PUBLI VERGILI MARNOIS

GEORGICON

LIBER II

  1. HACTENUS arvorum cultus et sidera caeli,
  2. nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
  3. virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
  4. Huc, pater o Lenaee - tuis hic omnia plena
  5. muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
  6. floret ager, spumat plenis vindemia labris -
  7. huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto
  8. tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
  9. Principio arboribus varia est natura creandis.
  10. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
  11. sponte sua veniunt camposque et flumina late
  12. curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae,
  13. populus et glauca canentia fronde salicta;
  14. pars autem posito surgunt de semine, ut altae
  15. castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet
  16. aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
  17. Pullulat ab radice aliis densissima silva,
  18. ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
  19. parva sub ingenti matris se subicit umbra.
  20. Hos natura modos primum dedit, his genus omne
  21. silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
  22. Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
  23. Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
  24. deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
  25. quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
  26. silvarumque aliae pressos propaginis arcus
  27. exspectant et viva sua plantaria terra;
  28. nil radicis egent aliae summumque putator
  29. haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
  30. Quin et caudicibus sectis - mirabile dictu -
  31. truditur e sicco radix oleagina ligno.
  32. Et saepe alterius ramos inpune videmus
  33. vertere in alterius mutatamque insita mala
  34. ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
  35. Quare agite o proprios generatim discite cultus,
  36. agricolae, fructusque feros mollite colendo,
  37. neu segnes iaceant terrae. Iuvat Ismara Baccho
  38. conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
  39. Tuque ades inceptumque una decurre laborem,
  40. O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
  41. Maecenas, pelagoque volans da vela patenti;
  42. non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
  43. non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
  44. ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.
  45. In manibus terrae; non hic te carmine ficto
  46. atque per ambages et longa exorsa tenebo.
  47. Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
  48. infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
  49. quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
  50. inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
  51. exuerint silvestrem animum cultuque frequenti
  52. in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
  53. Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
  54. hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros;
  55. nunc altae frondes et rami matris opacant
  56. crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
  57. Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos
  58. tarda venit seris factura nepotibus umbram,
  59. pomaque degenerant sucos oblita priores
  60. et turpis avibus praedam fert uva racemos.
  61. Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes
  62. cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
  63. Sed truncis oleae melius, propagine vites
  64. respondent, solido Paphiae de robore myrtus;
  65. plantis et durae coryli nascuntur et ingens
  66. fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae
  67. Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma
  68. nascitur et casus abies visura marinos.
  69. Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida,
  70. et steriles platani malos gessere valentis;
  71. castaneae fagus, ornusque incanuit albo
  72. flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
  73. Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
  74. Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
  75. et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
  76. fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
  77. includunt udoque docent inolescere libro.
  78. Aut rursum enodes trunci resecantur et alte
  79. finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
  80. plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens
  81. exsilit ad caelum ramis felicibus arbos
  82. miraturque novas frondes et non sua poma.
  83. Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
  84. nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,
  85. nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
  86. orchades et radii et amara pausia baca
  87. pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem
  88. Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
  89. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
  90. quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
  91. sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
  92. pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
  93. et passo Psithia utilior tenuisque Lageos
  94. temptatura pedes olim vincturaque linguam,
  95. purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,
  96. Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.
  97. Sunt et Amineae vites, firmissima vina,
  98. Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
  99. Argitisque minor, cui non certaverit ulla
  100. aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
  101. Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
  102. transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
  103. Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,
  104. est numerus; neque enim numero conprendere refert;
  105. quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
  106. discere quam multae Zephyro turbentur harenae,
  107. aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,
  108. nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
  109. Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
  110. fluminibus salices crassisque paludibus alni
  111. nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
  112. litora myrtetis laetissima; denique apertos
  113. Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
  114. Aspice et extremis domitum cultoribus orbem
  115. Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
  116. divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
  117. fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
  118. Quid tibi odorato referam sudantia ligno
  119. balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
  120. Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
  121. velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
  122. aut quos Oceano propior gerit India lucos,
  123. extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
  124. arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
  125. Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
  126. Media fert tristis sucos tardumque saporem
  127. felicis mali, quo non praesentius ullum,
  128. pocula si quando saevae infecere novercae,
  129. miscueruntque herbas et non innoxia verba,
  130. auxilium venit ac membris agit atra venena.
  131. Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
  132. et, si non alium late iactaret odorem,
  133. laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;
  134. flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
  135. ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
  136. sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,
  137. nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
  138. laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
  139. totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
  140. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
  141. invertere satis inmanis dentibus hydri
  142. nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
  143. sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
  144. inplevere; tenent oleae armentaque laeta.
