PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XII

  1. TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
  2. defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
  3. se signari oculis, ultro implacabilis ardet
  4. attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
  5. saucius ille gravi venantum vulnere pectus
  6. tum demum movet arma leo gaudetque comantis
  7. excutiens cervice toros fixumque latronis
  8. inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
  9. haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
  10. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
  11. `Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
  12. ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
  13. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
  14. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
  15. desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
  16. et solus ferro crimen commune refellam,
  17. aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'
  18. Olli sedato respondit corde Latinus:
  19. `O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
  20. virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
  21. consulere atque omnis metuentem expendere casus.
  22. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
  23. multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
  24. sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
  25. nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
  26. sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
  27. Me natam nulli veterum sociare procorum
  28. fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
  29. Victus amore tui, cognato sanguine victus
  30. coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi:
  31. promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
  32. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
  33. bella, vides, quantos primus patiare labores.
  34. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
  35. spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
  36. sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
  37. Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
  38. Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
  39. cur non incolumi potius certamina tollo?
  40. Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
  41. Italia, ad mortem si te - Fors dicta refutet! -
  42. prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
  43. Respice res bello varias; miserere parentis
  44. longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
  45. dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni
  46. flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo.
  47. Ut primum fari potuit, sic institit ore:
  48. 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
  49. deponas letumque sinas pro laude pacisci:
  50. et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
  51. spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis.
  52. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
  53. feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'
  54. At regina, nova pugnae conterrita sorte,
  55. flebat et ardentem generum monitura tenebat:
  56. `Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae
  57. tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae
  58. tu requies miserae, decus imperiumque Latini
  59. te penes, in te omnis domus inclinata recumbit).
  60. unum oro: desiste manum committere Teucris.
  61. Qui te cumque manent isto certamine casus,
  62. et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam
  63. lumina nec generum Aenean captiva videbo.'
  64. Accepit vocem lacrimis Lavinia matris
  65. flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem
  66. subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
  67. Indum sanguineo veluti violaverit ostro
  68. siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
  69. alba rosa: talis virgo dabat ore colores.
  70. Illum turbat amor, figitque in virgine voltus:
  71. ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam.
  72. `Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
  73. prosequere in duri certamina Martis euntem,
  74. O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
  75. Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
  76. haud placitura refer: cum primum crastina caelo
  77. puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
  78. non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
  79. et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
  80. illo quaeratur coniunx Lavinia campo.'
  81. Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit.
  82. poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
  83. Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
  84. qui candore nives anteirent, cursibus auras.
  85. Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
  86. pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
  87. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
  88. circumdat loricam umeris; simul aptat habendo
  89. ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae.
  90. ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
  91. fecerat et Stygia candientem tinxerat unda.
  92. Exin quae mediis ingenti adnixa columnae
  93. aedibus adstabat, validam vi corripit hastam,
  94. Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
  95. vociferans: `Nunc, O numquam frustrata vocatus
  96. hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor
  97. te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus
  98. loricamque manu valida lacerare revulsam
  99. semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
  100. vibratos calido ferro murraque madentis.'
  101. His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
  102. scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
  103. mugitus veluti cum prima in proelia taurus
  104. terrificos ciet atque irasci in cornua temptat,
  105. arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
  106. ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
  107. Nec minus interea maternis saevos in armis
  108. Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
  109. oblato gaudens componi foedere bellum,
  110. tum socios maestique metum solatur Iuli,
  111. fata docens, regique iubet responsa Latino
  112. certa referre viros et pacis dicere leges.
  113. Postera vix summos spargebat lumine montis
  114. orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
  115. solis equi lucemque elatis naribus efflant:
  116. campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
  117. dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
  118. in medioque focos et dis communibus aras
  119. gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
  120. velati limo et verbena tempora vincti.
  121. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
  122. agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis
  123. Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
  124. haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
  125. pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi
  126. ductores auro volitant ostroque decori,
  127. et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
  128. et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
  129. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
  130. defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
  131. Tum studio effusae matres et volgus inermum
  132. invalidique senes turris ac tecta domorum
  133. obsedere, alii portis sublimibus adstant.
  134. At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur,
  135. tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti,
  136. prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
  137. Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
  138. Extemplo Turni sic est adfata sororem
  139. diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
  140. praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem
  141. Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
  142. `Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
  143. scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
  144. magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
  145. praetulerim caelique lubens in parte locarim:
  146. disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
  147. Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
  148. cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi:
  149. nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
  150. Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
  151. Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
  152. Tu pro germano siquid praesentius audes,
  153. perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.'
