PUBLI VERGILI MARONIS
ECLOGA
VI.
- PRIMA Syracosio dignata est ludere versu,
- nostra nec erubuit silvas habitare Thalia.
- Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
- vellit, et admonuit: `Pastorem, Tityre, pinguis
- pascere oportet ovis, deductum dicere carmen.'
- Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
- Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella -
- agrestem tenui meditabor arundine Musam.
- Non iniussa cano: si quis tamen haec quoque, si quis
- captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,
- te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est,
- quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
- Pergite, Pierides! Chromis et Mnasyllos in antro
- Silenum pueri somno videre iacentem,
- inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho:
- serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
- et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
- Adgressi - nam saepe senex spe carminis ambo
- luserat - iniciunt ipsis ex vincula sertis:
- addit se sociam, timidisque supervenit Aegle, -
- Aegle, Naiadum pulcherrima, - iamque videnti
- sanguineis frontem moris et tempora pingit.
- Ille dolum ridens, `Quo vincula nectitis?' inquit;
- `solvite me, pueri; satis est potuisse videri:
- carmina, quae voltis, cognoscite; carmina vobis,
- huic aliud mercedis erit.' Simul incipit ipse.
- Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
- ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;
- nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
- nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.
- Namque canebat, uti magnum per inane coacta
- semina terrarumque animaeque marisque fuissent,
- et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
- omnia et ipse tener mundi concreverit orbis;
- tum durare solum et discludere Nerea ponto
- coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
- iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
- altius atque cadant submotis nubibus imbres;
- incipiant silvae cum primum surgere, cumque
- rara per ignaros errent animalia montis.
- Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
- Caucasiasque refert volucres, furtumque Promethei:
- his adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum
- clamassent, ut litus `Hyla, Hyla!' omne sonaret.
- et fortunatam, si numquam armenta fuissent,
- Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
- ah, virgo infelix, quae te dementia cepit!
- Proetides inplerunt falsis mugitibus agros:
- at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
- concubitus, quamvis collo timuisset aratrum,
- et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
- ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras:
- ille, latus niveum molli fultus hyacintho,
- ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
- aut aliquam in magno sequitur grege. `Claudite, nymphae,
- Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus,
- si qua forte ferant oculis sese obvia nostris
- errabunda bovis vestigia; forsitan illum,
- aut herba captum viridi, aut armenta secutum,
- perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae.
- Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
- tum Phaethontiades musco circumdat amaro
- corticis, atque solo proceras erigit alnos.
- Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
- Aonas in montis ut duxerit una sororum,
- utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
- ut Linus haec illi, divino carmine pastor,
- floribus atque apio crinis ornatus amaro,
- dixerit: `Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
- Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat
- cantando rigidas deducere montibus ornos:
- his tibi Grynei nemoris dicatur origo,
- ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.'
- Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
- candida succinctam latrantibus inguina monstris
- Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,
- ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
- aut ut mutatos Terei narraverit artus;
- quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
- quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
- infelix sua tecta supervolitaverit alis?
- Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus
- audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,
- ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;
- cogere donec ovis stabulis numerumque referri
- iussit, et invito processit Vesper Olympo.