  145. Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
  146. hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
  147. victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
  148. Romanos ad templa deum duxere triumphos.
  149. Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas
  150. bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
  151. At rabidae tigres absunt et saeva leonum
  152. semina nec miseros fallunt aconita legentis
  153. nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto
  154. squameus in spiram tractu se colligit anguis.
  155. Adde tot egregias urbes operumque laborem,
  156. tot congesta manu praeruptis oppida saxis
  157. fluminaque antiquos subter labentia muros.
  158. An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra
  159. anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque,
  160. fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino
  161. an memorem portus Lucrinoque addita claustra
  162. atque indignatum magnis stridoribus aequor
  163. Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
  164. Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
  165. Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
  166. ostendit venis atque auro plurima fluxit.
  167. Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
  168. adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos
  169. extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
  170. Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar,
  171. qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
  172. inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
  173. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
  174. magna virum; tibi res antiquae laudis et artem
  175. ingredior, sanctos ausus recludere fontis,
  176. Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
  177. Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,
  178. quis color et quae sit rebus natura ferendis.
  179. Difficiles primum terrae collesque maligni,
  180. tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,
  181. Palladia gaudent silva vivacis olivae.
  182. Indicio est tractu surgens oleaster eodem
  183. plurimus et strati bacis silvestribus agri.
  184. At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,
  185. quique frequens herbis et fertilis ubere campus -
  186. qualem saepe cava montis convalle solemus
  187. despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes
  188. felicemque trahunt limum - quique editus austro
  189. et filicem curvis invisam pascit aratris:
  190. hic tibi praevalidas olim multoque fluentis
  191. sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,
  192. hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
  193. inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
  194. lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
  195. Sin armenta magis studium vitulosque tueri
  196. aut ovium fetum aut urentis culta capellas,
  197. saltus et saturi petito longinqua Tarenti
  198. et qualem infelix amisit Mantua campum,
  199. pascentem niveos herboso flumine cycnos;
  200. non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
  201. et, quantum longis carpent armenta diebus,
  202. exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
  203. Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra
  204. et cui putre solum, - namque hoc imitamur arando -
  205. optima frumentis; non ullo ex aequore cernes
  206. plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;
  207. aut unde iratus silvam devexit arator
  208. et nemora evertit multos ignava per annos
  209. antiquasque domos avium cum stirpibus imis
  210. eruit; illae altum nidis petiere relictis,
  211. at rudis enituit inpulso vomere campus.
  212. Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
  213. vix humilis apibus casias roremque ministrat;
  214. et tophus scaber et nigris exesa chelydris
  215. creta negant alios aeque serpentibus agros
  216. dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.
  217. Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris
  218. et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit
  219. quaeque suo semper viridi se gramine vestit
  220. nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:
  221. illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,
  222. illa ferax oleo est, illam experiere colendo
  223. et facilem pecori et patientem vomeris unci.
  224. Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
  225. ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.
  226. Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
  227. Rara sit an supra morem si densa requires -
  228. altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,
  229. densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo -
  230. ante locum capies oculis alteque iubebis
  231. in solido puteum demitti omnemque repones
  232. rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
  233. Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis
  234. aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
  235. ire loca et scrobibus superabit terra repletis,
  236. spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga
  237. exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
  238. Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,
  239. frugibus infelix - ea nec mansuescit arando
  240. nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat -
  241. tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos
  242. colaque prelorum fumosis deripe tectis;
  243. huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
  244. ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis
  245. scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;
  246. at sapor indicium faciet manifestus et ora
  247. tristia temptantum sensu torquebit amaro.
  248. Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
  249. discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,
  250. sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
  251. Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto
  252. laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa
  253. nec se praevalidam primis ostendat aristis!
  254. Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,
  255. quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,
  256. et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus
  257. difficile est: piceae tantum taxique nocentes
  258. interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae
  259. his animadversis terram multo ante memento
  260. excoquere et magnos scrobibus concidere montis,
  261. ante supinatas aquiloni ostendere glaebas,
  262. quam laetum infodias vitis genus. Optima putri
  263. arva solo: id venti curant gelidaeque pruinae
  264. et labefacta movens robustus iugera fossor.
  265. Ac si quos haud ulla viros vigilantia fugit,
  266. ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
  267. arboribus seges et quo mox digesta feratur,
  268. mutatam ignorent subito ne semina matrem.
  269. Quin etiam caeli regionem in cortice signant,
  270. ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores
  271. Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,
  272. restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
  273. Collibus an plano melius sit ponere vitem,
  274. quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,
  275. densa sere; in denso non segnior ubere Bacchus;
  276. sin tumulis adclive solum collisque supinos,
  277. indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem
  278. arboribus positis secto via limite quadret.
