PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER X

  1. PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi,
  2. conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
  3. sideream in sedem, terras unde arduus omnis
  4. castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
  5. Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
  6. `Caelicolae magni, quianam sententia vobis
  7. versa retro tantumque animis certatis iniquis?
  8. Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
  9. Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos
  10. aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
  11. Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
  12. cum fera Karthago Romanis arcibus olim
  13. exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
  14. tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
  15. Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.'
  16. Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
  17. pauca refert:
  18. `O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
  19. Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
  20. Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur
  21. per medios insignis equis tumidusque] secundo
  22. Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
  23. quin intra portas atque ipsis proelia miscent
  24. aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
  25. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
  26. obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
  27. nascentis Troiae [nec non exercitus alter;]
  28. atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
  29. Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
  30. et tua progenies mortalia demoror arma.
  31. Si sine pace tua atque invito numine Troes
  32. Italiam petiere, luant peccata neque illos
  33. iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
  34. quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
  35. vertere iussa potest aut cur nova condere fata?
  36. Quid repetem exustas Erycino in litore classes,
  37. quid tempestatum regem ventosque furentis
  38. Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
  39. Nunc etiam manis, haec intemptata manebat
  40. sors rerum, movet et superis immissa repente
  41. Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
  42. Nil super imperio moveor: speravimus ista,
  43. dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis.
  44. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
  45. dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
  46. exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis
  47. incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
  48. Aeneas sane ignotis iactetur in undis
  49. et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
  50. hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
  51. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
  52. Idaliaeque domus: positis inglorius armis
  53. exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
  54. Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
  55. obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
  56. iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes
  57. totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
  58. dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
  59. Non satius cineres patriae insedisse supremos
  60. atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
  61. redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
  62. da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno
  63. acta furore gravi: `Quid me alta silentia cogis
  64. rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
  65. Aenean hominum quisquam divomque subegit
  66. bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
  67. Italiam petiit fatis auctoribus, esto,
  68. Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
  69. hortati sumus aut vitam committere ventis?
  70. Num puero summam belli, num credere muros
  71. Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas?
  72. Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
  73. egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
  74. Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
  75. nascentem et patria Turnum consistere terra,
  76. cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
  77. quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
  78. arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
  79. Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
  80. pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
  81. Tu potes Aenean manibus subducere Graium
  82. proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
  83. tu potes in totidem classem convertere nymphas:
  84. nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
  85. Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.
  86. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
  87. quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
  88. Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
  89. conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
  90. obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma
  91. Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
  92. Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
  93. aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
  94. Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
  95. haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.'
  96. Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
  97. caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
  98. cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
  99. murmura, venturos nautis prodentia ventos.
  100. Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
  101. infit; eo dicente deum domus alta silescit
  102. et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
  103. tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
  104. `Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
  105. Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
  106. haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
  107. quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
  108. Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.
  109. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur
  110. sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
  111. Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
  112. fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
  113. Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris,
  114. per pice torrentis atraque voragine ripas
  115. adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
  116. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
  117. surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
  118. Interea Rutuli portis circum omnibus instant
  119. sternere caede viros et moenia cingere flammis.
  120. At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,
  121. nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
  122. nequiquam et rara muros cinxere corona
  123. Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
  124. Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
  125. prima acies; hos germani Sarpedonis ambo
  126. et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
  127. Fert ingens toto conixus corpore saxum,
  128. haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
  129. nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
  130. Hi iaculis, illi certant defendere saxis
  131. molirique ignem nervoque aptare sagittas.
  132. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
  133. Dardanius caput ecce puer detectus honestum,
  134. qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum,
  135. aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
  136. inclusum buxo aut Oricia terebintho
  137. lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
  138. accipit et molli subnectens circulus auro.
  139. Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
  140. volnera dirigere et calamos armare veneno,
  141. Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
  142. exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
  143. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
  144. aggere moerorum sublimem gloria tollit,
  145. et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
  146. Illi inter sese duri certamina belli
  147. contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
  148. Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
  149. regem adit et regi memorat nomenque genusque,
  150. quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma
  151. quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
  152. edocet, humanis quae sit fiducia rebus
  153. admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon
  154. iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
  155. classem conscendit iussis gens Lydia divom,
  156. externo commissa duci. Aeneia puppis
  157. prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones,
  158. imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
  159. Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
  160. eventus belli varios, Pallasque sinistro
  161. adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
  162. noctis iter, iam quae passus terraque marique.
