PUBLI VERGILI MARONIS

ECLOGA

IX. LYCIDAS, MOERIS

  1. L. QUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?
  2. M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri
  3. (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli
  4. diceret: `Haec mea sunt; veteres migrate coloni!'
  5. nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,
  6. hos illi - quod nec vertat bene - mittimus haedos.
  7. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles
  8. incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
  9. usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos
  10. omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
  11. M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
  12. nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum
  13. Chaonias dicunt aquila veniente columbas.
  14. quod nisi me quacumque novas incidere lites
  15. ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
  16. nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
  17. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
  18. paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
  19. quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis
  20. spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
  21. vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
  22. cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?
  23. Tityre, dum redeo - brevis est via - pasce capellas,
  24. et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
  25. occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
  26. M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
  27. `Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis -
  28. Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae -
  29. cantantes sublime ferent ad sidera cycni.'
  30. L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;
  31. sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!
  32. Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
  33. Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
  34. vatem pastores, sed non ego credulus illis.
  35. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna
  36. digna, sed argutos inter strepere anser olores.
  37. M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,
  38. si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:
  39. `huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis
  40. hic ver purpureum; varios hic flumina circum
  41. fundit humus flores; hic candida populus antro
  42. imminet, et lentae texunt umbracula vites.
  43. huc ades: insani feriant sine litora fluctus.
  44. L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
  45. audieram? Numeros memini, si verba tenerem.
  46. `Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
  47. Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
  48. astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo
  49. duceret apricis in collibus uva colorem.
  50. insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.'
  51. M. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
  52. cantando puerum memini me condere soles:
  53. nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim
  54. iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
  55. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
  56. L. Causando nostros in longum ducis amores:
  57. et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
  58. aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
  59. hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum
  60. incipit adparere Bianoris: hic ubi densas
  61. agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;
  62. hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.
  63. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
  64. cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;
  65. cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
  66. M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:
  67. carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.