  154. Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit
  155. terque quaterque manu pectus percussit honestum.
  156. `Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno:
  157. `Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti,
  158. aut tu bella cie conceptumque excute foedus:
  159. auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit
  160. incertam et tristi turbatam volnere mentis.
  161. Interea reges, ingenti mole Latinus
  162. quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
  163. aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
  164. Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
  165. bina manu lato crispans hastilia ferro;
  166. hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
  167. sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
  168. et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
  169. procedunt castris, puraque in veste sacerdos
  170. saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
  171. adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
  172. Illi ad surgentem conversi lumina solem
  173. dant fruges manibus salsas et tempora ferro
  174. summa notant pecudum paterisque altaria libant.
  175. Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
  176. `Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti,
  177. quam propter tantos potui perferre labores,
  178. et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx,
  179. iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors,
  180. cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
  181. fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti
  182. religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
  183. cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
  184. convenit Evandri victos discedere ad urbem,
  185. cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
  186. Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent,
  187. sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem
  188. (ut potius reor et potius di numine firment),
  189. non ego nec Teucris Italos parere iubebo
  190. nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
  191. invictae gentes aeterna in foedera mittant.
  192. Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
  193. imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
  194. constituent, urbique dabit Lavinia nomen.'
  195. Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus
  196. suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram:
  197. `Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro
  198. Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem
  199. vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
  200. audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit.
  201. Tango aras, medios ignis et numina testor:
  202. nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
  203. quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
  204. avertet, non, si tellurem effundat in undas
  205. diluvio miscens caelumque in Tartara solvat;
  206. ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat
  207. `numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
  208. cum semel in silvis imo de stirpe recisum
  209. matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
  210. olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
  211. inclusit patribusque dedit gesture Latinis.'
  212. Talibus inter se firmabant foedera dictis
  213. conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas
  214. in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
  215. eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
  216. At vero Rutulis inpar ea pugna videri
  217. iamdudum et vario misceri pectora motu;
  218. tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis.
  219. Adiuvat incessu tacito progressus et aram
  220. suppliciter venerans demisso lumine Turnus
  221. tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
  222. Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
  223. sermonem et volgi variare labantia corda,
  224. in medias acies, formam adsimulata Camerti,
  225. cui genus a proavis ingens clarumque paternae
  226. nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
  227. in medias dat sese acies haud nescia rerum
  228. rumoresque serit varios ac talia fatur:
  229. `Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam
  230. obiectare animam? Numerone an viribus aequi
  231. non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt
  232. fatalesque manus, infensa Etruria Turno:
  233. vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
  234. Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
  235. succedet fama vivusque per ora feretur:
  236. nos patria amissa dominis parere superbis
  237. cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.'
  238. Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
  239. iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
  240. ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
  241. Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
  242. sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
  243. infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
  244. His aliud maius Iuturna adiungit et alto
  245. dat signum caelo, quo non praesentius ullum
  246. turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
  247. Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
  248. litoreas agitabat aves turbamque sonantem
  249. agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
  250. cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
  251. Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres
  252. convertunt clamore fugam, mirabile visu,
  253. aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
  254. facta nube premunt, donec vi victus et ipso
  255. pondere defecit, praedamque ex unguibus ales
  256. proiecit fluvio penitusque in nubila fugit.
  257. Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
  258. expediuntque manus; primusque Tolumnius augur
  259. `Hoc erat, hoc, votis,' inquit, `quod saepe petivi.
  260. Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum
  261. corripite, O miseri, quos improbus advena bello
  262. territat invalidas ut aves et litora vestra
  263. vi populat: petet ille fugam penitusque profundo
  264. vela dabit. Vos unanimi densete catervas
  265. et regem vobis pugna defendite raptum.'
  266. Dixit et adversos telum contorsit in hostis
  267. procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras
  268. certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes
  269. turbati cunei calefactaque corda tumultu.
  270. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum
  271. corpora constiterant contra, quos fida crearat
  272. una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
  273. horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
  274. balteus et laterum iuncturas fibula mordet
  275. egregium forma iuvenem et fulgentibus armis
  276. transadigit costas fulvaque effundit harena.
