PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VII

  1. TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
  2. aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;
  3. et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen
  4. Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat.
  5. At pius exsequiis Aeneas rite solutis,
  6. aggere composito tumuli, postquam alta quierunt
  7. aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
  8. Adspirant aurae in noctem nec candida cursus
  9. Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
  10. Proxima Circaeae raduntur litora terrae,
  11. dives inaccessos ubi Solis filia lucos
  12. adsiduo resonat cantu tectisque superbis
  13. urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
  14. arguto tenuis percurrens pectine telas.
  15. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum
  16. vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
  17. saetigerique sues atque in praesaepibus ursi
  18. saevire ac formae magnorum ululare luporum,
  19. quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
  20. induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
  21. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
  22. delati in portus neu litora dira subirent,
  23. Neptunus ventis implevit vela secundis
  24. atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
  25. Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto
  26. Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
  27. cum venti posuere omnisque repente resedit
  28. flatus et in lento luctantur marmore tonsae.
  29. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
  30. prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno.
  31. verticibus rapidis et multa flavus arena
  32. in mare prorumpit. Variae circumque supraque
  33. adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
  34. aethera mulcebant cantu lucoque volabant.
  35. flectere iter sociis terraeque advertere proras
  36. imperat et laetus fluvio succedit opaco.
  37. Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
  38. quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
  39. cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,
  40. expediam et primae revocabo exordia pugnae.
  41. tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
  42. dicam acies actosque animis in funera reges
  43. Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam
  44. Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
  45. maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
  46. iam senior longa placidas in pace regebat.
  47. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
  48. accipimus, Fauno Picus pater isque parentem
  49. te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.
  50. filius huic fato divom prolesque virilis
  51. nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
  52. Sola domum et tantas servabat filia sedes,
  53. iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
  54. Multi illam magno e Latio totaque petebant
  55. Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis
  56. Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
  57. adiungi generum miro properabat amore;
  58. sed variis portenta deum terroribus obstant.
  59. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
  60. sacra comam multosque metu servata per annos,
  61. quam pater inventam, primas cum conderet arces,
  62. ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus
  63. Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
  64. Huius apes summum densae (mirabile dictu),
  65. stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
  66. obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis
  67. examen subitum ramo frondente pependit.
  68. Continuo vates: `Externum cernimus,' inquit,
  69. `adventare virum et partis petere agmen easdem
  70. partibus ex isdem et summa dominarier arce.'
  71. Praeterea, castis adolet dum altaria taedis
  72. et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
  73. visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem,
  74. [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari]
  75. regalisque accensa comas, accensa coronam
  76. insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo
  77. involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
  78. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
  79. namque fore inlustrem fama fatisque canebant
  80. ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
  81. At rex sollicitus monstris oracula Fauni,
  82. fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta
  83. consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro
  84. fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
  85. Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
  86. in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
  87. Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
  88. pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
  89. multa modis simulacra videt volitantia miris
  90. et varias audit voces fruiturque deorum
  91. couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
  92. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
  93. centum lanigeras mactabat rite bidentis
  94. atque harum effultus tergo stratisque iacebat
  95. velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
  96. `Ne pete conubiis natam sociare Latinis,
  97. O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
  98. externi venient generi, qui sanguine nostrum
  99. nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes
  100. omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
  101. aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.'
  102. Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
  103. nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
  104. sed circum late volitans iam Fama per urbes
  105. Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
  106. gramineo ripae religavit ab aggere classem.
  107. Aeneas primique duces et pulcher Iulus
  108. corpora sub ramis deponunt arboris altae
  109. instituuntque dapes et adorea liba per herbam
  110. subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)
  111. et Cereale solum pomis agrestibus augent.
  112. Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus
  113. exiguam in Cererem penuria adegit edendi
  114. et violare manu malisque audacibus orbem
  115. fatalis crusti patulis nec parcere quadris:
  116. `Heus ! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus,
  117. nec plura adludens. Ea vox audita laborum
  118. prima tulit finem, primamque loquentis ab ore
  119. eripuit pater ac stupefactus numine pressit.
