PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VIII

  1. UT belli signum Laurenti Turnus ab arce
  2. extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
  3. utque acris concussit equos utque impulit arma,
  4. extemplo turbati animi, simul omne tumultu
  5. coniurat trepido Latium saevitque iuventus
  6. effera. Ductores primi Messapus et Ufens
  7. contemptorque deum Mezentius undique cogunt
  8. auxilia et latos vastant cultoribus agros.
  9. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
  10. qui petat auxilium et Latio consistere Teucros,
  11. advectum Aenean classi victosque penatis
  12. inferre et fatis regem se dicere posci
  13. edoceat multasque viro se adiungere gentis
  14. Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
  15. Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur,
  16. eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
  17. quam Turno regi aut regi apparere Latino.
  18. Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
  19. cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
  20. atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
  21. In partisque rapit varias perque omnia versat:
  22. sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
  23. sole repercussum aut radiantis imagine lunae
  24. omnia pervolitat late loca iamque sub auras
  25. erigitur summique ferit lacuaria tecti.
  26. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
  27. alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
  28. cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
  29. Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
  30. procubuit seramque dedit per membra quietem.
  31. Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
  32. populeas inter senior se attollere frondes
  33. visus; eum tenuis glauco velabat amictu
  34. carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
  35. tum sic adfari et curas his demere dictis:
  36. `O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
  37. qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
  38. exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
  39. hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
  40. neu belli terrere minis: tumor omnis et irae
  41. concessere deum.
  42. [Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
  43. litoreis ingens inventa sub ilicibus sus,
  44. triginta capitum fetus enixa, iacebit,
  45. alba, solo recubans, albi circum ubera nati.
  46. Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum
  47. ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
  48. Ascanius clari condet cognominis Albam.
  49. Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat
  50. expedias victor, paucis (adverte) docebo.
  51. Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
  52. qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
  53. delegere locum et posuere in montibus urbem
  54. Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
  55. Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;
  56. hos castris adhibe socios et foedera iunge.
  57. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
  58. adversum remis superes subvectus ut amnem.
  59. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
  60. Iunoni fer rite preces iramque minasque
  61. supplicibus supera votis. Mihi victor honorem
  62. persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis
  63. stringentem ripas et pinguia culta secantem,
  64. caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
  65. Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.'
  66. Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto,
  67. ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
  68. Surgit et aetherii spectans orientia solis
  69. lumina rite cavis undam de flumine palmis
  70. sustinet ac talis effundit ad aethera voces:
  71. `Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est,
  72. tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
  73. accipite Aenean et tandem arcete periclis.
  74. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
  75. fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis,
  76. semper honore meo, semper celebrabere donis
  77. corniger hesperidum fluvius regnator aquarum.
  78. Adsis o tantum et propius tua numina firmes.'
  79. sic memorat geminasque legit de classe biremis
  80. remigioque aptat, socios simul instruit armis.
  81. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum;
  82. candida per silvam cum fetu concolor albo
  83. procubuit viridique in litore conspicitur sus.
  84. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno,
  85. mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
  86. Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
  87. leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
  88. mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
  89. sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
  90. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
  91. labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
  92. miratur nemus insuetum fulgentia longe
  93. scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
  94. Olli remigio noctemque diemque fatigant
  95. et longos superant flexus variisque teguntur
  96. arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
  97. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem,
  98. cum muros arcemque procul ac rara domorum
  99. tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
  100. aequavit, tum res inopes Euandrus habebat:
  101. ocius advertunt proras urbique propinquant.
  102. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
  103. Amphitryoniadae magno divisque ferebat
  104. ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
  105. una omnes iuvenum primi pauperque senatus
  106. tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
  107. Ut celsas videre rates atque inter opacum
  108. adlabi nemus et tacitis incumbere remis,
  109. terrentur visu subito cunctique relictis
  110. consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas
  111. sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse
  112. et procul e tumulo: `Iuvenes, quae causa subegit
  113. ignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit.
  114. `Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?'
