PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER V

  1. INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat
  2. certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
  3. moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
  4. conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem,
  5. causa latet; duri magno sed amore dolores
  6. polluto, notumque, furens quid femina possit,
  7. triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
  8. Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
  9. occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
  10. olli caeruleus supra caput adstitit imber,
  11. noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
  12. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
  13. `Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
  14. Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus
  15. colligere arma iubet validisque incumbere remis,
  16. obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
  17. `Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
  18. spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
  19. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro
  20. consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer.
  21. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
  22. sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur,
  23. quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe
  24. fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
  25. si modo rite memor servata remetior astra.'
  26. Tum pius Aeneas: `Equidem sic poscere ventos
  27. iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
  28. Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
  29. quove magis fessas optem demittere naves,
  30. quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
  31. et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
  32. Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
  33. intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
  34. et tandem laeti notae advertuntur harenae.
  35. At procul ex celso miratus vertice montis
  36. adventum sociasque rates occurrit Acestes,
  37. horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
  38. Troia Criniso conceptum flumine mater
  39. quem genuit: veterum non immemor ille parentum
  40. gratatur reduces, et gaza laetus agresti
  41. excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
  42. Postera cum primo stellas Oriente fugarat
  43. clara dies, socios in coetum litore ab omni
  44. advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
  45. `Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,
  46. annuus exactis completur mensibus orbis,
  47. ex quo reliquias divinique ossa parentis
  48. Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
  49. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
  50. semper honoratum - sic di voluistis - habebo.
  51. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
  52. Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
  53. annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
  54. exsequerer, strueremque suis altaria donis.
  55. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,
  56. haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
  57. adsumus et portus delati intramus amicos.
  58. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
  59. poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
  60. urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
  61. Bina boum vobis Troia generatus Acestes
  62. dat numero capita in naves; adhibete Penates
  63. et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
  64. Praeterea, si nona diem mortalibus almum
  65. Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
  66. prima citae Teucris ponam certamina classis;
  67. quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
  68. aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
  69. seu crudo fidit pugnam committere caestu,
  70. cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.
  71. Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'
  72. Sic fatus, velat materna tempora myrto;
  73. hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
  74. hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
  75. Ille e concilio multis cum milibus ibat
  76. ad tumulum, magna medius comitante caterva.
  77. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
  78. fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
  79. purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
  80. `Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti
  81. nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
  82. Non licuit fines Italos fataliaque arva,
  83. nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'
  84. Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
  85. septem ingens gyros, septena volumina traxit,
  86. amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
  87. caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
  88. squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
  89. mille iacit varios adverso sole colores.
  90. Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo
  91. tandem inter pateras et levia pocula serpens
  92. libavitque dapes, rursusque innoxius imo
  93. successit tumulo, et depasta altaria liquit.
  94. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
  95. incertus, geniumne loci famulumne parentis
  96. esse putet: caedit binas de more bidentes,
  97. totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;
  98. vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
  99. Anchisae magni Manisque Acheronte remissos.
  100. Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
  101. dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;
  102. ordine aena locant alii, fusique per herbam
  103. subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
  104. Exspectata dies aderat, nonamque serena
  105. Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
  106. famaque finitimos et clari nomen Acestae
  107. excierat; laeto complerant litora coetu,
  108. visuri Aeneadas, pars et certare parati.
  109. Munera principio ante oculos circoque locantur
  110. in medio, sacri tripodes viridesque coronae,
  111. et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
  112. perfusae vestes, argenti aurique talenta;
  113. et tuba commissos medio canit aggere ludos.
  114. Prima pares ineunt gravibus certamina remis
  115. quattuor ex omni delectae classe carinae.
  116. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
  117. mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;
  118. ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
  119. urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
  120. impellunt, terno consurgunt ordine remi;
  121. Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
  122. Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
  123. caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
  124. Est procul in pelago saxum spumantia contra
  125. litora, quod tumidis submersum tunditur olim
  126. fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;
  127. tranquillo silet, immotaque attollitur unda
  128. campus, et apricis statio gratissima mergis.