  120. Continuo: `Salve fatis mihi debita tellus
  121. vosque,' ait, `O fidi Troiae salvete penates:
  122. hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque
  123. (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:
  124. cum te, nate, fames ignota ad litora vectum
  125. accisis coget dapibus consumere mensas,
  126. tum sperare domos defessus ibique memento
  127. prima locare manu molirique aggere tecta.
  128. Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat,
  129. exiliis positura modum.
  130. Quare agite et primo laeti cum lumine solis
  131. quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,
  132. vestigemus et a portu diversa petamus.
  133. Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate
  134. Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.'
  135. Sic deinde effatus frondenti tempora ramo
  136. implicat et geniumque loci primamque deorum
  137. Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur
  138. flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa
  139. Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem
  140. invocat et duplicis caeloque ereboque parentis.
  141. Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto
  142. intonuit radiisque ardentem lucis et auro
  143. ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.
  144. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor
  145. advenisse diem, quo debita moenia condant.
  146. Certatim instaurant epulas atque omine magno
  147. crateras laeti statuunt et vina coronant.
  148. Postera cum prima lustrabat lampade terras
  149. orta dies, urbem et finis et litora gentis
  150. diversi explorant: haec fontis stagna Numici,
  151. hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.
  152. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni
  153. centum oratores augusta ad moenia regis
  154. ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,
  155. donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.
  156. Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur
  157. passibus. Ipse humili designat moenia fossa
  158. moliturque locum primasque in litore sedes
  159. castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
  160. Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum
  161. ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
  162. Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus
  163. exercentur equis domitantque in pulvere currus
  164. aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis
  165. spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt:
  166. cum praevectus equo longaevi regis ad auris
  167. nuntius ingentis ignota in veste reportat
  168. advenisse viros. Ille intra tecta vocari
  169. imperat et solio medius consedit avito.
  170. Tectum augustum ingens. centum sublime columnis,
  171. urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
  172. horrendum silvis et religione parentum.
  173. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces
  174. regibus omen erat, hoc illis curia templum,
  175. hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso
  176. perpetuis soliti patres considere mensis.
  177. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
  178. antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus
  179. vitisator, curvam servans sub imagine falcem,
  180. Saturnusque senex Ianique bifrontis imago
  181. vestibulo astabant, aliique ab origine reges
  182. Martiaque ob patriam pugnando volnera passi.
  183. Multaque praeterea sacris in postibus arma,
  184. captivi pendent currus curvaeque secures
  185. et cristae capitum et portarum ingentia claustra
  186. spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.
  187. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
  188. succinctus trabea laevaque ancile gerebat
  189. Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx
  190. aurea percussum virga versumque venenis
  191. fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.
  192. Tali intus templo divom patriaque Latinus
  193. sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,
  194. atque haec ingressis placido prior edidit ore:
  195. `Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem
  196. et genus, auditique advertitis aequore cursum),
  197. quid petitis ? Quae causa rates aut cuius egentis
  198. litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
  199. Sive errore viae seu tempestatibus acti,
  200. qualia multa mari nautae patiuntur in alto,
  201. fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
  202. ne fugite hospitium neve ignorate Latinos
  203. Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
  204. sponte sua veterisque dei se more tenentem.
  205. Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
  206. Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
  207. Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes
  208. Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
  209. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum,
  210. aurea nunc solio stellantis regia caeli
  211. accipit et numerum divorum altaribus auget.'
  212. Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
  213. Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos,
  214. atra subegit hiemps vestris succedere terris
  215. nec sidus regione viae litusve fefellit:
