cum praecipiti certamine campum
  104. corripuere ruuntque effusi carcere currus,
  105. cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit
  106. corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto
  107. et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
  108. iamque humiles, iamque elati sublime videntur
  109. aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
  110. nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae
  111. tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
  112. tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
  113. Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
  114. iungere equos rapidusque rotis insistere victor
  115. Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
  116. impositi dorso atque equitem docuere sub armis
  117. insultare solo et gressus glomerare superbos.
  118. Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri
  119. exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,
  120. quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis
  121. et patriam Epirum referat fortisque Mycenas
  122. Neptunique ipsa deducat origine gentem.
  123. His animadversis instant sub tempus et omnis
  124. impendunt curas denso distendere pingui,
  125. quem legere ducem et pecori dixere maritum;
  126. florentisque secant herbas fluviosque ministrant
  127. farraque, ne blando nequeat superesse labori
  128. invalidique patrum referant ieiunia nati.
  129. Ipsa autem macie tenuant armenta volentes,
  130. atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas
  131. sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
  132. Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,
  133. cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum
  134. surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.
  135. Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus
  136. sit genitali arvo et sulcos oblimet inertis,
  137. sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
  138. Rursus cura patrum cadere et succedere matrum
  139. incipit. Exactis gravidae cum mensibus errant,
  140. non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris,
  141. non saltu superare viam sit passus et acri
  142. carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.
  143. Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum
  144. flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa,
  145. speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
  146. Est lucos Silari circa ilicibusque; virentem
  147. plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
  148. Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
  149. asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
  150. diffugiunt armenta; furit mugitibus aether
  151. concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri.
  152. Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras
  153. Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae.
  154. Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,
  155. arcebis gravido pecori, armentaque pasces
  156. sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
  157. Post partum cura in vitulos traducitur omnis,
  158. continuoque notas et nomina gentis inurunt
  159. et quos aut pecori malint submittere habendo
  160. aut aris servare sacros aut scindere terram
  161. et campum horrentem fractis invertere glaebis.
  162. Cetera pascuntur viridis armenta per herbas:
  163. Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,
  164. iam vitulos hortare viamque insiste domandi,
  165. dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas.
  166. Ac primum laxos tenui de vimine circlos
  167. cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla
  168. servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
  169. iunge pares et coge gradum conferre iuvencos;
  170. atque illis iam saepe rotae ducantur inanes
  171. per terram et summo vestigia pulvere signent;
  172. post valido nitens sub pondere faginus axis
  173. instrepat et iunctos temo trahat aereus orbes.
  174. Interea pubi indomitae non gramina tantum
  175. nec vescas salicum frondes ulvamque palustrem,
  176. sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
  177. more patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,
  178. sed tota in dulcis consument ubera natos.
  179. Sin ad bella magis studium turmasque ferocis,
  180. aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae
  181. et Iovis in luco currus agitare volantis:
  182. primus equi labor est, animos atque arma videre
  183. bellantum lituosque pati tractuque gementem
  184. ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis;
  185. tum magis atque magis blandis gaudere magistri
  186. laudibus et plausae sonitum cervicis amare.
  187. Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris
  188. audeat, inque vicem det mollibus ora capistris
  189. invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
  190. At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,
  191. carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare
  192. compositis sinuetque alterna volumina crurum
  193. sitque laboranti similis; tum cursibus auras,
  194. tum vocet, ac per aperta volans ceu liber habenis
  195. aequora vix summa vestigia ponat harena;
  196. qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
  197. incubuit, Scythiaeque hiemes atque arida differt
  198. nubila: tum segetes altae campique natantes
  199. lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem
  200. dant silvae longique urgent ad litora fluctus;
  201. ille volat simul arva fuga, simul aequora verrens
  202. Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi
  203. sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,
  204. Belgica vel molli melius feret esseda collo.
  205. Tum demum crassa magnum farragine corpus
  206. crescere iam domitis sinito: namque ante domandum
  207. ingentis tollent animos prensique negabunt
  208. verbera lenta pati et duris parere lupatis.