  129. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
  130. constituit signum nautis pater, unde reverti
  131. scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
  132. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
  133. ductores longe effulgent ostroque decori;
  134. cetera populea velatur fronde iuventus,
  135. nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.
  136. Considunt transtris, intentaque brachia remis;
  137. intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
  138. corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.
  139. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
  140. haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
  141. nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
  142. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
  143. convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
  144. Non tam praecipites biiugo certamine campum
  145. corripuere, ruuntque effusi carcere currus,
  146. nec sic immissis aurigae undantia lora
  147. concussere iugis pronique in verbera pendent.
  148. Tum plausu fremituque virum studiisque faventum
  149. consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
  150. litora, pulsati colles clamore resultant.
  151. Effugit ante alios primisque elabitur undis
  152. turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
  153. consequitur, melior remis, sed pondere pinus
  154. tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
  155. Centaurusque locum tendunt superare priorem;
  156. et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
  157. Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
  158. frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
  159. Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
  160. cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
  161. rectorem navis compellat voce Menoeten:
  162. `Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;
  163. litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
  164. altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes
  165. saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
  166. `Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!'
  167. cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
  168. respicit instantem tergo, et propiora tenentem.
  169. Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes
  170. radit iter laevum interior, subitoque priorem
  171. praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
  172. Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,
  173. nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,
  174. oblitus decorisque sui sociumque salutis,
  175. in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
  176. ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
  177. hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
  178. At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,
  179. iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
  180. summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
  181. Ilium et labentem Teucri et risere natantem,
  182. et salsos rident revomentem pectore fluctus.
  183. Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
  184. Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
  185. Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
  186. nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
  187. parte prior, partem rostro premit aemula Pristis.
  188. At media socios incedens nave per ipsos
  189. hortatur Mnestheus: `Nunc, nunc insurgite remis,
  190. Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema
  191. delegi comites; nunc illas promite vires,
  192. nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi,
  193. Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
  194. Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
  195. quamquam O! - sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;
  196. extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
  197. et prohibete nefas.' Olli certamine summo
  198. procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis,
  199. subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
  200. aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
  201. Attulit ipse viris optatum casus honorem.
  202. Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet
  203. interior, spatioque subit Sergestus iniquo,
  204. infelix saxis in procurrentibus haesit.
  205. Concussae cautes, et acuto in murice remi
  206. obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
  207. Consurgunt nautae et magno clamore morantur,
  208. ferratasque trudes et acuta cuspide contos
  209. expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
  210. At laetus Mnestheus successuque acrior ipso
  211. agmine remorum celeri ventisque vocatis
  212. prona petit maria et pelago decurrit aperto.
  213. Qualis spelunca subito commota columba,
  214. cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
  215. fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis
  216. dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto
  217. radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
  218. sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
  219. aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
  220. Et primum in scopulo luctantem deserit alto
  221. Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem
  222. auxilia, et fractis discentem currere remis
  223. Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
  224. consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
  225. Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus:
  226. quem petit, et summis adnixus viribus urguet.
  227. Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem
  228. instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
  229. Hi proprium decus et partum indignantur honorem
  230. ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
  231. hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
  232. Et fors aequatis cepissent praemia rostris,
  233. ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
  234. fudissetque preces, divosque in vota vocasset:
  235. Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
  236. vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
  237. constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
  238. porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.'
  239. Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
  240. Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
  241. et pater ipse manu magna Portunus euntem
  242. impulit; illa Noto citius volucrique sagitta
  243. ad terram fugit, et portu se condidit alto.
  244. Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis,
  245. victorem magna praeconis voce Cloanthum
  246. declarat viridique advelat tempora lauro,
  247. muneraque in naves ternos optare iuvencos,
  248. vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
  249. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
  250. victori chlamydem auratam, quam plurima circum
  251. purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
  252. intextusque puer frondosa regius Ida
  253. veloces iaculo cervos cursuque fatigat,
  254. acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
  255. sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
  256. longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
  257. custodes, saevitque canum latratus in auras.