  216. consilio hanc omnes animisque volentibus urbem,
  217. adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam
  218. extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
  219. Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
  220. gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema,
  221. Troius Aeneas, tua nos ad limina misit.
  222. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
  223. tempestas ierit campos, quibus actus uterque
  224. Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
  225. audiit et siquem tellus extrema refuso
  226. summovet oceano et siquem extenta plagarum
  227. quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
  228. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
  229. dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
  230. innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
  231. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur
  232. fama levis tantique abolescet gratia facti,
  233. nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
  234. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem
  235. sive fide seu quis bello est expertus et armis:
  236. multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro
  237. praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
  238. et petiere sibi et voluere adiungere gentes;
  239. sed nos fata deum vestras exquirere terras
  240. imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus;
  241. huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo
  242. Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
  243. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris
  244. munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
  245. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras;
  246. hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis
  247. more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
  248. Iliadumque labor vestes.'
  249. Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
  250. obtutu tenet ora soloque immobilis haeret
  251. intentos volvens oculos. Nec purpura regem
  252. picta movet nec sceptra movent Priameia tantum,
  253. quantum in conubio natae thalamoque moratur,
  254. et veteris Fauni voluit sub pectore sortem,
  255. hunc illum fatis externa ab sede profectum
  256. portendi generum paribusque in regna vocari
  257. auspiciis, huic progeniem virtute futuram
  258. egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
  259. tandem laetus ait: `Di nostra incepta secundent
  260. auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas,
  261. mullera nec sperno. Non vobis rege Latino
  262. divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
  263. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
  264. si iungi hospitio properat sociusque vocari,
  265. adveniat voltus neve exhorrescat amicos:
  266. illi pacis erit dextram tetigisse tyranni.
  267. vos contra regi mea nunc mandata referte.
  268. Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae
  269. non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo
  270. monstra sinunt: generos externis adfore ab oris,
  271. hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum
  272. nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata
  273. et reor et, siquid veri mens augurat, opto.'
  274. haec effatus equos numero pater eligit omni
  275. (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis):
  276. omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci
  277. instratos ostro alipedes pictisque tapetis;
  278. aurea pectoribus demissa monilia pendent,
  279. tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum;
  280. absenti Aeneae currunt geminosque iugalis
  281. semine ab aetherio, spirantis naribus ignem,
  282. illorum de gente, patri quos daedala Circe
  283. supposita de matre nothos furata creavit.
  284. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini
  285. sublimes in equis redeunt pacemque reportant.
  286. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis
  287. saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,
  288. et laetum Aenean classemque ex aethere longe
  289. Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.
  290. moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,
  291. deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.
  292. Tum quassans caput haec effundit pectore dicta:
  293. `Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris
  294. fata Phrygum ! Num Sigeis occumbere campis,
  295. num capti potuere capi, num incensa cremavit
  296. Troia viros ? Medias acies mediosque per ignis
  297. invenere viam. At, credo, mea numina tandem
  298. fessa iacent odiis aut exsaturata quievi.
  299. Quin etiam patria excussos infesta per undas
  300. ausa sequi et profugis toto me opponere ponto !
  301. Absumptae in Teucros vires caelique marisque.
  302. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
  303. profuit? Optato conduntur Thybridis alveo,
  304. securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
  305. immanem Lapithum valuit, concessit in iras
  306. ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,
  307. quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem?
  308. Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum
  309. quae potui infelix, quae memet in omnia verti,
  310. vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt
  311. magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
  312. flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
  313. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
  314. atque immota manet fatis Lavinia coniunx:
  315. at trahere atque moras tantis licet addere rebus,
  316. at licet amborum populos exscindere regum.
  317. Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
  318. sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,
  319. et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum
  320. Cisseis praegnans ignis enixa iugalis
  321. quin idem Veneri partus suus et Paris alter
  322. funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.'
  323. Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit:
  324. luctificam Allecto dirarum ab sede dearum
  325. infernisque ciet tenebris, cui tristia bella
  326. iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.
  327. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores
  328. Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,
  329. tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.
  330. Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:
  331. `Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,
  332. hanc operam, ne noster honos infractave cedat
  333. fama loco, neu conubiis ambire Latinum
  334. Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
  335. Tu potes unanimos armare in proelia fratres
  336. atque odiis versare domos, tu verbera tectis
  337. funereasque inferre faces, tibi nomina mille,
  338. mille nocendi artes. Fecundum concute pectus,
  339. disice compositam pacem, sere crimina belli:
  340. arma velit poscatque simul rapiatque inventus.'