  209. Sed non ulla magis viris industria firmat,
  210. quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,
  211. sive boum sive est cui gratior usus equorum.
  212. Atque ideo tauros procul atque in sola relegant
  213. pascua post montem oppositum et trans flumina lata,
  214. aut intus clausos satura ad praesepia servant.
  215. Carpit enim viris paulatim uritque videndo
  216. femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae
  217. dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
  218. cornibus inter se subigit decernere amantis.
  219. Pascitur in magna Sila formosa iuvenca:
  220. illi alternantes multa vi proelia miscent
  221. volneribus crebris, lavit ater corpora sanguis,
  222. versaque in obnixos urguentur cornua vasto
  223. cum gemitu, reboant silvaeque et longus Olympus
  224. Nec mos bellantis una stabulare, sed alter
  225. victus abit longeque ignotis exulat oris,
  226. multa gemens ignominiam plagasque superbi
  227. victoris, tum, quos amisit inultus, amores;
  228. et stabula aspectans regnis excessit avitis.
  229. Ergo omni cura viris exercet et inter
  230. dura iacet pernix instrato saxa cubili
  231. frondibus hirsutis et carice pastus acuta,
  232. et temptat sese atque irasci in cornua discit
  233. arboris obnixus trunco ventosque lacessit
  234. ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
  235. Post ubi collectum robur viresque refectae
  236. signa movet praecepsque oblitum fertur in hostem:
  237. fluctus uti medio coepit cum albescere ponto
  238. longius ex altoque sinum trahit, utque volutus
  239. ad terras immane sonat per saxa neque ipso
  240. monte minor procumbit, at ima exaestuat unda
  241. verticibus nigramque alte subiectat harenam.
  242. Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,
  243. et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres,
  244. in furias. ignemque ruunt. Amor omnibus idem.
  245. Tempore non alio catulorum oblita leaena
  246. saevior erravit campis, nec funera volgo
  247. tam multa informes ursi stragemque dedere
  248. per silvas; tum saevus aper, tum pessima tigris;
  249. heu male tum Libyae solis erratur in agris.
  250. Nonne vides, ut tota tremor pertemptet equorum
  251. corpora, si tantum notas odor attulit auras?
  252. Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva
  253. non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant
  254. flumina correptosque unda torquentia montis.
  255. Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus
  256. et pede prosubigit terram, fricat arbore costas
  257. atque hinc atque illinc umeros ad volnera durat.
  258. Quid iuvenis, magnum cui versat in ossibus ignem
  259. durus amor? Nempe abruptis turbata procellis
  260. nocte natat caeca serus freta; quem super ingens
  261. porta tonat caeli et scopulis inlisa reclamant
  262. aequora; nec miseri possunt revocare parentes
  263. nec moritura super crudeli funere virgo.
  264. Quid lynces Bacchi variae et genus acre luporum
  265. atque canum? Quid, quae imbelles dant proelia cervi?
  266. Scilicet ante omnis furor est insignis equarum;
  267. et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
  268. Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
  269. Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
  270. Ascanium; superant montis et flumina tranant.
  271. Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
  272. vere magis, quia vere calor redit ossibus: illae
  273. ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
  274. exceptantque levis auras et saepe sine ullis
  275. coniugiis vento gravidae, mirabile dictu,
  276. saxa per et scopulos et depressas convallis
  277. diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
  278. in Borean caurumque, aut unde nigerrimus auster
  279. nascitur et pluvio contristat frigore caelum.
  280. Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
  281. pastores, lentum destillat ab inguine virus,
  282. hippomanes, quod saepe malae legere novercae
  283. miscueruntque herbas et non innoxia verba.
  284. Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
  285. singula dum capti circumvectamur amore.