  163. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
  164. quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
  165. Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
  166. Massicus aerata princeps secat aequora tigri:
  167. sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
  168. quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
  169. gorytique leves umeris et letifer arcus.
  170. Una torvus Abas: huic totum insignibus armis
  171. agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
  172. Sescentos illi dederat Populonia mater
  173. expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos
  174. insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
  175. Tertius ille hominum divomque interpres Asilas,
  176. cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
  177. et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
  178. mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
  179. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
  180. urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur,
  181. Astur equo fidens et versicoloribus armis.
  182. Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
  183. qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
  184. et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
  185. Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
  186. transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo,
  187. cuius olorinae surgunt de vertice pennae,
  188. crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae.
  189. Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
  190. populeas inter frondes umbramque sororum
  191. dum canit et maestum Musa solatur amorem,
  192. canentem molli pluma duxisse senectam,
  193. linquentem terras et sidera voce sequentem.
  194. Filius, aequalis comitatus classe catervas,
  195. ingentem remis Centaurum promovet: ille
  196. instat aquae saxumque undis immane minatur
  197. arduus et longa sulcat maria alta carina.
  198. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
  199. fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
  200. qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
  201. Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum:
  202. gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
  203. ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
  204. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
  205. quos patre Benaco velatus harundine glauca
  206. Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
  207. It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
  208. verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
  209. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha
  210. exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
  211. frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
  212. spumea semifero sub pectore murmurat unda.
  213. Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
  214. subsidio Troiae et campos salis aera secabant.
  215. Iamque dies caelo concesserat almaque curru
  216. noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
  217. Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
  218. ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
  219. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum
  220. occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
  221. numen habere maris nymphasque e navibus esse
  222. iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
  223. quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
  224. Agnoscunt longe regem lustrantque choreis,
  225. quarum quae fandi doctissima Cymodocea
  226. pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
  227. eminet ac laeva tacitis subremigat undis,
  228. tum sic ignarum adloquitur: `Vigilasne, deum gens,
  229. Aenea? Vigila et velis immitte rudentis.
  230. Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,
  231. nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos
  232. praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
  233. rupimus invitae tua vincula teque per aequor
  234. quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit
  235. et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
  236. At puer Ascanius muro fossisque tenetur
  237. tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
  238. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
  239. Arcas eques: medias illis opponere turmas,
  240. ne castris iungant, certast sententia Turno.
  241. Surge age et Aurora socios veniente vocari
  242. primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse
  243. invictum Ignipotens atque oras ambiit auro.
  244. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
  245. ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.'
  246. Dixerat, et dextra discedens impulit altam
  247. haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
  248. ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
  249. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse
  250. Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit.
  251. Tum breviter super adspectans convexa precatur:
  252. `Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
  253. turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones,
  254. tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
  255. augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.'
  256. Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat
  257. matura iam luce dies noctemque fugarat:
  258. principio sociis edicit, signa sequantur
  259. atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
  260. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra,
  261. stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra
  262. extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt
  263. Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
  264. tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris
  265. Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
  266. cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
  267. At Rutulo regi ducibusque ea mira videri
  268. Ausoniis, donec versas ad litora puppes
  269. respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
  270. Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
  271. funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
  272. non secus ac liquida siquando nocte cometae
  273. sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor,
  274. ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris,
  275. nascitur et laevo contristat lumine caelum.
  276. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
  277. litora praecipere et venientis pellere terra.
  278. [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro]
  279. `Quod votis optastis, adest, perfringere dextra;
  280. in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto
  281. quisque suae tectique memor, nunc magna referto
  282. facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam,
  283. dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
  284. Audentis Fortuna iuvat,'
  285. haec ait et secum versat, quos ducere contra
  286. vel quibus obsessos possit concredere muros.