  341. Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis
  342. principio Latium et Laurentis tecta tyranni
  343. celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae,
  344. quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis
  345. femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.
  346. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem
  347. conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit,
  348. quo furibunda domum monstro permisceat omnem.
  349. Ille inter vestes et levia pectora lapsus
  350. volvitur attactu nullo fallitque furentem,
  351. vipeream inspirans animam: fit tortile collo
  352. aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae
  353. innectitque comas, et membris lubricus errat.
  354. Ac dum prima lues udo sublapsa veneno
  355. pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem
  356. necdum animus toto percepit pectore flammam,
  357. mollius et solito matrum de more locuta est,
  358. multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis:
  359. `Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,
  360. O genitor, nec te miseret gnataeque tuique ?
  361. Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet
  362. perfidus alta petens abducta virgine praedo?
  363. An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor
  364. Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes ?
  365. Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum
  366. et consanguineo totiens data dextera Turno?
  367. Si gener externa petitur de gente Latinis
  368. idque sedet Faunique premunt te iussa parentis,
  369. omnem equidem sceptris terram quae libera nostris
  370. dissidet, externam reor et sic dicere divos.
  371. Et Turno, si prima domus repetatur origo,
  372. Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.'
  373. His ubi nequiquam dictis experta Latinum
  374. contra stare videt penitusque in viscera lapsum
  375. serpentis furiale malum totamque pererrat,
  376. tum vero infelix, ingentibus excita monstris,
  377. immensam sine more furit lymphata per urbem.
  378. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,
  379. quem pueri magno in gyro vacua atria circum
  380. intenti ludo exercent; ille actus habena
  381. curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra
  382. inpubesque manus, mirata volubile buxum;
  383. dant animos plagae: non cursu segnior illo
  384. per medias urbes agitur populosque feroces.
  385. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi,
  386. maius adorta nefas maioremque orsa furorem
  387. evolat et natam frondosis montibus abdit,
  388. quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,
  389. Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum
  390. vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos,
  391. te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
  392. Fama volat, furiisque accensas pectore matres
  393. idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta:
  394. deseruere domos, ventis dant colla comasque,
  395. ast aliae tremulis ululatibus aethera complent,
  396. pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
  397. ipsa inter medias flagrantem fervida pinum
  398. sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos,
  399. sanguineam torquens aciem, torvumque repente
  400. clamat: `Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:
  401. Siqua piis animis manet infelicis Amatae
  402. gratia, si iuris materni cura remordet,
  403. solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.'
  404. Talem inter silvas, inter deserta ferarum,
  405. reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.
  406. Postquam visa satis primos acuisse furores
  407. consiliumque omnemque domum vertisse Latini,
  408. protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis
  409. audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem
  410. Acrisioneis Danae fundasse colonis,
  411. praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam
  412. dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,
  413. sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis
  414. iam mediam nigra carpebat nocte quietem.
  415. Allecto torvam faciem et furialia membra
  416. exuit, in vultus sese transformat anilis;
  417. et frontem obscenam rugis arat, induit albos
  418. cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;
  419. fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos
  420. et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:
  421. `Turne, tot incassum fusos patiere labores
  422. et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
  423. Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes
  424. abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
  425. I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;
  426. Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos.
  427. Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,
  428. ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.
  429. Quare age et armari pubem portisque moveri
  430. laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro
  431. consedere duces pictasque exure carinas.
  432. Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus,
  433. ni dare coniugium et dicto parere fatetur,
  434. sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.'
  435. Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim
  436. ore refert: `Classis invectas Thybridis undam
  437. non, ut rere, meas effugit nuntius auris.
  438. Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno
  439. inmemor est nostri.
  440. Sed te victa situ verique effeta senectus,
  441. o mater, curis nequiquam exercet et arma
  442. regum inter falsa vatem formidine ludit.
  443. Cura tibi divom effigies et templa tueri:
  444. bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.'