  277. At fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
  278. pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
  279. corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra
  280. procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant
  281. Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
  282. sic omnis amor unus habet decernere ferro.
  283. Diripuere aras, it toto turbida caelo
  284. tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
  285. craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus
  286. pulsatos referens infecto foedere divos.
  287. Infrenant alii currus aut corpora saltu
  288. subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
  289. Messapus regem regisque insigne gerentem,
  290. Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,
  291. adverso proterret equo: ruit ille recedens
  292. et miser oppositis a tergo involvitur aris
  293. in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta
  294. Messapus teloque orantem multa trabali
  295. desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
  296. `Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.'
  297. Concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
  298. Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
  299. corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti
  300. occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
  301. nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus
  302. caesariem laeva turbati corripit hostis
  303. inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum:
  304. sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
  305. pastorem primaque acie per tela ruentem,
  306. ense sequens nudo superimminet: ille securi
  307. adversi frontem mediam mentumque reducta
  308. disicit et sparso late rigat arma cruore.
  309. Olli dura quies oculos et ferreus urget
  310. somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
  311. At pius Aeneas dextram tendebat inermem
  312. nudato capite atque suos clamore vocabat:
  313. `Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit?
  314. O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes
  315. compositae leges; mihi ius concurrere soli;
  316. me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo
  317. firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.'
  318. Has inter voces, media inter talia verba
  319. ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est
  320. incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
  321. Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
  322. adtulerit: pressa est insignis gloria facti.
  323. nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.
  324. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
  325. turbatosque duces, subita spe fervidus ardet:
  326. poscit equos atque arma simul saltuque superbus
  327. emicat in currum et manibus molitur habenas.
  328. Multa virum volitans dat fortia corpora Leto,
  329. semineces volvit multos aut agmina curru
  330. proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
  331. Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
  332. sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
  333. bella movens immittit equos; illi aequore aperto
  334. ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu
  335. Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora
  336. Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
  337. talis equos alacer media inter proelia Turnus
  338. fumantis sudore quatit, miserabile caesis
  339. hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
  340. sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.
  341. Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
  342. hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
  343. Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
  344. nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis,
  345. vel conferre manum vel equo praevertere ventos.
  346. Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
  347. antiqui proles bello praeclara Dolonis,
  348. nomine avum referens, animo manibusque parentem,
  349. qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
  350. ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
  351. illum Tydides alio pro talibus ausis
  352. adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis.
  353. Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
  354. ante levi iaculo longum per inane secutus
  355. sistit equos biiugis et curru desilit atque
  356. semianimi lapsoque supervenit et pede collo
  357. impresso dextrae mucronem extorquet et alto
  358. fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit:
  359. `En agros et quam bello, Troiane, petisti,
  360. Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me
  361. ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.'
  362. Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit.
  363. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
  364. et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
  365. Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto
  366. insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
  367. qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
  368. sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
  369. conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum,
  370. et cristam adverso curru quatit aura volantem.
  371. Non tulit instantem Phegeus animisque frementem:
  372. obiecit sese ad currum et spumantia frenis
  373. ora citatorum dextra detorsit equorum.
  374. Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
  375. lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
  376. loricam et summum degustat volnere corpus.
  377. Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
  378. ibat et auxilium ducto mucrone petebat:
  379. cum rota praecipitem et procursu concitus axis
  380. impulit effunditque solo, Turnusque secutus
  381. imam inter galeam summi thoracis et oras
  382. abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
  383. Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
  384. interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
  385. Ascaniusque comes castris statuere cruentum,
  386. alternos longa nitentem cuspide gressus.
  387. Saevit et infracta luctatur arundine telum
  388. eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit
  389. ense secent lato vulnus telique latebram
  390. rescindant penitus seseque in bella remittant.
  391. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
  392. Iasides, acri quondam cui captus amore
  393. ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
  394. augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
  395. Ille ut depositi proferret fata parentis,
  396. scire potestates herbarum usumque medendi
  397. maluit et mutas agitare inglorius artes.
  398. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam
  399. Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
  400. concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto
  401. Paeonium in morem senior succinctus amictu
  402. multa manu medica Phoebique potentibus herbis
  403. nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
  404. sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
  405. Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
  406. subvenit; et saevus campis magis ac magis horror
  407. crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum
  408. stare vident: subeunt equites, et spicula castris
  409. densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor
  410. bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.