  115. Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
  116. paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
  117. `Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
  118. quos illi bello profugos egere superbo.
  119. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos
  120. Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.'
  121. Obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
  122. `Egredere o quicumque es' ait `coramque parentem
  123. adloquere ac nostris succede penatibus hospes.'
  124. excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
  125. Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
  126. Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
  127. `Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari
  128. et vitta comptos voluit praetendere ramos,
  129. non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas
  130. quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
  131. sed mea me virtus et sancta oracula divom
  132. cognatique patres, tua terris didita fama,
  133. coniunxere tibi et fatis egere volentem.
  134. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
  135. Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus,
  136. advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas
  137. edidit, aetherios umero qui sustinet orbes
  138. vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
  139. Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
  140. at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
  141. idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
  142. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
  143. His fretus non legatos neque prima per artem
  144. temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque
  145. obieci caput et supplex ad limina veni.
  146. Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
  147. insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt,
  148. quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant
  149. et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
  150. Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello
  151. pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.'
  152. Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis
  153. iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
  154. Tum sic pauca refert: `Ut te, fortissime Teucrum,
  155. accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
  156. et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
  157. Nam memini Hesionae visentem regna sororis
  158. Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem,
  159. protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
  160. Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
  161. mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
  162. Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat
  163. Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore
  164. compellare virum et dextrae coniungere dextram.
  165. Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
  166. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
  167. discedens chlamydemque auro dedit intertextam
  168. frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
  169. Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
  170. et lux cum primum terris se crastina reddet,
  171. auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
  172. Interea sacra haec, quando huc venistis amici,
  173. annua, quae differre nefas, celebrate faventes
  174. nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.'
  175. Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
  176. pocula gramineoque viros locat ipse sedili
  177. praecipuumque toro et villosi pelle leonis
  178. accipit Aenean solioque invitat acerno.
  179. Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
  180. viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris
  181. dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant.
  182. Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
  183. perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
  184. Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
  185. rex Euandrus ait: `Non haec sollemnia nobis,
  186. has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
  187. vana superstitio veterumque ignara deorum
  188. inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
  189. servati facimus meritosque novamus honores.
  190. Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
  191. disiectae procul ut moles desertaque montis
  192. stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
  193. Hic spelunca fuit, vasto summota recessu,
  194. semihominis Caci facies quam dira tenebat
  195. solis inaccessam radiis; semperque recenti
  196. caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
  197. ora virum tristi pendebant pallida tabo.
  198. Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
  199. ore vomens ignis magna se mole ferebat.
  200. Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
  201. auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
  202. tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
  203. Alcides aderat taurosque hac victor agebat
  204. ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
  205. At furiis Caci mens effera, nequid inausum
  206. aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
  207. quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
  208. avertit, totidem forma superante iuvencas;
  209. atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,
  210. cauda in speluncam tractos versisque viarum
  211. indiciis raptos saxo occultabat opaco:
  212. quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
  213. Interea, cum iam stabulis saturata moveret
  214. Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
  215. discessu mugire boves atque omne querelis
  216. impleri nemus et colles clamore relinqui.
  217. reddidit una boum vocem vastoque sub antro
  218. mugiit et Caci spem custodita fefellit.
  219. Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
  220. felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
  221. robur et aerii cursu petit ardua montis.
  222. Tum primum nostri Cacum videre timentem
  223. turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
  224. speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
  225. Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
  226. deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
  227. pendebat, fultosque emuniit obice postis,
  228. ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
  229. accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
  230. dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
  231. lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
  232. limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
  233. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
  234. speluncae dorso insurgens, altissima visu,
  235. dirarum nidis domus opportuna volucrum.
  236. Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
  237. dexter in adversum nitens concussit et imis
  238. avolsam solvit radicibus; inde repente
  239. inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
  240. dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
  241. At specus et Caci detecta apparuit ingens
  242. regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
  243. non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens
  244. infernas reseret sedes et regna recludat
  245. pallida, dis invisa, superque immane barathrum
  246. cernatur, trepident inmisso lumine manes.