  445. Talibus Allecto dictis exarsit in iras,
  446. at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,
  447. deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris
  448. tantaque se facies aperit; tum flammea torquens
  449. lumina cunctantem et quaerentem dicere plura
  450. reppulit et geminos erexit crinibus anguis
  451. verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:
  452. `En ego victa situ, quam veri effeta senectus
  453. arma inter regum falsa formidine ludit.
  454. Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,
  455. bella manu letumque gero.'
  456. Sic effata facem iuveni coniecit et atro
  457. lumine fumantis fixit sub pectore taedas.
  458. Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus
  459. perfundit toto proruptus corpore sudor;
  460. arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;
  461. saevit amor ferri et scelerata insania belli,
  462. ira super: magno veluti cum flamma sonore
  463. virgea suggeritur costis undantis aeni
  464. exsultantque aestu latices, furit intus aquai
  465. fumidus atque alte spumis exuberat amnis,
  466. nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.
  467. Ergo iter ad regem polluta pace Latinum
  468. indicit primis iuvenum et iubet arma parari,
  469. tutari Italiam, detrudere finibus hostem:
  470. se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.
  471. Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,
  472. certatim sese Rutuli exhortantur in arma:
  473. hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
  474. hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
  475. Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
  476. Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
  477. arte nova speculata locum, quo litore pulcher
  478. insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
  479. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
  480. obicit et noto naris contingit odore,
  481. ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum
  482. causa fuit belloque animos accendit agrestis.
  483. Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
  484. Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
  485. nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent
  486. armenta et late custodia credita campi.
  487. Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
  488. mollibus intexens ornabat cornua sertis
  489. pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.
  490. Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,
  491. errabat silvis rursusque ad limina nota
  492. ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
  493. Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
  494. commovere canes, fluvio cum forte secundo
  495. deflueret ripaque aestus viridante levaret.
  496. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
  497. Ascanius curvo direxit spicula cornu;
  498. nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
  499. perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
  500. Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit
  501. successitque gemens stabulis questuque cruentus
  502. atque imploranti similis tectum omne replebat.
  503. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
  504. auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
  505. Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
  506. inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
  507. stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
  508. rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
  509. quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
  510. scindebat, rapta spirans immane securi.
  511. At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
  512. ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
  513. pastorale canit signum cornuque recurvo
  514. Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
  515. contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
  516. audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
  517. sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,
  518. et trepidae matres pressere ad pectora natos.
  519. Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
  520. dira dedit, raptis concurrunt undique telis
  521. indomiti agricolae; nec non et Troia pubes
  522. Ascanio auxilium castris effundit apertis.
  523. Direxere acies. Non iam certamine agresti,
  524. stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,
  525. sed ferro ancipiti decernunt atraque late
  526. horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent
  527. sole lacessita et lucem sub nubila iactant:
  528. fluctus uti primo coepit cum albescere vento,
  529. paulatim sese tollit mare et altius undas
  530. erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.
  531. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,
  532. natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,
  533. sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae
  534. vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.
  535. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus,
  536. dum paci medium se offert, iustissimus unus
  537. qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:
  538. quinque greges illi balantum, quina redibant
  539. armenta, et terram centum vertebat aratris.
  540. Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
  541. promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
  542. imbuit et primae commisit funera pugnae,
  543. deserit Hesperiam et caeli convexa per auras
  544. Iunonem victrix adfatur voce superba:
  545. `En, perfecta tibi bello discordia tristi:
  546. dic in amicitiam coeant et foedera iungant.
  547. Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros,
  548. hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:
  549. finitimas in bella feram rumoribus urbes
  550. accendamque animos insani Martis amore,
  551. undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.'
  552. Tum contra Iuno; `Terrorum et fraudis abunde est;
  553. stant belli causae, pugnatur comminus armis,
  554. quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.
  555. Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos
  556. egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
  557. Te super aetherias errare licentius auras
  558. haud pater ille velit, summi regnator Olympi:
  559. cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est,
  560. ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces.
  561. Illa autem attollit stridentis anguibus alas
  562. Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
  563. Est locus Italiae medio sub montibus altis,
  564. nobilis et fama multis memoratus in oris,
  565. Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum
  566. urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus
  567. dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
  568. Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis
  569. monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago
  570. pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,
  571. invisum numen, terras caelumque levabat.