  411. Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
  412. dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
  413. puberibus caulem foliis et flore comantem
  414. purpureo; non illa feris incognita capris
  415. gramina, cum tergo volucres haesere sagittae:
  416. hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo,
  417. detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem
  418. inficit occulte medicans spargitque salubris
  419. ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
  420. Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx
  421. ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
  422. quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis;
  423. iamque secuta manum nullo cogente sagitta
  424. excidit, atque novae rediere in pristina vires.
  425. `Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx
  426. conclamat primusque animos adcendit in hostem.
  427. `Non haec humanis opibus, non arte magistra
  428. proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat:
  429. maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'
  430. Ille avidus pugnae suras incluserat auro
  431. hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
  432. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
  433. Ascanium fusis circum complectitur armis
  434. summaque per galeam delibans oscula fatur:
  435. `Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
  436. fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello
  437. defensum dabit et magna inter praemia ducet.
  438. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
  439. sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum
  440. et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.'
  441. Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens,
  442. telum immane manu quatiens; simul agmine denso
  443. Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis
  444. turba fluit castris: tum caeco pulvere campus
  445. miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
  446. Vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
  447. videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
  448. ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos
  449. audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit.
  450. Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto.
  451. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
  452. it mare per medium; miseris heu praescia longe
  453. horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas
  454. arboribus stragemque satis, ruet omnia late;
  455. ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:
  456. talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
  457. agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
  458. adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
  459. Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
  460. Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
  461. primus in adversos telum qui torserat hostis.
  462. Tollitur in caelum clamor, versique vicissim
  463. pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
  464. Ipse neque aversos dignatur sternere Morti
  465. nec pede congressos aequo nec tela ferentis
  466. insequitur: solum densa in caligine Turnum
  467. vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
  468. Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
  469. aurigam Turni media inter lora Metiscum
  470. excutit et longe lapsum temone relinquit:
  471. ipsa subit manibusque undantis flectit habenas,
  472. cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
  473. Nigra velut magnas domini cum divitis aedes
  474. pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo,
  475. pabula parva legens nidisque loquacibus escas,
  476. et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
  477. stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
  478. fertur equis rapidoque volans obit omnia curru
  479. iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
  480. nec conferre manum patitur, volat avia longe.
  481. Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes
  482. vestigatque virum et disiecta per agmina magna
  483. voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem
  484. alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
  485. aversos totiens currus Iuturna retorsit.
  486. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu,
  487. diversaeque vocant animum in contraria curae.
  488. Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
  489. lenta levis cursu praefixa hastilia ferro,
  490. horum unum certo contorquens dirigit ictu.
  491. Substitit Aeneas et se collegit in arma,
  492. poplite subsidens; apicem tamen incita summum
  493. hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
  494. Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus,
  495. diversos ubi sensit equos currumque referri,
  496. multa Iovem et laesi testatus foederis aras
  497. iam tandem invadit medios et Marte secundo
  498. terribilis saevam nullo discrimine caedem
  499. suscitat irarumque omnis effundit habenas.
  500. Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
  501. diversas obitumque ducum, quos aequore toto
  502. inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
  503. expediat? Tanton placuit concurrere motu.
  504. Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
  505. Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis
  506. pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem
  507. excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
  508. transadigit costas et cratis pectoris ensem.
  509. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
  510. congressus pedes, hunc venientem cuspide longa,
  511. hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum
  512. suspendit capita et rorantia sanguine portat.
  513. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
  514. tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
  515. nomen Echionium matrisque genus Peridiae,
  516. hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
  517. et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
  518. Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
  519. ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
  520. munera conductaque pater tellure serebat.
  521. Ac velut immissi diversis partibus ignes
  522. arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
  523. aut ubi decursu rapido de montibus altis
  524. dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
  525. quisque suum populatus iter: non segnius ambo
  526. Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc
  527. fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
  528. pectora, nunc totis in Volnera viribus itur.
  529. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
  530. nomina per regesque actum genus omne Latinos,
  531. praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
  532. excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter
  533. provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
  534. incita nec domini memorum proculcat equorum.
  535. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
  536. occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
  537. olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
  538. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu
  539. eripuit Turno. Nec di texere Cupencum
  540. Aenea veniente sui: dedit obvia ferro
  541. pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
  542. Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
  543. oppetere et late terram consternere tergo
  544. Occidis, Argivae quem non potuere phalanges
  545. sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
  546. hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida,
  547. Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
  548. Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,
  549. omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
  550. et Messapus equum domitor et fortis Asilas
  551. Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae,
  552. pro se quisque viri summa nituntur opum vi:
  553. nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
  554. Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
  555. iret ut ad muros urbique adverteret agmen
  556. ocius et subita turbaret clade Latinos.