  258. At qui deinde locum tenuit virtute secundum,
  259. levibus huic hamis consertam auroque trilicem
  260. loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
  261. victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
  262. donat habere viro, decus et tutamen in armis.
  263. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
  264. multiplicem, conixi umeris; indutus at olim
  265. Demoleos cursu palantes Troas agebat.
  266. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas,
  267. cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
  268. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi
  269. puniceis ibant evincti tempora taenis,
  270. cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus,
  271. amissis remis atque ordine debilis uno,
  272. inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
  273. Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
  274. aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu
  275. seminecem liquit saxo lacerumque viator;
  276. nequiquam longos fugiens dat corpore tortus,
  277. parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
  278. arduus attollens, pars volnere clauda retentat
  279. nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
  280. tali remigio navis se tarda movebat;
  281. vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
  282. Sergestum Aeneas promisso munere donat,
  283. servatam ob navem laetus sociosque reductos.
  284. Olli serva datur, operum haud ignara Minervae,
  285. Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
  286. Hoc pius Acneas misso certamine tendit
  287. gramineum in campum, quem collibus undique curvis
  288. cingebant silvae, mediaque in valle theatri
  289. circus erat; quo se multis cum milibus heros
  290. consessu medium tulit exstructoque resedit.
  291. Hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
  292. imitat pretiis animos, et praemia ponit.
  293. Undique conveniunt leucri mixtique Sicani,
  294. Nisus et Euryalus primi,
  295. Euryalus forma insignis viridique iuventa,
  296. Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
  297. regius egregia Priami de stirpe Diores;
  298. hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
  299. alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
  300. tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque,
  301. adsueti silvis, comites senioris Acestae;
  302. multi praeterea, quos fama obscura recondit.
  303. Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
  304. `Accipite haec animis, laetasque advertite mentes:
  305. nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
  306. Gnosia bina dabo levato lucida ferro
  307. spicula caelatamque argento ferre bipennem;
  308. omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi
  309. accipient flavaque caput nectentur oliva.
  310. Primus equum phaleris insignem victor habeto;
  311. alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
  312. Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
  313. balteus et tereti subnectit fibula gemma;
  314. tertius Argolica hac galea contentus abito.'
  315. Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente
  316. corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
  317. effusi nimbo similes, simul ultima signant.
  318. Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
  319. emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
  320. proximus huic, longo sed proxumus intervallo,
  321. insequitur Salius; spatio post deinde relicto
  322. tertius Euryalus:
  323. Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
  324. ecce volat calcemque terit iam calce Diores,
  325. incumbens umero, spatia et si plura supersint,
  326. transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
  327. Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
  328. finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
  329. labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
  330. fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
  331. Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
  332. haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
  333. concidit immundoque fimo sacroque cruore.
  334. Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum;
  335. nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
  336. ille autem spissa iacuit revolutus harena.
  337. Emicat Euryalus, et munere victor amici
  338. prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
  339. Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores.
  340. Hic totum caveae consessum ingentis et ora
  341. prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
  342. ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
  343. Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae,
  344. gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
  345. Adiuvat et magna proclamat voce Diores,
  346. qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit
  347. ultima, si primi Salio reddentur honores.
  348. Tum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobis
  349. certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo;
  350. me liceat casus misereri insontis amici.'
  351. Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis
  352. dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
  353. Hic Nisus, `Si tanta' inquit `sunt praemia victis,
  354. et te lapsorum miseret, quae munera Niso
  355. digna dabis, primam merui qui laude coronam,
  356. ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?
  357. Et simul his dictis faciem ostentabat et udo
  358. turpia membra fimo. Risit pater optimus olli
  359. et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem,
  360. Neptuni sacro Danais de poste refixum.
  361. Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
  362. Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
  363. `Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
  364. adsit, et evinctis attollat brachia palmis.'
  365. Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,
  366. victori velatum auro vittisque iuvencum,
  367. ensem atque insignem galeam solacia victo.
  368. Nec mora: continuo vastis cum viribus effert
  369. ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
  370. solus qui Paridem solitus contendere contra,
  371. idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
  372. victorem Buten immani corpore, qui se
  373. Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
  374. perculit, et fulva moribundum extendit harena.