  247. Ergo insperata deprensum luce repente
  248. inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
  249. desuper Alcides telis premit omniaque arma
  250. advocat et ramis vastisque molaribus instat.
  251. Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
  252. faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
  253. evomit involvitque domum caligine caeca,
  254. prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
  255. fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
  256. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
  257. praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
  258. fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
  259. Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
  260. corripit in nodum complexus et angit inhaerens
  261. elisos oculos et siccum sanguine guttur.
  262. Panditur extemplo foribus domus atra revolsis,
  263. abstractaeque boves abiurataeque rapinae
  264. caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
  265. protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
  266. terribilis oculos, voltum villosaque saetis
  267. pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis.
  268. Ex illo celebratus honos, laetique minores
  269. servavere diem, primusque Potitius auctor
  270. et domus Herculei custos Pinaria sacri.
  271. Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper
  272. dicetur nobis et erit quae maxuma semper.
  273. Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
  274. cingite fronde comas et pocula porgite dextris
  275. communemque vocate deum et date vina volentes.'
  276. Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
  277. velavitque comas foliisque innexa pependit
  278. et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes
  279. in mensam laeti libant divosque precantur.
  280. Devexo interea propior fit Vesper Olympo,
  281. iamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
  282. pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
  283. Instaurant epulas et mensae grata secundae
  284. dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
  285. tum Salii ad cantus incensa altaria circum
  286. populeis adsunt evincti tempora ramis,
  287. hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes
  288. Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
  289. monstra manu geminosque premens eliserit angues,
  290. ut bello egregias idem disiecerit urbes,
  291. Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
  292. rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
  293. pertulerit. `Tu nubigenas, invicte, bimembris
  294. Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas
  295. prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
  296. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
  297. ossa super recubans antro semesa cruento;
  298. nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus,
  299. arduus arma tenens; non te rationis egentem
  300. Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
  301. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
  302. et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.'
  303. Talia carminibus celebrant; super omnia Caci
  304. speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
  305. Consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
  306. Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
  307. perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo
  308. et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
  309. ingrediens varioque viam sermone levabat.
  310. miratur facilisque oculos fert omnia circum
  311. Aeneas capiturque locis et singula laetus
  312. exquiritque auditque virum monimenta priorum.
  313. Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis:
  314. `Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant
  315. gensque virum truncis et duro robore nata,
  316. quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
  317. aut componere opes norant aut parcere parto,
  318. sed rami atque asper victu venatus alebat.
  319. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
  320. arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
  321. Is genus indocile ac dispersum montibus altis
  322. composuit legesque dedit Latiumque vocari
  323. maluit, his quoniam latuisset tutis in oris.
  324. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere
  325. saecula. Sic placida populos in pace regebat,
  326. deterior donec paulatim ac decolor aetas
  327. et belli rabies et amor successit habendi.
  328. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
  329. saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
  330. tum reges asperque immani corpore Thybris,
  331. a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
  332. diximus, amisit verum vetus Albula nomen;
  333. me pulsum patria pelagique extrema sequentem
  334. Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
  335. his posuere locis matrisque egere tremenda
  336. Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
  337. Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram
  338. et Carmentalem Romani nomine portam
  339. quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
  340. vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
  341. Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
  342. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum
  343. rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
  344. Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
  345. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti
  346. testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
  347. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
  348. aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
  349. Iam tum religio pavidos terrebat agrestis
  350. dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
  351. Hoc nemus, hunc,' inquit, `frondoso vertice collem
  352. (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum
  353. credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
  354. aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
  355. Haec duo praeterea disiectis oppida muris,
  356. reliquias veterumque vides monimenta virorum.
  357. Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem:
  358. Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.'
  359. Talibus inter se dictis ad tecta subibant
  360. pauperis Euandri passimque armenta videbant
  361. Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
  362. Ut ventum ad sedes: `Haec,' inquit, `limina victor
  363. Alcides subiit, haec illum regia cepit.
  364. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
  365. finge deo rebusque veni non asper egenis.'