  557. Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
  558. huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
  559. immunem tanti belli atque impune quietam.
  560. Continuo pugnae adcendit maioris imago:
  561. Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
  562. ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum
  563. concurrit legio nec scuta aut spicula densi
  564. deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
  565. `Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat,
  566. neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
  567. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
  568. ni frenum accipere et victi parere fatentur,
  569. eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
  570. Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno
  571. nostra pati rursusque velit concurrere victus?
  572. Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi:
  573. ferte faces propere foedusque reposcite flammis.'
  574. Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
  575. dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
  576. Scalae improviso subitusque apparuit ignis.
  577. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
  578. ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
  579. Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
  580. Aeneas magnaque incusat voce Latinum
  581. testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
  582. bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
  583. Exoritur trepidos inter discordia civis:
  584. urbem alii reserare iubent et pandere portas
  585. Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem,
  586. arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
  587. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
  588. vestigavit apes fumoque implevit amaro:
  589. illae intus trepidae rerum per cerea castra
  590. discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
  591. volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
  592. intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
  593. Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
  594. quae totam luctu concussit funditus urbem.
  595. Regina ut tectis venientem prospicit hostem,
  596. incessi muros, ignis ad tecta volare,
  597. nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:
  598. infelix pugnae iuvenem in certamine credit
  599. exstinctum et, subito mentem turbata dolore,
  600. se causam clamat crimenque caputque malorum,
  601. multaque per maestum demens effata furorem
  602. purpureos moritura manu discindit amictus
  603. et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
  604. Quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
  605. filia prima manu flavos Lavinia crinis
  606. et roseas laniata genas, tum cetera circum
  607. turba furit: resonant late plangoribus aedes.
  608. Hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
  609. Demittunt mentes; it scissa veste Latinus,
  610. coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
  611. canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
  612. [Multaque se incusat, qui non acceperit ante
  613. Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.]
  614. Interea extremo bellator in aequore Turnus
  615. palantis sequitur paucos iam segnior atque
  616. iam minus atque minus successu laetus equorum
  617. attulit hunc illi caecis terroribus aura
  618. commixtum clamorem adrectasque impulit aures
  619. confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
  620. `Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu?
  621. Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?'
  622. Sic ait adductisque amens subsistit habenis.
  623. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
  624. aurigae currumque et equos et lora regebat,
  625. talibus occurrit dictis: `Hac, Turne, sequamur
  626. Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
  627. sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
  628. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet:
  629. et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
  630. Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.'
  631. Turnus ad haec:
  632. `O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem
  633. foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
  634. et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo
  635. demissam tantos voluit te ferre labores?
  636. An fratris miseri letum ut crudele videres?
  637. Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem?
  638. Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
  639. Murranum, quo non superat mihi carior alter,
  640. oppetere ingentem atque ingenti volnere victum.
  641. Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens
  642. adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
  643. Exscindine domos (id rebus defuit unum)
  644. perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
  645. Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
  646. Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes
  647. este boni, quoniam superis aversa voluntas!
  648. Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae
  649. descendam, magnorum haud umquam indignus avorum.
  650. Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis
  651. vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
  652. saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
  653. `Turne, in te suprema salus: miserere tuorum.
  654. Fulminat Aeneas armis summasque minatur
  655. deiecturum arces Italum exscidioque daturum;
  656. iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
  657. in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus,
  658. quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
  659. Praeterea regina, tui fidissima, dextra
  660. occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
  661. Soli pro portis Messapus et acer Atinas
  662. sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
  663. stant densae, strictisque seges mucronibus horret
  664. ferrea: tu currum deserto in gramine versas.'
  665. Obstipuit varia confusus imagine rerum
  666. Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens
  667. uno in corde pudor mixtoque insania luctu
  668. et furiis agitatus amor et conscia virtus.
  669. Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
  670. ardentis oculorum orbes ad moenia torsit
  671. turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
  672. Ecce autem flammis inter tabulata volutus
  673. ad caelum undabat vortex turrimque tenebat,
  674. turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse
  675. subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
  676. `Iam iam fata, soror, superant; absiste morari;
  677. quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
  678. Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est
  679. morte pati; neque me indecorem, germana, videbis
  680. amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.'