  286. Hoc satis armentis: superat pars altera curae,
  287. lanigeros agitare greges hirtasque capellas.
  288. Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
  289. Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
  290. quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem;
  291. sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
  292. raptat amor; iuvat ire iugis, qua nulla priorum
  293. Castaliam molli devertitur orbita clivo.
  294. Nunc, veneranda Pales, magno nunc ore sonandum
  295. Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
  296. carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas,
  297. et multa duram stipula filicumque maniplis
  298. sternere subter humum, glacies ne frigida laedat
  299. molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
  300. Post hinc digressus iubeo frondentia capris
  301. arbuta sufficere et fluvios praebere recentis
  302. et stabula a ventis hiberno opponere soli
  303. ad medium conversa diem, cum frigidus olim
  304. iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
  305. Haec quoque non cura nobis leviore tuendae,
  306. nec minor usus erit, quamvis Milesia magno
  307. vellera mutentur Tyrios incocta rubores:
  308. densior hinc suboles, hinc largi copia lactis;
  309. quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra,
  310. laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
  311. Nec minus interea barbas incanaque menta
  312. Cinyphii tondent hirci saetasque comantis
  313. usum in castrorum et miseris velamina nautis.
  314. Pascuntur vero silvas et summa Lycaei
  315. horrentisque rubos et amantis ardua dumos:
  316. atque ipsae memores redeunt in tecta suosque
  317. ducunt et gravido superant vix ubere limen.
  318. Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis
  319. quo minor est illis curae mortalis egestas,
  320. avertes victumque feres et virgea laetus
  321. pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
  322. At vero Zephyris cum laeta vocantibus aestas
  323. in saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
  324. Luciferi primo cum sidere frigida rura
  325. carpamus, dum mane novum, dum gramina canent,
  326. et ros in tenera pecori gratissimus herba.
  327. Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora
  328. et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
  329. ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
  330. currentem ilignis potare canalibus undam;
  331. aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
  332. sicubi magna Iovis antiquo robore quercus
  333. ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
  334. ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
  335. tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus
  336. solis ad occasum, cum frigidus aera vesper
  337. temperat et saltus reficit iam roscida luna
  338. litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
  339. Quid tibi pastores Libyae, quid pascua versu
  340. prosequar et raris habitata mapalia tectis?
  341. Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
  342. pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
  343. hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum
  344. armentarius Afer agit, tectumque laremque
  345. armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
  346. non secus ac patriis acer Romanus in armis
  347. iniusto sub fasce viam cum carpit et hosti
  348. ante expectatum positis stat in agmine castris.
  349. At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
  350. turbidus et torquens flaventis Hister harenas,
  351. quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
  352. Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae
  353. aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
  354. sed iacet aggeribus niveis informis et alto
  355. terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.
  356. Semper hiemps, semper spirantes frigora cauri.
  357. Tum Sol pallentis haud umquam discutit umbras,
  358. nec cum invectus equis altum petit aethera, nec cum
  359. praecipitem Oceani rubro lavit aequore currum.
  360. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae
  361. undaque iam tergo ferratos sustinet orbis,
  362. puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
  363. aeraque dissiliunt vulgo vestesque rigescunt
  364. indutae caeduntque securibus umida vina
  365. et totae solidam in glaciem vertere lacunae
  366. stiriaque impexis induruit horrida barbis.
  367. Interea toto non setius aere ninguit:
  368. intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
  369. corpora magna boum, confertoque agmine cervi
  370. torpent mole nova et summis vix cornibus extant.
  371. Hos non immissis canibus, non cassibus ullis
  372. puniceaeve agitant pavidos formidine pennae,
  373. sed frustra oppositum trudentis pectore montem
  374. comminus obtruncant ferro graviterque rudentis
  375. caedunt et magno laeti clamore reportant.
  376. Ipsi in defossis specubus secura sub alta
  377. otia agunt terra congestaque robora totasque
  378. advolvere focis ulmos ignique dedere.