  287. Interea Aeneas socios de puppibus altis
  288. pontibus exponit. Multi servare recursus
  289. languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
  290. per remos alii. Speculatus litora Tarchon,
  291. qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
  292. sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
  293. advertit subito proram sociosque precatur:
  294. `Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
  295. tollite, ferte rates; inimicam findite rostris
  296. hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
  297. Frangere nec tali puppim statione recuso
  298. arrepta tellure semel.' Quae talia postquam
  299. effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
  300. spumantisque rates arvis inferre Latinis,
  301. donec rostra tenent siccum et sedere carinae
  302. omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
  303. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo,
  304. anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
  305. solvitur atque viros mediis exponit in undis
  306. fragmina remorum quos et fluitantia transtra
  307. impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
  308. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
  309. totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
  310. Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis
  311. Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
  312. occiso Therone, virum qui maximus ultro
  313. Aenean petit: huic gladio perque aerea suta,
  314. per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
  315. Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta
  316. et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri
  317. quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum
  318. immanemque Gyan, sternentis agmina clava,
  319. deiecit Leto: nihil illos Herculis arma
  320. nec validae iuvere manus genitorque Melampus,
  321. Alcidae comes usque gravis dum terra labores
  322. praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
  323. intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
  324. Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
  325. dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
  326. Dardania stratus dextra, securus amorum,
  327. qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
  328. ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
  329. progenies, septem numero, septenaque tela
  330. coniciunt; partim galea clipeoque resultant
  331. inrita, deflexit partim stringentia corpus
  332. alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten:
  333. `Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
  334. torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
  335. Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam
  336. et iacit: illa volans clipei transverberat aera
  337. Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
  338. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
  339. sustentat dextra: traiecto missa lacerto
  340. protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,
  341. dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
  342. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
  343. Aenean petiit; sed non et figere contra
  344. est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
  345. Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus
  346. advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
  347. sub mentum graviter pressa pariterque loquentis
  348. vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
  349. fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
  350. Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
  351. et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
  352. per varios sternit casus. Accurrit Halaesus
  353. Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
  354. insignis Messapus equis. Expellere tendunt
  355. nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso
  356. Ausoniae. Magno discordes aethere venti
  357. proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
  358. non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
  359. anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
  360. haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
  361. concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir.
  362. At parte ex alia, qua saxa rotantia late
  363. impulerat torrens arbustaque diruta ripis,
  364. Arcadas insuetos acies inferre pedestris
  365. ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci
  366. (aspera quis natura loci dimittere quando
  367. suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
  368. nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
  369. `Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta,
  370. per ducis Evandri nomen devictaque bella
  371. Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
  372. fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis
  373. est via. Qua globus ille virum densissimus urget,
  374. hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
  375. Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste
  376. mortales, totidem nobis animaeque manusque.
  377. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus,
  378. deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?'
  379. Haec ait et medius densos prorumpit in hostis.
  380. Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
  381. fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum,
  382. intorto figit telo, discrimina costis
  383. per medium qua spina dabat, hastamque receptat
  384. ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo,
  385. ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem,
  386. dum furit, incautum crudeli morte sodalis
  387. excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
  388. Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
  389. Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae.
  390. Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,
  391. Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
  392. indiscreta suis gratusque parentibus error;
  393. at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas:
  394. nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
  395. te decisa suum, Laride, dextera quaerit
  396. semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
  397. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
  398. facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
  399. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
  400. traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
  401. Ilo namque procul validam direxerat hastam,
  402. quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
  403. te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
  404. caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
  405. Ac velut optato ventis aestate coortis
  406. dispersa immittit silvis incendia pastor,
  407. correptis subito mediis extenditur una
  408. horrida per latos acies Volcania campos;
  409. ille sedens victor flammas despectat ovantis:
  410. non aliter socium virtus coit omnis in unum
  411. teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus
  412. tendit in adversos seque in sua conligit arma.
  413. Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
  414. Strymonio dextram fulgenti deripit ense
  415. elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
  416. ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
  417. Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
  418. ut senior leto canentia lumina solvit,
  419. iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
  420. Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus:
  421. `Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
  422. fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
  423. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.'
  424. Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus,
  425. Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
  426. At non caede viri tanta perterrita Lausus,
  427. pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
  428. oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
  429. Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
  430. et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri.