  572. Nec minus interea extremam Saturnia bello
  573. imponit regina manum. Ruit omnis in urbem
  574. pastorum ex acie numerus caesosque reportant
  575. Almonem puerum foedatique ora Galaesi
  576. implorantque deos obtestanturque Latinum.
  577. Turnus adest medioque in crimine caedis et igni
  578. terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,
  579. stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
  580. Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres
  581. insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae),
  582. undique collecti coeunt Martemque fatigant.
  583. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
  584. contra fata deum perverso numine poscunt,
  585. certatim regis circumstant tecta Latini.
  586. Ille velut pelagi rupes immota resistit,
  587. ut pelagi rupes magno veniente fragore,
  588. quae sese multis circum latrantibus undis
  589. mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum
  590. saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.
  591. Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
  592. consilium et saevae nutu Iunonis eunt res,
  593. multa deos aurasque pater testatus inanis:
  594. `Frangimur heu fatis,' inquit, `ferimurque procella !
  595. Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,
  596. O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit
  597. supplicium, votisque deos venerabere seris.
  598. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;
  599. funere felici spolior.' Nec plura locutus
  600. saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.
  601. Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
  602. Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum
  603. Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,
  604. sive Getis inferre manu lacrimabile bellum
  605. Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos
  606. Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
  607. Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt)
  608. religione sacrae et saevi formidine Martis;
  609. centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri
  610. robora, nec custos absistit limine Ianus:
  611. has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
  612. ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino
  613. insignis reserat stridentia limina consul,
  614. ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,
  615. aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
  616. Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
  617. more iubebatur tristisque recludere portas.
  618. Abstinuit tactu pater aversusque refugit
  619. foeda ministeria et caecis se condidit umbris.
  620. Tum regina deum caelo delapsa morantis
  621. impulit ipsa manu portas, et cardine verso
  622. belli ferratos rumpit Saturnia postes.
  623. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;
  624. Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis
  625. pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.
  626. Pars levis clipeos et spicula lucida tergent
  627. arvina pingui subiguntque in cote secures;
  628. signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.
  629. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
  630. tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
  631. Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
  632. Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
  633. umbonum cratis; alii thoracas aenos
  634. aut levis ocreas lento ducunt argento;
  635. vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
  636. cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
  637. Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
  638. Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
  639. ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
  640. loricam induitur fidoque accingitur ense.
  641. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
  642. qui bello exciti reges, quae quemque secutae
  643. complerint campos acies, quibus Itala iam tum
  644. floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
  645. Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
  646. ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
  647. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
  648. contemptor divom Mezentius agminaque armat.
  649. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
  650. non fuit excepto Laurentis corpore Turni,
  651. Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
  652. ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
  653. mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
  654. imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
  655. Post hos insignem palma per gramina currum
  656. victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
  657. pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
  658. centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
  659. collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
  660. furtivum partu sub luminis edidit oras,
  661. mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
  662. Geryone extincto Tirynthius attigit arva
  663. Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
  664. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones
  665. et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.
  666. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
  667. terribili impexum saetacum dentibus albis
  668. indutus capiti, sic regia tecta subibat,
  669. horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
  670. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
  671. fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
  672. Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
  673. et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
  674. ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
  675. descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem
  676. linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
  677. silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
  678. Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
  679. Volcano genitum pecora inter agrestia regem
  680. inventumque focis omnis quem credidit aetas
  681. Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis:
  682. quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae
  683. Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis
  684. Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit,
  685. quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma,
  686. nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes
  687. liventis plumbi spargit, pars spicula gestat
  688. bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros
  689. tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri
  690. instituere pedis, crudus tegit altera pero.
  691. At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,
  692. quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
  693. iam pridem resides populos desuetaque bello
  694. agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
  695. Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos.
  696. Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva
  697. et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.
  698. Ibant aequati numero regemque canebant,
  699. ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni,
  700. cum sese e pastu referunt et longa canoros
  701. dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe
  702. pulsa palus.