  366. dixit et angusti subter fastigia tecti
  367. ingentem Aenean duxit stratisque locavit
  368. effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
  369. Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
  370. At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
  371. Laurentumque minis et duro mota tumultu
  372. Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo
  373. incipit et dictis divinum adspirat amorem:
  374. `Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
  375. debita casurasque inimicis ignibus arces,
  376. non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
  377. artis opisque tuae nec te, carissime coniunx,
  378. incassumve tuos volui exercere labores,
  379. quamvis et Priami deberem plurima natis
  380. et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
  381. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
  382. ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
  383. arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei,
  384. te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
  385. Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
  386. ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.'
  387. Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
  388. cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente
  389. accepit solitam flammam, notusque medullas
  390. intravit calor et labefacta per ossa cucurrit:
  391. non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
  392. ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
  393. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
  394. Tum pater aeterno fatur devinctus amore:
  395. `Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit
  396. quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset,
  397. tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset:
  398. nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
  399. stare decemque alios Priamum superesse per annos.
  400. Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
  401. quidquid in arte mea possum promittere curae,
  402. quod fieri ferro liquidove potest electro,
  403. quantum ignes animaeque valent, absiste precando
  404. viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus
  405. optatos dedit amplexus placidumque petivit
  406. coniugis infusus gremio per membra soporem.
  407. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
  408. curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
  409. cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
  410. impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes,
  411. noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
  412. exercet penso, castum ut servare cubile
  413. coniugis et possit parvos educere natos:
  414. haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo
  415. mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
  416. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
  417. erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis,
  418. quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
  419. antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus
  420. auditi referunt gemitus striduntque cavernis
  421. stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
  422. Volcani domus et Volcania nomine tellus.
  423. Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
  424. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
  425. Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
  426. His informatum manibus iam parte polita
  427. fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
  428. deicit in terras, pars inperfecta manebat.
  429. Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
  430. addiderant, rutili tris ignis et alitis austri:
  431. fulgores nunc horrificos sonitumque metumque
  432. miscebant operi flammisque sequacibus iras.
  433. Parte alia Marti currumque rotasque volucris
  434. instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
  435. aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
  436. certatim squamis serpentum auroque polibant
  437. conexosque anguis ipsamque in pectore divae
  438. Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
  439. `Tollite cuncta,' inquit, `coeptosque auferte labores,
  440. Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:
  441. arma acri facienda viro. Nunc viribus usus,
  442. nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
  443. Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi
  444. ocius incubuere omnes pariterque laborem
  445. sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum,
  446. volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
  447. Ingentum clipeum informant, unum omnia contra
  448. tela Latinorum, septenosque orbibus orbes
  449. impediunt. Alii ventosis follibus auras
  450. accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
  451. aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum.
  452. Illi inter sese multa vi bracchia tollunt
  453. in numerum versantque tenaci forcipe massam.
  454. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
  455. Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma
  456. et matutini volucrum sub culmine cantus.
  457. Consurgit senior tunicaque inducitur artus
  458. et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis;
  459. tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem,
  460. demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
  461. Nec non et gemini custodes limine ab alto
  462. praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
  463. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
  464. sermonum memor et promissi muneris heros.
  465. Nec minus Aeneas se matutinus agebat.
  466. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
  467. Congressi iungunt dextras mediisque residunt
  468. aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
  469. Rex prior haec:
  470. `Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam
  471. res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
  472. nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
  473. exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni,
  474. hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
  475. Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis
  476. iungere castra paro, quam fors inopina salutem
  477. ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
  478. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
  479. urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
  480. gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
  481. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo
  482. imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
  483. Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
  484. effera? Di capiti ipsius generique reservent!
  485. Mortua quin etiam iungebat corpora vivis
  486. componens manibusque manus atque oribus ora,
  487. tormenti genus, et sanie taboque fluentis
  488. complexu in misero longa sic morte necabat.