  375. Talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
  376. ostenditque umeros latos, alternaque iactat
  377. brachia protendens, et verberat ictibus auras.
  378. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
  379. audet adire virum manibusque inducere caestus.
  380. Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma,
  381. Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus
  382. tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
  383. `Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
  384. quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
  385. Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant
  386. Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
  387. Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
  388. proximus ut viridante toro consederat herbae:
  389. `Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
  390. tantane tam patiens nullo certamine tolli
  391. dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
  392. requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
  393. Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?'
  394. Ille sub haec: `Non laudis amor, nec gloria cessit
  395. pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
  396. sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
  397. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
  398. exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
  399. haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
  400. venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus
  401. in medium geminos immani pondere caestus
  402. proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
  403. ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
  404. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
  405. terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
  406. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
  407. magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
  408. huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
  409. Tum senior talis referebat pectore voces:
  410. `Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
  411. vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
  412. Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; -
  413. sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; -
  414. his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
  415. dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
  416. temporibus geminis canebat sparsa senectus.
  417. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
  418. idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
  419. aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
  420. solve metus; et tu Troianos exue caestus.'
  421. Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum
  422. et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
  423. exuit, atque ingens media consistit harena.
  424. Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos,
  425. et paribus palmas amborum innexuit armis.
  426. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
  427. brachiaque ad superas interritus extulit auras.
  428. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu,
  429. immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt.
  430. Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
  431. hic membris et mole valens, sed tarda trementi
  432. genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
  433. Multa viri nequiquam inter se volnera iactant,
  434. multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos
  435. dant sonitus, erratque auris et tempora circum
  436. crebra manus, duro crepitant sub volnere malae.
  437. Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem,
  438. corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
  439. Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem,
  440. aut montana sedet circum castella sub armis,
  441. nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
  442. arte locum, et variis adsultibus inritus urguet.
  443. Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
  444. extulit: ille ictum venientem a vertice velox
  445. praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
  446. Entellus vires in ventum effudit, et ultro
  447. ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
  448. concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho,
  449. aut Ida in magna, radicibus eruta pinus.
  450. Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
  451. it clamor caelo, primusque accurrit Acestes,
  452. aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
  453. At non tardatus casu neque territus heros
  454. acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira.
  455. Tum pudor incendit vires et conscia virtus,
  456. praecipitemque Daren ardens agit aequore toto,
  457. nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra;
  458. nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi
  459. culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
  460. creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
  461. Tum pater Aeneas procedere longius iras
  462. et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
  463. sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta
  464. eripuit mulcens dictis, ac talia fatur:
  465. `Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
  466. Non vires alias conversaque numina sentis?
  467. Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit.
  468. Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem,
  469. iactantemque utroque caput, crassumque cruorem
  470. ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes,
  471. ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati
  472. accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt.
  473. Hic victor, superans animis tauroque superbus:
  474. `Nate dea, vosque haec' inquit `cognoscite, Teucri,
  475. et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires,
  476. et qua servetis revocatum a morte Dareta.'
  477. Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci,
  478. qui donum adstabat pugnae, durosque reducta
  479. libravit dextra media inter cornua caestus,
  480. arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro.
  481. sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
  482. Ille super tales effundit pectore voces:
  483. `Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
  484. persolvo; hic victor caestus artemque repono.'
  485. Protinus Aeneas celeri certare sagitta
  486. invitat qui forte velint, et praemia ponit,
  487. ingentique manu malum de nave Seresti
  488. erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,
  489. quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
  490. Convenere viri, deiectamque aerea sortem
  491. accepit galea; et primus clamore secundo
  492. Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis;
  493. quem modo navali Mnestheus certamine victor
  494. consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
  495. Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
  496. Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
  497. in medios telum torsisti primus Achivos.
  498. Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
  499. ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
  500. Tum validis flexos incurvant viribus arcus
  501. pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
  502. Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
  503. Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
  504. et venit, adversique infigitur arbore mali.
  505. Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
  506. ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
  507. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
  508. alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
  509. Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
  510. non valuit: nodos et vincula linea rupit,
  511. quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
  512. illa notos atque alta volans in nubila fugit.