  703. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
  704. misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto
  705. urgueri volucrum raucarum ad litora nubem.
  706. Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum
  707. agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,
  708. Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
  709. per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
  710. Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,
  711. Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;
  712. qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,
  713. qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum
  714. Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,
  715. qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit
  716. Nursia, et Hortinae classes populique Latini,
  717. quosque secans infaustum interluit Allia nomen:
  718. quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus
  719. saevus ubi Orion hibernis conditur undis;
  720. vel cum sole novo densae torrentur aristae
  721. aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.
  722. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.
  723. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
  724. curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis
  725. mille rapit populos, vertunt felicia Baccho
  726. Massica qui rastris et quos de collibus altis
  727. Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta
  728. aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi
  729. accola Volturni, pariterque Saticulus asper
  730. Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis
  731. tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
  732. laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
  733. Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
  734. Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha
  735. fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,
  736. iam senior; patriis sed non et filius arvis
  737. contentus late iam tum dicione premebat
  738. Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus
  739. quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae
  740. et quos maliferae despectant moenia Abellae,
  741. Teutonico ritu soliti torquere cateias,
  742. tegmina quis capitum raptus de subere cortex,
  743. aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
  744. Et te montosae misere in proelia Nersae,
  745. Ufens, insignem fama et felicibus armis;
  746. horrida praecipue cui gens adsuetaque multo
  747. venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
  748. Armati terram exercent, semperque recentis
  749. convectare iuvat praedas et vivere rapto.
  750. Quin et Marruvia venit de gente sacerdos,
  751. fronde super galeam et felici comptus oliva.
  752. Archippi regis missu, fortissimus Umbro,
  753. vipereo generi et graviter spirantibus hydris
  754. spargere qui somnos cantuque manuque solebat
  755. mulcebatque iras et morsus arte levabat.
  756. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum
  757. evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus
  758. somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
  759. Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
  760. te liquidi flevere lacus.
  761. Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,
  762. Virbius, insignem quem mater Aricia misit,
  763. eductum Egeriae lucis umentia circum
  764. litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
  765. Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae
  766. occiderit patriasque explerit sanguine poenas
  767. turbatis distractus equis, ad sidera rursus
  768. aetheria et superas caeli venisse sub auras,
  769. Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.
  770. Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris
  771. mortalem infernis ad lumina surgere vitae,
  772. ipse repertorem medicinae talis et artis
  773. fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
  774. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit
  775. sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,
  776. solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom
  777. exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
  778. Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis
  779. cornipedes arcentur equi, quod litore currum
  780. et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.
  781. Filius ardentis haud setius aequore campi
  782. exercebat equos curruque in bella ruebat.
  783. Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
  784. vertitur arma tenens et toto vertice supra est.
  785. Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram
  786. sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis:
  787. tam magis illa fremens et tristibus effera flammis,
  788. quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.
  789. At levem clipeum sublatis cornibus Io
  790. auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos
  791. (argumentum ingens), et custos virginis Argus
  792. caelataque amnem fundens pater Inachus urna.
  793. Insequitur nimbus peditum clipeataque totis
  794. agmina densentur campis, Argivaque pubes
  795. Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani
  796. et Sacranae acies et picti scuta Labici;
  797. qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici
  798. litus arant Rutulosque exercent vomere colles
  799. Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis
  800. praesidet et viridi gaudens Feronia luco;
  801. qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas
  802. quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.
  803. Hos super advenit Volsca de gente Camilla
  804. agmen agens equitum et florentis aere catervas,
  805. bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
  806. femineas adsueta manus, sed proelia virgo
  807. dura pati cursuque pedum praevertere ventos.
  808. Illa vel intactae segetis per summa volaret
  809. gramina nec teneras cursu laesisset aristas,
  810. vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
  811. ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
  812. Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus
  813. turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
  814. attonitis inhians animis, ut regius ostro
  815. velet honos levis umeros, ut fibula crinem
  816. auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram
  817. et pastoralem praefixa cuspide myrtum.