  279. Ut saepe ingenti bello cum longa cohortis
  280. explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
  281. directaeque acies, ac late fluctuat omnis
  282. aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
  283. proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
  284. omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
  285. non animum modo uti pascat prospectus inanem,
  286. sed quia non aliter viris dabit omnibus aequas
  287. terra neque in vacuum poterunt se extendere rami.
  288. Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
  289. ausim vel tenui vitem committere sulco.
  290. Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
  291. aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras
  292. aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
  293. Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
  294. convellunt; inmota manet, multosque nepotes,
  295. multa virum volvens durando saecula vincit.
  296. Tum fortis late ramos et bracchia pandens
  297. huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
  298. Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem,
  299. Neve inter vitis corylum sere, neve flagella
  300. summa pete aut summa defringe ex arbore plantas
  301. tantus amor terrae - neu ferro laede retunso
  302. semina, neve oleae silvestris insere truncos:
  303. nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
  304. qui furtim pingui primum sub cortice tectus
  305. robora conprendit frondesque elapsus in altas
  306. ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus
  307. per ramos victor perque alta cacumina regnat
  308. et totum involvit flammis nemus et ruit atram
  309. ad caelum picea crassus caligine nubem,
  310. praesertim si tempestas a vertice silvis
  311. incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
  312. Hoc ubi, non a stirpe valent caesaeque reverti
  313. possunt atque ima similes revirescere terra;
  314. infelix superat foliis oleaster amaris.
  315. Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
  316. tellurem Borea rigidam spirante movere.
  317. Rura gelu tum claudit hiems nec semine iacto
  318. concretam patitur radicem adfigere terrae.
  319. Optima vinetis satio, cum vere rubenti
  320. candida venit avis longis invisa colubris,
  321. prima vel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
  322. nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
  323. Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis;
  324. vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
  325. Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether
  326. coniugis in gremium laetae descendit et omnis
  327. magnus alit magno commixtus corpore fetus.
  328. Avia tum resonant avibus virgulta canoris
  329. et Venerem certis repetunt armenta diebus;
  330. parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris
  331. laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
  332. inque novos soles audent se germina tuto
  333. credere, nec metuit surgentis pampinus austros
  334. aut actum caelo magnis aquilonibus imbrem,
  335. sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.
  336. Non alios prima crescentis origine mundi
  337. inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
  338. crediderim: ver illud erat, ver magnus agebat
  339. orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
  340. cum primae lucem pecudes hausere virumque
  341. terrea progenies duris caput extulit arvis,
  342. inmissaeque ferae silvis et sidera caelo.
  343. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
  344. si non tanta quies iret frigusque caloremque
  345. inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
  346. Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,
  347. sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
  348. aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
  349. inter enim labentur aquae tenuisque subibit
  350. halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,
  351. qui saxo super atque ingentis pondere testae
  352. urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,
  353. hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
  354. Seminibus positis superest diducere terram
  355. saepius ad capita et duros iactare bidentis,
  356. aut presso exercere solum sub vomere et ipsa
  357. flectere luctantis inter vineta iuvencos;
  358. tum levis calamos et rasae hastilia virgae
  359. fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,
  360. viribus eniti quarum et contemnere ventos
  361. adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
  362. Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,
  363. parcendum teneris, et dum se laetus ad auras
  364. palmes agit laxis per purum inmissus habenis,
  365. ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis
  366. carpendae manibus frondes interque legendae.
  367. Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos
  368. exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde -
  369. ante reformidant ferrum - tum denique dura
  370. exerce imperia et ramos conpesce fluentis.
  371. Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
  372. praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;
  373. cui super indignas hiemes solemque potentem
  374. silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
  375. inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.
  376. Frigora nec tantum cana concreta pruina
  377. aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,
  378. quantum illi nocuere greges durique venenum
  379. dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
  380. Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
  381. caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi
  382. praemiaque ingeniis pagos et compita circum
  383. thesidae posuere atque inter pocula laeti
  384. mollibus in pratis unctos saluere per utres.
  385. Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni
  386. versibus incomptis ludunt risuque soluto
  387. oraque corticibus sumunt horrenda cavatis
  388. et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique
  389. oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
  390. Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,
  391. conplentur vallesque cavae saltusque profundi,
  392. et quocumque deus circum caput egit honestum.
  393. Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
  394. carminibus patriis lancesque et liba feremus
  395. et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram
  396. pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
  397. Est etiam ille labor curandis vitibus alter,
  398. cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis
  399. terque quaterque solum scindendum glebaque versis
  400. aeternum frangenda bidentibus, omne levandum
  401. fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem
  402. atque in se sua per vestigia volvitur annus.