  513. Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
  514. tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
  515. iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
  516. plaudentem nigra figit sub nube columbam.
  517. Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
  518. aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
  519. Amissa solus palma superabat Acestes;
  520. qui tamen aerias telum contendit in auras,
  521. ostentans artemque pater arcumque sonantem.
  522. Hic oculis subito obicitur magnoque futurum
  523. augurio monstrum; docuit post exitus ingens,
  524. seraque terrifici cecinerunt omina vates.
  525. Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo,
  526. signavitque viam flammis, tenuisque recessit
  527. consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
  528. transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
  529. Attonitis haesere animis, superosque precati
  530. Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen
  531. abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten
  532. muneribus cumulat magnis, ac talia fatur:
  533. `Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi
  534. talibus auspiciis exsortem ducere honores.
  535. Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
  536. cratera impressum signis, quem Thracius olim
  537. Anchisae genitori in magno munere Cisseus
  538. ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.'
  539. Sic fatus cingit viridanti tempora lauro,
  540. et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
  541. Nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
  542. quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
  543. Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit;
  544. extremus, volucri qui fixit arundine malum.
  545. At pater Aeneas, nondum certamine misso,
  546. custodem ad sese comitemque impubis Iuli
  547. Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
  548. `Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum
  549. agmen habet secum, cursusque instruxit equorum,
  550. ducat avo turmas, et sese ostendat in armis,
  551. dic' ait. Ipse omnem longo decedere circo
  552. infusum populum, et campos iubet esse patentes.
  553. Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum
  554. frenatis lucent in equis, quos omnis euntes
  555. Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
  556. omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
  557. cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
  558. pars levis umero pharetras; it pectore summo
  559. flexilis obtorti per collum circulus auri.
  560. Tres equitum numero turmae, ternique vagantur
  561. ductores: pueri bis seni quemque secuti
  562. agmine partito fulgent paribusque magistris.
  563. Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
  564. nomen avi referens Priamus, - tua clara, Polite,
  565. progenies, auctura Italos, - quem Thracius albis
  566. portat equus bicolor maculis, vestigia primi
  567. alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
  568. Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
  569. parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo.
  570. Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus
  571. Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
  572. esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
  573. Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae
  574. fertur equis.
  575. Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes
  576. Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum.
  577. Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
  578. lustravere in equis, signum clamore paratis
  579. Epytides longe dedit insonuitque flagello.
  580. Olli discurrere pares, atque agmina terni
  581. diductis solvere choris, rursusque vocati
  582. convertere vias infestaque tela tulere.
  583. Inde alios ineunt cursus aliosque recursus
  584. adversi spatiis, alternosque orbibus orbes
  585. impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis;
  586. et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
  587. infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
  588. Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
  589. parietibus textum caecis iter, ancipitemque
  590. mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
  591. falleret indeprensus et inremeabilis error;
  592. haud alio Teucrum nati vestigia cursu
  593. impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
  594. delphinum similes, qui per maria umida nando
  595. Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.]
  596. Hunc morem cursus atque haec certamina primus
  597. Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
  598. rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos,
  599. quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
  600. Albani docuere suos; hinc maxima porro
  601. accepit Roma, et patrium servavit honorem;
  602. Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
  603. Hac celebrata tenus sancto certamina patri.
  604. Hic primum fortuna fidem mutata novavit.
  605. Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,
  606. Irim de caelo misit Saturnia Iuno
  607. Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti,
  608. multa movens, necdum antiquum saturata dolorem.
  609. Illa, viam celerans per mille coloribus arcum,
  610. nulli visa cito decurrit tramite virgo.
  611. Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat,
  612. desertosque videt portus classemque relictam.
  613. At procul in sola secretae Troades acta
  614. amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
  615. pontum adspectabant flentes. `Heu tot vada fessis
  616. et tantum superesse maris!' vox omnibus una.
  617. Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem.