  489. at fessi tandem cives infanda furentem
  490. armati circumsistunt ipsumque domumque,
  491. obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
  492. Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
  493. confugere et Turni defendier hospitis armis.
  494. Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis:
  495. regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
  496. his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
  497. Toto namque fremunt condensae litore puppes
  498. Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
  499. fata canens, ``O Maeoniae delecta iuventus,
  500. flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
  501. fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
  502. nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
  503. externos optate duces''; tum Etrusca resedit
  504. hoc acies campo, monitis exterrita divom.
  505. Ipse oratores ad me regnique coronam
  506. cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
  507. succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
  508. Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
  509. invidet imperium seraeque ad fortia vires.
  510. natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
  511. hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis
  512. et generi fatum indulgent, quem numina poscunt,
  513. ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
  514. hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
  515. Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
  516. militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
  517. adsuescat primis et te miretur ab annis.
  518. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
  519. lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.'
  520. Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
  521. Aeneas Anchisiades et fidus Achates
  522. multaque dura suo tristi cum corde putabant,
  523. ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
  524. Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
  525. cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente
  526. Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
  527. Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
  528. arma inter nubem caeli regione serena
  529. per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
  530. Obstipuere animis alii, sed Troius heros
  531. agnovit sonitum et divae promissa parentis.
  532. Tum memorat: `Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
  533. quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
  534. Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
  535. si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
  536. laturam auxilio.
  537. Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
  538. quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
  539. scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
  540. Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.'
  541. Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
  542. et primum Herculeis sopitas ignibus aras
  543. excitat hesternumque larem parvosque penatis
  544. laetus adit: mactant lectas de more bidentis
  545. Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.
  546. Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
  547. Quorum de numero qui sese in bella sequantur
  548. praestantis virtute legit; pars cetera prona
  549. fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
  550. nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
  551. Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
  552. ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
  553. pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
  554. Fama volat parvam subito volgata per urbem,
  555. ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.
  556. vota metu duplicant matres, propiusque periclo
  557. it timor, et maior Martis iam apparet imago.
  558. tum pater Evandrus dextram complexus euntis
  559. haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
  560. `O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
  561. (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
  562. stravi scutorumque incendi victor acervos
  563. et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
  564. nascenti cui tris animas Feronia mater
  565. (horrendum dictu) dederat; terna arma movenda,
  566. ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
  567. abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
  568. non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
  569. nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
  570. huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset
  571. funera, tam multis viduasset civibus urbem.
  572. At vos, o superi, et divom tu maxume rector
  573. Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
  574. et patrias audite preces. Si numina vestra
  575. incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
  576. si visurus eum vivo et venturus in unum:
  577. vitam oro, patior quemvis durare laborem.
  578. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris:
  579. nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
  580. dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
  581. dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
  582. complexu teneo, gravior neu nuntius auris
  583. volneret.' Haec genitor digressu dicta supremo
  584. fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant.
  585. Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,
  586. Aeneas inter primos et fidus Achates,
  587. inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas
  588. in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
  589. qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
  590. quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
  591. extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
  592. Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
  593. pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
  594. Olli per dumos, qua proxuma meta viarum,
  595. armati tendunt; it clamor, et agmine facto
  596. quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
  597. Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
  598. religione patrum late sacer; undique colles
  599. inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
  600. Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
  601. arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
  602. qui primi finis aliquando habuere Latinos:
  603. haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
  604. castra locis, celsoque omnis de colle videri
  605. iam poterat legio et latis tendebat in arvis.
  606. Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
  607. succedunt fessique et equos et corpora curant.
  608. At Venus aetherios inter dea candida nimbos
  609. dona ferens aderat; natumque in valle reducta
  610. ut procul egelido secretum flumine vidit,
  611. talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
  612. `En perfecta mei promissa coniugis arte
  613. munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos
  614. aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:'
  615. Dixit et amplexus nati Cytherea petivit,
  616. arma sub adversa posuit radiantia quercu.