  681. Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis
  682. perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
  683. deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
  684. Ac veluti montis saxum de vertice praeceps
  685. cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber
  686. proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
  687. fertur in abruptum magno mons improbus actu
  688. exsultatque solo, silvas armenta virosque
  689. involvens secum: disiecta per agmina Turnus
  690. sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
  691. sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
  692. significatque manu et magno simul incipit ore:
  693. `Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;
  694. quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum
  695. pro vobis foedus luere et decernere ferro.'
  696. Discessere omnes medii spatiumque dedere.
  697. At pater Aeneas audito nomine Turni
  698. deserit et muros et summas deserit arces
  699. praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit,
  700. laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
  701. quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
  702. cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
  703. vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
  704. Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
  705. convertere oculos Itali, quique alta tenebant
  706. moenia quique imos pulsabant ariete muros,
  707. armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus
  708. ingentis, genitos diversis partibus orbis,
  709. inter se coiisse viros et cernere ferro.
  710. Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,
  711. procursu rapido, coniectis eminus hastis,
  712. invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
  713. Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
  714. congeminant: fors et virtus miscentur in unum.
  715. Ac velut ingenti Sila summove Taburno
  716. cum duo conversis inimica in proelia tauri
  717. frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri,
  718. stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae,
  719. quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
  720. illi inter sese multa vi volnera miscent
  721. cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
  722. colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
  723. non alitur Tros Aeneas et Daunius heros
  724. concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.
  725. Iuppiter ipse duas aequato examine lances
  726. sustinet et fata imponit diversa duorum,
  727. quem damnet labor et quo vergat pondere letum;
  728. Emicat hic, impune putans, et corpore toto
  729. alte sublatum consurgit Turnus in ensem
  730. et ferit: exclamant Troes trepidique Latini,
  731. arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
  732. Frangitur in medioque ardentem deserit ictu . . .
  733. ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,
  734. ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
  735. Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
  736. conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
  737. dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.
  738. Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
  739. suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,
  740. mortalis mucro glacies ceu futilis ictu
  741. dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
  742. Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
  743. et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes
  744. undique enim densa Teucri inclusere corona,
  745. atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
  746. Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
  747. interdum genua impediunt cursumque recusant,
  748. insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
  749. inclusum veluti siquando flumine nanctus
  750. cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae
  751. venator cursu canis et latratibus instat;
  752. ille autem, insidiis et ripa territus alta,
  753. mille fugit refugitque vias; at vividus Umber
  754. haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
  755. increpuit malis morsuque elusus inani est.
  756. Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
  757. responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
  758. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,
  759. nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
  760. Aeneas mortem contra praesensque minatur
  761. exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
  762. excisurum urbem minitans et saucius instat.
  763. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
  764. huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
  765. praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
  766. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
  767. hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
  768. servati ex undis ubi figere dona solebant
  769. Laurenti divo et votas suspendere vestes,
  770. sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
  771. sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
  772. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
  773. detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
  774. Incubuit voluitque manu convellere ferrum
  775. Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu
  776. non poterat. Tum vero amens formidine Turnus
  777. `Faune, precor, miserere,' inquit, `tuque optima ferrum
  778. terra tene, colui vestros si semper honores,
  779. quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'
  780. Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.
  781. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
  782. viribus haud ullis valuit discludere morsus
  783. roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
  784. rursus in aurigae faciem mutata Metisci
  785. procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
  786. Quod Venus audaci nymphae indignata licere
  787. adcessit telumque alta ab radice revellit.
  788. Olli sublimes armis animisque refecti,
  789. hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
  790. adsistunt contra certamina Martis anheli.
  791. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
  792. adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
  793. `Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?
  794. Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
  795. deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
  796. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
  797. Mortalin decuit violari volnere divom,
  798. aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
  799. ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
  800. Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
  801. [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
  802. saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,]
  803. ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
  804. Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
  805. deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
  806. ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus;
  807. sic dea submisso contra Saturnia voltu:
  808. `Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
  809. Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
  810. nec tu me aeria solam nunc sede videres
  811. digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
  812. starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
  813. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
  814. suasi et pro vita maiora audere probavi,
  815. non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
  816. adiuro Stygii caput implacabile fontis,
  817. una superstitio superis quae reddita divis.