  431. Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
  432. Extremi addensent acies nec turba moveri
  433. tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget,
  434. hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas:
  435. egregii forma, sed quis Fortuna negarat
  436. in patriam reditus. Ipsos concurrere passus
  437. haud tamen inter se magni regnator Olympi:
  438. mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
  439. Interea soror alma monet succedere Lauso
  440. Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
  441. Ut vidit socios: `Tempus desistere pugnae;
  442. solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
  443. debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.'
  444. Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
  445. At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba
  446. miratus stupet in Turno corpusque per ingens
  447. lumina volvit obitque truci procul omnia visus
  448. talibus et dictis it contra dicta tyranni:
  449. `Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
  450. aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
  451. Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor.
  452. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
  453. Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
  454. comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
  455. stare procul campis meditantem in proelia taurum,
  456. advolat: haud alia est Turni venientis imago.
  457. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
  458. ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum
  459. viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
  460. `Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,
  461. te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
  462. Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
  463. victoremque ferant morientia lumina Turni.'
  464. Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
  465. corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
  466. Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:
  467. `Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
  468. omnibus est vitae: sed famam extendere factis,
  469. hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
  470. tot nati cecidere deum; quin occidit una
  471. Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
  472. fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.'
  473. Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis.
  474. At Pallas magnis emittit viribus hastam
  475. vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
  476. Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
  477. incidit atque viam clipei molita per oras
  478. tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
  479. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
  480. in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
  481. `Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.'
  482. Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
  483. quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
  484. vibranti cuspis medium transverberat ictu
  485. loricaeque moras et pectus perforat ingens.
  486. Ille rapit calidum frustra de volnere telum:
  487. una eademque via sanguis animusque sequuntur.
  488. Corruit in volnus, sonitum super arma dedere
  489. et terram hostilem moriens petit ore cruento.
  490. Quem Turnus super adsistens,
  491. `Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta referte
  492. Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto.
  493. Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
  494. largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo
  495. hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus
  496. exanimem, rapiens immania pondera baltei
  497. impressumque nefas, una sub nocte iugali
  498. caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
  499. quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
  500. quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
  501. Nescia mens hominum fati sortisque futurae
  502. et servare modum, rebus sublata secundis!
  503. Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
  504. intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
  505. oderit. At socii multo gemitu lacrimisque
  506. impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
  507. O dolor atque decus magnum rediture parenti
  508. haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
  509. cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
  510. Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
  511. advolat Aeneae, tenui discrimine leti
  512. esse suos, versis tempus succurrere Teucris.
  513. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
  514. ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
  515. caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
  516. omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas
  517. tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
  518. quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens,
  519. viventis rapit, inferias quos immolet umbris
  520. captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
  521. Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
  522. Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
  523. et genua amplectens effatur talia supplex:
  524. `Per patrios manis et spes surgentis Iuli
  525. te precor, hanc animam serves natoque patrique.
  526. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
  527. caelati argenti, sunt auri pondera facti
  528. infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
  529. vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.'
  530. Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
  531. `Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
  532. natis parce tuis. Belli commercia Turnus
  533. sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
  534. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.'
  535. Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
  536. cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
  537. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
  538. infula cui sacra redimibat tempora vitta,
  539. totus conlucens veste atque insignibus armis.
  540. Quem congressus agit campo lapsumque superstans
  541. immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus
  542. lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
  543. Instaurant acies Volcani stirpe creatus
  544. Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
  545. Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
  546. et totum clipei ferro deiecerat orbem;
  547. dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
  548. crediderat caeloque animum fortasse ferebat
  549. canitiemque sibi et longos promiserat annos:
  550. Tarquitus exultans contra fulgentibus armis,
  551. silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
  552. obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
  553. loricam clipeique ingens onus impedit hasta;
  554. tum caput orantis nequiquam et multa parantis
  555. dicere deturbat terrae truncumque tepentem
  556. provolvens super haec inimico pectore fatur:
  557. `Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
  558. condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:
  559. alitibus linquere feris aut gurgite mersum
  560. unda feret piscesque impasti volnera lambent.'
  561. Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
  562. persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem,
  563. magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
  564. qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
  565. Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
  566. centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
  567. pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
  568. tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
  569. sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
  570. ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei
  571. quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
  572. Atque illi longe gradientem et dira frementem
  573. ut videre, metu versi retroque ruentes
  574. effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
  575. Interea biiugis infert se Lucagus albis
  576. in medios fraterque Liger; sed frater habenis
  577. flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
  578. Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis:
  579. inruit adversaque ingens apparuit hasta.