  617. Ille, deae donis et tanto laetus honore,
  618. expleri nequit atque oculos per singula volvit
  619. miraturque interque manus et bracchia versat
  620. terribilem cristis galeam flammasque vomentem
  621. fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem
  622. sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes
  623. solis inardescit radiis longeque refulget;
  624. tum levis ocreas electro auroque recocto
  625. hastamque et clipei non enarrabile textum.
  626. Illic res Italas Romanorumque triumphos
  627. haud vatum ignarus venturique inscius aevi
  628. fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
  629. stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella.
  630. fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
  631. procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
  632. ludere pendentis pueros et lambere matrem
  633. impavidos, illam tereti cervice reflexa
  634. mulcere alternos et corpora fingere lingua.
  635. Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas
  636. consessu caveae magnis circensibus actis
  637. addiderat subitoque novum consurgere bellum
  638. Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
  639. Post idem inter se posito certamine reges
  640. armati Iovis ante aram paterasque tenentes
  641. stabant et caesa iungebant foedera porca.
  642. Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
  643. distulerant, at tu dictis, Albane, maneres,
  644. raptabatque viri mendacis viscera Tullus
  645. per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
  646. Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
  647. accipere ingentique urbem obsidione premebat:
  648. Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
  649. Illum indignanti similem similemque minanti
  650. aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles
  651. et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
  652. In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
  653. stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
  654. Romuleoque recens horrebat regia culmo.
  655. Atque hic auratis volitans argenteus anser
  656. porticibus Gallos in limine adesse canebat.
  657. Galli per dumos aderant arcemque tenebant,
  658. defensi tenebris et dono noctis opacae:
  659. aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
  660. virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
  661. auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
  662. gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
  663. Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
  664. lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
  665. extuderat, castae ducebant sacra per urbem
  666. pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit
  667. Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
  668. et scelerum poenas et te, Catilina, minaci
  669. pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
  670. secretosque pios, his dantem iura Catonem.
  671. Haec inter tumidi late maris ibat imago
  672. aurea, sed fluctu spumabant caerula cano;
  673. et circum argento clari delphines in orbem
  674. aequora verrebant caudis aestumque secabant.
  675. In medio classis aeratas, Actia bella,
  676. cernere erat, totumque instructo Marte videres
  677. fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
  678. Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
  679. cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
  680. stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas
  681. laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
  682. Parte alia ventis et dis Agrippa secundis
  683. arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum,
  684. tempora navali fulgent rostrata corona.
  685. Hinc ope barbarica variisque Antonius armis,
  686. victor ab Aurorae populis et litore rubro,
  687. Aegyptum viresque Orientis et ultima secum
  688. Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
  689. Una omnes ruere, ac totum spumare reductis
  690. convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
  691. alta petunt: pelago credas innare revolsas
  692. Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
  693. tanta mole viri turritis puppibus instant.
  694. stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
  695. spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.
  696. Regina in mediis patrio vocat agmina sistro
  697. necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
  698. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
  699. contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
  700. tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors
  701. caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae,
  702. et scissa gaudens vadit Discordia palla,
  703. quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
  704. Actius haec cernens arcum tendebat Apollo
  705. desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
  706. omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
  707. Ipsa videbatur ventis regina vocatis
  708. vela dare et laxos iam iamque inmittere funis.
  709. Illam inter caedes pallentem morte futura
  710. fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri,
  711. contra autem magno maerentem corpore Nilum
  712. pandentemque sinus et tota veste vocantem
  713. caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
  714. At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
  715. moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat,
  716. maxuma tercentum totam delubra per urbem.
  717. Laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
  718. omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
  719. ante aras terram caesi stravere iuvenci.
  720. Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi,
  721. dona recognoscit populorum aptatque superbis
  722. postibus; incedunt victae longo ordine gentes,
  723. quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.
  724. Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
  725. hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
  726. finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
  727. extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
  728. indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
  729. Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
  730. miratur rerumque ignarus imagine gaudet,
  731. attollens umero famamque et fata nepotum.