  379. Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti
  380. fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
  381. Talis Hyperboreo septem subiecta trioni
  382. gens effrena virum Rhiphaeo tunditur euro
  383. et pecudum fulvis velatur corpora saetis.
  384. Si tibi lanitium curae, primum aspera silva,
  385. lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;
  386. Continuoque greges villis lege mollibus albos.
  387. Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,
  388. nigra subest udo tantum cui lingua palato,
  389. reice, ne maculis infuscet vellera pullis
  390. nascentum, plenoque alium circumspice campo.
  391. Munere sic niveo lanae, si credere dignum est,
  392. Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit
  393. in nemora alta vocans; nec tu aspernata vocantem.
  394. At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis
  395. ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas.
  396. Hinc et amant fluvios magis et magis ubera tendunt
  397. et salis occultum referunt in lacte saporem.
  398. Multi iam excretos prohibent a matribus haedos
  399. primaque ferratis praefigunt ora capistris.
  400. Quod surgente die mulsere horisque diurnis,
  401. nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,
  402. sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;
  403. aut parco sale contingunt hiemique reponunt.
  404. Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una
  405. velocis Spartae catulos acremque Molossum
  406. pasce sero pingui. Numquam custodibus illis
  407. nocturnum stabulis furem incursusque luporum
  408. aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.
  409. Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros
  410. et canibus leporem, canibus venabere dammas,
  411. saepe volutabris pulsos silvestribus apros
  412. latratu turbabis agens montisque per altos
  413. ingentem clamore premes ad retia cervum.
  414. Disce et odoratam stabulis accendere cedrum
  415. galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
  416. saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu
  417. vipera delituit caelumque exterrita fugit,
  418. aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae,
  419. pestis acerba boum, pecorique aspergere virus,
  420. fovit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,
  421. tollentemque minas et sibila colla tumentem
  422. deice. Iamque fuga timidum caput abdidit alte,
  423. cum medii nexus extremaeque agmina caudae
  424. solvuntur, tardosque trahit sinus ultimus orbis.
  425. Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis,
  426. squamea convolvens sublato pectore terga
  427. atque notis longam maculosus grandibus alvum
  428. qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
  429. vere madent udo terrae ac pluvialibus austris
  430. stagna colit, ripisque habitans hic piscibus atram
  431. improbus ingluviem ranisque loquacibus explet;
  432. postquam exusta palus, terraeque ardore dehiscunt,
  433. exsilit in siccum et flammantia lumina torquens
  434. saevit agris asperque siti atque exterritus aestu.
  435. Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos
  436. neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
  437. cum positis novus exuviis nitidusque iuventa
  438. volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens
  439. arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
  440. Morborum quoque te causas et signa docebo.
  441. Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
  442. altius ad vivum persedit et horrida cano
  443. bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
  444. sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
  445. Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
  446. perfundunt, udisque aries in gurgite villis
  447. mersatur missusque secundo defluit amni;
  448. aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
  449. et spumas miscent argenti et sulfura viva
  450. Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
  451. scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
  452. Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
  453. quam si quis ferro potuit rescindere summum
  454. ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
  455. dum medicas adhibere manus ad volnera pastor
  456. abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
  457. Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
  458. cum furit atque artus depascitur arida febris,
  459. profuit incensos aestus avertere et inter
  460. ima ferire pedis salientem sanguine venam,
  461. Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;
  462. cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum
  463. et lac concretum cum sanguine potat equino.
  464. Quam procul aut molli succedere saepius umbrae
  465. videris aut summas carpentem ignavius herbas
  466. extremamque sequi aut medio procumbere campo
  467. pascentem et serae solam decedere nocti:
  468. continuo culpam ferro compesce, prius quam
  469. dira per incautum serpant contagia volgus.