  618. Ergo inter medias sese haud ignara nocendi
  619. conicit, et faciemque deae vestemque reponit;
  620. fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
  621. cui genus et quondam nomen natique fuissent;
  622. ac sic Dardanidum mediam se matribus infert:
  623. `O miserae, quas non manus' inquit `Achaica bello
  624. traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens
  625. infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
  626. Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas,
  627. eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa
  628. sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
  629. Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
  630. Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes:
  631. quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
  632. O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates,
  633. nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam
  634. Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo?
  635. Quin agite et mecum infaustas exurite puppes.
  636. Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
  637. ardentes dare visa faces: ``Hic quaerite Troiam;
  638. hic domus est'' inquit ``vobis.'' Iam tempus agi res,
  639. uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae
  640. Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.'
  641. Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
  642. sublataque procul dextra conixa coruscat,
  643. et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
  644. Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
  645. Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
  646. `Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
  647. est Dorycli coniunx; divini signa decoris
  648. ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
  649. qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
  650. Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
  651. aegram, indignantem, tali quod sola careret
  652. munere, nec meritos Anchisae inferet honores.'
  653. Haec effata.
  654. At matres primo ancipites oculisque malignis
  655. ambiguae spectare rates miserum inter amorem
  656. praesentis terrae fatisque vocantia regna,
  657. cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
  658. ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
  659. Tum vero attonitae monstris actaeque furore
  660. conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
  661. pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
  662. coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis
  663. transtra per et remos et pictas abiete puppes.
  664. Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
  665. incensas perfert naves Eumelus, et ipsi
  666. respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
  667. Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres
  668. ducebat, sic acer equo turbata petivit
  669. castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
  670. `Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit,
  671. `heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra
  672. Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester
  673. Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem,
  674. qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
  675. accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
  676. Ast illae diversa metu per litora passim
  677. diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
  678. saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
  679. mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
  680. Sed non idcirco flammae atque incendia vires
  681. indomitas posuere; udo sub robore vivit
  682. stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
  683. est vapor, et toto descendit corpore pestis,
  684. nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
  685. Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem,
  686. auxilioque vocare deos, et tendere palmas:
  687. `Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
  688. Troianos, si quid pietas antiqua labores
  689. respicit humanos, da flammam evadere classi
  690. nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto.
  691. Vel tu, quod superest infesto fulmine morti,
  692. si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.'
  693. Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra
  694. tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt
  695. ardua terrarum et campi; ruit aethere toto
  696. turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris;
  697. implenturque super puppes; semiusta madescunt
  698. robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes,
  699. quattuor amissis, servatae a peste carinae.
  700. At pater Aeneas, casu concussus acerbo,
  701. nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas
  702. mutabat versans, Siculisne resideret arvis,
  703. oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
  704. Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
  705. quem docuit multaque insignem reddidit arte,
  706. haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
  707. magna deum, vel quae fatorum posceret ordo;
  708. isque his Aenean solatus vocibus infit:
  709. `Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur;
  710. quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
  711. Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
  712. hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
  713. huic trade, amissis superant qui navibus, et quos
  714. pertaesum magni incepti rerumque tuarum est;
  715. longaevosque senes ac fessas aequore matres,
  716. et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est,
  717. delige, et his habeant terris sine moenia fessi:
  718. urbem appellabunt permisso nomine Acestam.'
  719. Talibus incensus dictis senioris amici,
  720. tum vero in curas animo diducitur omnes.
  721. Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
  722. visa dehinc caelo facies delapsa parentis
  723. Anchisae subito tales effundere voces:
  724. `Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
  725. care magis, nate, Iliacis exercite fatis,
  726. imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
  727. depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
  728. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes
  729. dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
  730. defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu
  731. debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
  732. infernas accede domos, et Averna per alta
  733. congressus pete, nate, meos. Non me impia namque
  734. Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
  735. concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla
  736. nigrarum multo pecudum te sanguine ducet:
  737. tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces.
  738. Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus,
  739. et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.'
  740. Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras.
  741. Aeneas, `Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit,
  742. `Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?'
  743. Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes,
  744. Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
  745. farre pio et plena supplex veneratur acerra.
  746. Extemplo socios primumque arcessit Acesten,
  747. et Iovis imperium et cari praecepta parentis
  748. edocet, et quae nunc animo sententia constet.