  403. Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,
  404. frigidus et silvis aquilo decussit honorem,
  405. iam tum acer curas venientem extendit in annum
  406. rusticus et curvo Saturni dente relictam
  407. persequitur vitem attondens fingitque putando.
  408. Primus humum fodito, primus devecta cremato
  409. sarmenta et vallos primus sub tecta referto;
  410. postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,
  411. bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
  412. durus uterque labor: laudato ingentia rura,
  413. exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci
  414. vimina per silvam et ripis fluvialis arundo
  415. caeditur, incultique exercet cura salicti.
  416. Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,
  417. iam canit effectos extremus vinitor antes:
  418. sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus
  419. et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.
  420. Contra non ulla est oleis cultura; neque illae
  421. procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,
  422. cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;
  423. ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
  424. sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.
  425. Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
  426. Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis
  427. et viris habuere suas, ad sidera raptim
  428. vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.
  429. Nec minus interea fetu nemus omne gravescit
  430. sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
  431. Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
  432. pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
  433. Et dubitant homines serere atque inpendere curam
  434. quid maiora sequar? - salices humilesque genestae
  435. aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram
  436. Sufficiunt saepemque satis et pabula melli -
  437. et iuvat undantem buxo spectare Cytorum
  438. naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre
  439. non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
  440. Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,
  441. quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
  442. dant alios aliae fetus, dant utile lignum
  443. navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.
  444. Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
  445. agricolae et pandas ratibus posuere carinas,
  446. viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,
  447. at myrtus validis hastilibus et bona bello
  448. cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.
  449. Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
  450. non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.
  451. Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,
  452. missa Pado; nec non et apes examina condunt
  453. corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.
  454. Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt
  455. Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis
  456. centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque
  457. et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
  458. O fortunatos nimium, sua si bona norint,
  459. agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis
  460. fundit humo facilem victum iustissima tellus.
  461. Si non ingentem foribus domus alta superbis
  462. mane salutantum totis vomit aedibus undam,
  463. nec varios inhiant pulchra testudine postis
  464. inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,
  465. alba neque Assyrio fucatur lana veneno
  466. nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
  467. at secura quies et nescia fallere vita,
  468. dives opum variarum, at latis otia fundis -
  469. speluncae vivique lacus et frigida Tempe
  470. mugitusque boum mollesque sub arbore somni -
  471. non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
  472. et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,
  473. sacra deum sanctique patres; extrema per illos
  474. iustitia excedens terris vestigia fecit.
  475. Me vero primum dulces ante omnia Musae,
  476. quarum sacra fero ingenti percussus amore,
  477. accipiant caelique vias et sidera monstrent,
  478. defectus solis varios lunaeque labores;
  479. unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant
  480. obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
  481. quid tantum Oceano properent se tinguere soles
  482. hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
  483. Sin, has ne possim naturae accedere partis,
  484. frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:
  485. rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,
  486. flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi
  487. Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis
  488. Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi
  489. sistat et ingenti ramorum protegat umbra!
  490. Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
  491. atque metus omnis et inexorabile fatum
  492. subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
  493. Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,
  494. panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:
  495. illum non populi fasces, non purpura regum
  496. flexit et infidos agitans discordia fratres
  497. aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
  498. non res Romanae perituraque regna; neque ille
  499. aut doluit miserans inopem aut invidit habenti
  500. quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
  501. sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura
  502. insanumque forum aut populi tabularia vidit.
  503. sollicitant alii remis freta caeca ruuntque
  504. in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
  505. hic petit excidiis urbem miserosque Penatis,
  506. ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
  507. condit opes alius defossoque incubat auro;
  508. hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
  509. per cuneos - geminatus enim plebisque patrumque -
  510. corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,
  511. exsilioque domos et dulcia limina mutant
  512. atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
  513. Agricola incurvo terram dimovit aratro:
  514. hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes
  515. sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
  516. Nec requies, quin aut pomis exuberet annus
  517. aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi,
  518. proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
  519. Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
  520. glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
  521. et varios ponit fetus autumnus et alte
  522. mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
  523. Interea dulces pendent circum oscula nati,
  524. casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae
  525. lactea demittunt pinguesque in gramine laeto
  526. inter se adversis luctantur cornibus haedi.
  527. Ipse dies agitat festos fususque per herbam,
  528. ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
  529. te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris
  530. velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
  531. corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
  532. Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,
  533. hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit
  534. scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
  535. septemque una sibi muro circumdedit arces.
  536. Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
  537. inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,
  538. aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
  539. necdum etiam audierant inflari classica, necdum
  540. inpositos duris crepitare incudibus enses.
  541. Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,
  542. et iam tempus equum fumantia solvere colla.