  470. Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,
  471. quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi
  472. corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,
  473. spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
  474. Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis
  475. castella in tumulis et Iapydis arva Timavi
  476. nunc quoque post tanto videat desertaque regna
  477. pastorum et longe saltus lateque vacantis.
  478. Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est
  479. tempestas totoque autumni incanduit aestu
  480. et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum,
  481. corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
  482. Nec via mortis erat simplex, sed ubi ignea venis
  483. omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
  484. rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
  485. ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
  486. Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram
  487. lanea dum nivea circumdatur infula vitta,
  488. inter cunctantis cecidit moribunda ministros.
  489. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos
  490. inde neque impositis ardent altaria fibris
  491. nec responsa potest consultus reddere vates,
  492. ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri
  493. summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
  494. Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis
  495. et dulcis animas plena ad praesepia reddunt;
  496. hinc canibus blandis rabies venit et quatit aegros
  497. tussis anhela sues ac faucibus angit obesis.
  498. Labitur infelix studiorum atque immemor herbae
  499. victor equus fontisque avertitur et pede terram
  500. crebra ferit; demissae aures, incertus ibidem
  501. sudor et ille quidem morituris frigidus, aret
  502. pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
  503. Haec ante exitium primis dant signa diebus;
  504. sin in processu coepit crudescere morbus,
  505. tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto
  506. spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
  507. ilia singultu tendunt, it naribus ater
  508. sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
  509. Profuit inserto latices infundere cornu
  510. Lenaeos; ea visa salus morientibus una;
  511. mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
  512. ardebant ipsique suos iam morte sub aegra,
  513. di meliora piis erroremque hostibus illum,
  514. discissos nudis laniabant dentibus artus.
  515. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
  516. concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem
  517. extremosque ciet gemitus. It tristis arator
  518. maerentem abiungens fraterna morte iuvencum,
  519. atque opere in medio defixa relinquit aratra.
  520. Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
  521. prata movere animum, non qui per saxa volutus
  522. purior electro campum petit amnis; at ima
  523. solvuntur latera atque oculos stupor urguet inertis
  524. ad terramque fluit devexo pondere cervix.
  525. Quid labor aut benefacta iuvant? Quid vomere terras
  526. invertisse gravis? Atqui non Massica Bacchi
  527. munera, non illis epulae nocuere repostae:
  528. frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
  529. pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
  530. flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
  531. Tempore non alio dicunt regionibus illis
  532. quaesitas ad sacra boves Iunonis et uris
  533. imparibus ductos alta ad donaria currus.
  534. Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
  535. unguibus infodiunt fruges montisque per altos
  536. contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
  537. Non lupus insidias explorat ovilia circum
  538. nec gregibus nocturnus obambulat; acrior illum
  539. cura domat; timidi dammae cervique fugaces
  540. nunc interque canes et circum tecta vagantur.
  541. Iam maris immensi prolem et genus omne natantum
  542. litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
  543. proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
  544. Interit et curvis frustra defensa latebris
  545. vipera et attoniti squamis adstantibus hydri.
  546. Ipsis est aer avibus non aequus et illae
  547. praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
  548. Praeterea iam nec mutari pabula refert
  549. artes nocent quaesitaeque; cessere magistri
  550. Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
  551. Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
  552. pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque,
  553. inque dies avidum surgens caput altius effert:
  554. Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
  555. arentesque sonant ripae collesque supini:
  556. Iamque catervatim dat stragem atque aggerat ipsis
  557. in stabulis turpi dilapsa cadavera tabo
  558. donec humo tegere ac foveis abscondere discunt.
  559. Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam
  560. aut undis abolere potest aut vincere flamma;
  561. ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
  562. vellera nec telas possunt attingere putris;
  563. verum etiam invisos si quis temptarat amictus,
  564. ardentes papulae atque immundus olentia sudor
  565. membra sequebatur nec longo deinde moranti
  566. tempore contactos artus sacer ignis edebat.