  749. Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes.
  750. Transcribunt urbi matres, populumque volentem
  751. deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
  752. Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt
  753. robora navigiis, aptant remosque rudentesque,
  754. exigui numero, sed bello vivida virtus.
  755. Interea Aeneas urbem designat aratro
  756. sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
  757. esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes,
  758. indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
  759. Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes
  760. fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
  761. ac lucus late sacer additur Anchiseo.
  762. Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
  763. factus honos: placidi straverunt aequora venti,
  764. creber et adspirans rursus vocat Auster in altum.
  765. Exoritur procurva ingens per litora fletus;
  766. complexi inter se noctemque diemque morantur.
  767. Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
  768. visa maris facies et non tolerabile nomen,
  769. ire volunt, omnemque fugae perferre laborem.
  770. Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis,
  771. et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
  772. Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
  773. caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem.
  774. Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae,
  775. stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
  776. proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
  777. Prosequitur surgens a puppi ventus euntes.
  778. Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
  779. At Venus interea Neptunum exercita curis
  780. adloquitur, talesque effundit pectore questus:
  781. Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus
  782. cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes;
  783. quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
  784. nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
  785. Non media de gente Phrygum exedisse nefandis
  786. urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem:
  787. reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae
  788. insequitur: causas tanti sciat illa furoris.
  789. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
  790. quam molem subito excierit: maria omnia caelo
  791. miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis,
  792. in regnis hoc ausa tuis.
  793. Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
  794. exussit foede puppes, et classe subegit
  795. amissa socios ignotae linquere terrae.
  796. Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
  797. vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:
  798. si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.'
  799. Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
  800. `Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
  801. unde genus ducis: merui quoque; saepe furores
  802. compressi, et rabiem tantam caelique marisque.
  803. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
  804. Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles
  805. exanimata sequens impingeret agmina muris,
  806. milia multa daret leto, gemerentque repleti
  807. amnes, nec reperire viam atque evolvere posset
  808. in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
  809. congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
  810. nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
  811. structa meis manibus periurae moenia Troiae.
  812. Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores.
  813. Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
  814. Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres;
  815. unum pro multis dabitur caput.'
  816. His ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
  817. iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
  818. frena feris, manibusque omnes effundit habenas.
  819. Caeruleo per summa levis volat aequora curru;
  820. subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti
  821. sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi.
  822. Tum variae comitum facies, immania cete,
  823. et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon,
  824. Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis;
  825. laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo,
  826. Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque.
  827. Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
  828. gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes
  829. attolli malos, intendi brachia velis.
  830. Una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
  831. nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
  832. cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
  833. Princeps ante omnes densum Palinurus agebat
  834. agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
  835. Iamque fere mediam caeli Nox humida metam
  836. contigerat; placida laxabant membra quiete
  837. sub remis fusi per dura sedilia nautae:
  838. cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
  839. aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
  840. te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
  841. insonti; puppique deus consedit in alta,
  842. Phorbanti similis, funditque has ore loquelas:
  843. `Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem;
  844. aequatae spirant aurae; datur hora quieti.
  845. Pone caput, fessosque oculos furare labori:
  846. ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.'
  847. Cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
  848. `Mene salis placidi voltum fluctusque quietos
  849. ignorare iubes? Mene huic confidere monstro?
  850. Aenean credam quid enim fallacibus auris
  851. et caelo, totiens deceptus fraude sereni?'
  852. Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens
  853. nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
  854. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem,
  855. vique soporatum Stygia, super utraque quassat
  856. tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
  857. Vix primos inopina quies laxaverat artus,
  858. et super incumbens cum puppis parte revolsa,
  859. cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas
  860. praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
  861. ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
  862. Currit iter tutum non secius aequore classis,
  863. promissisque patris Neptuni interrita fertur.
  864. Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
  865. difficiles quondam multorumque ossibus albos,
  866. tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant:
  867. cum pater amisso fluitantem errare magistro
  868. sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis,
  869. multa gemens, casuque animum concussus amici
  870. `O nimium caelo et pelago confise sereno,
  871. nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'