  818. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
  819. Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
  820. pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
  821. cum iam conubis pacem felicibus, esto,
  822. component, cum iam leges et foedera iungent,
  823. ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
  824. neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
  825. aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
  826. Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
  827. sit Romana potens Itala virtute propago:
  828. occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
  829. Olli subridens hominum rerumque repertor
  830. `Es germana Iovis Saturnique altera proles:
  831. irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
  832. Verum age et inceptum frustra submitte furorem
  833. do quod vis, et me victusque volensque remitto.
  834. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
  835. utque est nomen erit; commixti corpore tantum
  836. subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
  837. adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
  838. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
  839. supra homines, supra ire deos pietate videbis,
  840. nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'
  841. Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
  842. Interea excedit caelo nubemque relinquit.
  843. His actis aliud genitor secum ipse volutat
  844. Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
  845. Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
  846. quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
  847. uno eodemque tulit partu paribusque revinxit
  848. serpentum spiris ventosasque addidit alas.
  849. Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
  850. adparent acuuntque metum mortalibus aegris,
  851. siquando letum horrificum morbosque deum rex
  852. molitur meritas aut bello territat urbes.
  853. Harum unam celerem demisit ab aethere summo
  854. Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
  855. Illa volat celerique ad terram turbine fertur.
  856. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
  857. armatam saevi Parthus quam felle veneni,
  858. Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
  859. stridens et celeris incognita transilit umbras:
  860. talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
  861. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
  862. alitis in parvae subitam conlecta figuram,
  863. quae quondam in bustis aut culminibus desertis
  864. nocte sedens serum canit importuna per umbras,
  865. hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
  866. fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
  867. Olli membra novus solvit formidine torpor,
  868. adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
  869. At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,
  870. infelix crinis scindit Iuturna solutos,
  871. unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
  872. `Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
  873. Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem
  874. arte morer? Talin possum me opponere monstro?
  875. Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,
  876. obscenae volucres: alarum verbera nosco
  877. letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
  878. magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?
  879. Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast
  880. condicio? Possem tantos finire dolores
  881. nunc certe et misero fratri comes ire per umbras!
  882. Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum
  883. te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet
  884. terra mihi Manisque deam demittet ad imos?'
  885. Tantum effata caput glauco contexit amictu
  886. multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
  887. Aeneas instat contra telumque coruscat
  888. ingens arboreum et saevo sic pectore fatur:
  889. `Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas?
  890. Non cursu, saevis certandum est comminus armis.
  891. Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
  892. sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
  893. astra sequi clausumve cava te condere terra.'
  894. Ille caput quassans ' Non me tua fervida terrent
  895. dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.'
  896. Nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
  897. saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
  898. limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
  899. Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
  900. qualia nunc hominum producit corpora tellus:
  901. ille manu raptum trepida torquebat in hostem
  902. altior insurgens et cursu concitus heros.
  903. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem
  904. tollentemve manus saxumve immane moventem;
  905. genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
  906. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
  907. nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
  908. Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
  909. nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
  910. velle videmur et in mediis conatibus aegri
  911. succidimus, non lingua valet, non corpore notae
  912. sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
  913. sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
  914. successum dea dira negat. Tum pectore sensus
  915. vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem
  916. cunctaturque metu letumque instare tremescit;
  917. nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
  918. nec currus usquam videt aurigamve sororem.
  919. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
  920. sortitus fortunam oculis, et corpore toto
  921. eminus intorquet. Murali concita numquam
  922. tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti
  923. dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
  924. exitium dirum hasta ferens orasque recludit
  925. loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
  926. Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
  927. ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
  928. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
  929. mons circum, et vocem late nemora alta remittunt
  930. Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem
  931. protendens, `Equidem merui nec deprecor,' inquit:
  932. `utere sorte tua. Miseri te siqua parentis
  933. tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
  934. Anchises genitor), Dauni miserere senectae
  935. et me seu corpus spoliatum lumine mavis
  936. redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
  937. Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx:
  938. ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis
  939. Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit;
  940. et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
  941. coeperat, infelix umero cum apparuit alto
  942. balteus et notis fulserunt cingula bullis
  943. Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus
  944. straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
  945. Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris
  946. exuviasque hausit, furiis accensus et ira
  947. terribilis, `Tune hinc spoliis indute meorum
  948. eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas
  949. immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,'
  950. hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
  951. fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra
  952. vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.