  580. Cui Liger:
  581. `Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis
  582. aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
  583. his dabitur terris.' Vesano talia late
  584. dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros
  585. dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem.
  586. Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
  587. admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
  588. aptet se pugnae, subit oras hasta per imas
  589. fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:
  590. excussus curru moribundus volvitur arvis.
  591. Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
  592. `Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
  593. prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
  594. ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus
  595. arripuit biiugos; frater tendebat inertis
  596. infelix palmas, curru delapsus eodem:
  597. `Per te, per qui te talem genuere parentes,
  598. vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.'
  599. Pluribus oranti Aeneas: `Haud talia dudum
  600. dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.'
  601. Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
  602. Talia per campos edebat funera ductor
  603. Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
  604. more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
  605. Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
  606. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
  607. `O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
  608. ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
  609. Troianas sustentat opes, non vivida bello
  610. dextra viris animusque ferox patiensque pericli.'
  611. Cui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx,
  612. sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
  613. Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
  614. vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
  615. omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
  616. et Dauno possem incolumem servare parenti.
  617. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
  618. Ille tamen nostra deducit origine nomen
  619. Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
  620. saepe manu multisque oneravit limina donis.'
  621. Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
  622. `Si mora praesentis leti tempusque caduco
  623. oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
  624. tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
  625. hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis
  626. sub precibus venia ulla latet totumque moveri
  627. mutarive putas bellum, spes pascis inanis.'
  628. Et Iuno adlacrimans: `Quid si, quae voce gravaris,
  629. mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
  630. Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
  631. vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
  632. ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!'
  633. Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
  634. misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
  635. Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
  636. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
  637. in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
  638. Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
  639. divini adsimulat capitis, dat inania verba,
  640. dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
  641. morte obita qualis fama est volitare figuras
  642. aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
  643. At primas laeta ante acies exsultat imago
  644. inritatque virum telis et voce lacessit.
  645. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
  646. conicit: illa dato vertit vestigia tergo.
  647. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
  648. credidit atque animo spem turbidus hausit inanem,
  649. `Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos;
  650. hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.'
  651. Talia vociferans sequitur strictumque coruscat
  652. mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos.
  653. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
  654. expositis stabat scalis et ponte parato,
  655. qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
  656. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
  657. conicit in latebras; nec Turnus segnior instat
  658. exsuperatque moras et pontis transilit altos.
  659. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem
  660. avolsamque rapit revoluta per aequora navem.
  661. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit;
  662. obvia multa virum demittit corpora morti:
  663. tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,
  664. sed sublime volans nubi se immiscuit atrae.
  665. Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
  666. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis
  667. et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
  668. `Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
  669. duxisti et talis voluisti expendere poenas?
  670. Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit?
  671. Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
  672. Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?
  673. Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui
  674. et nunc palantis video gemitumque cadentum
  675. accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat
  676. terra mihi? Vos O potius miserescite venti:
  677. in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro
  678. ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis,
  679. quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.'
  680. Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
  681. an sese mucrone ob tantum dedecus amens
  682. induat et crudum per costas exigat ensem,
  683. fluctibus an iaciat mediis et litora nando
  684. curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
  685. Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno
  686. continuit iuvenemque animi miserata repressit.
  687. Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
  688. et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
  689. At Iovis interea monitis Mezentius ardens
  690. succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
  691. Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
  692. uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
  693. Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor,
  694. obvia ventorum furiis expostaque ponto,
  695. vim cunctam atque minas perfert caelique marisque,
  696. ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum
  697. sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
  698. sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
  699. occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
  700. succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
  701. donat habere umeris et vertice figere cristas.
  702. Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
  703. aequalem comitemque, una quem nocte Theano
  704. in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans
  705. Cisseis regina Parin creat: urbe paterna
  706. occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
  707. Ac velut ille canum morsu de montibus altis
  708. actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
  709. defendit multosve palus Laurentia, silva
  710. pastus harundinea, postquam inter retia ventum est,
  711. substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
  712. nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus,
  713. sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
  714. haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
  715. non ulli est animus stricto concurrere ferro;
  716. missilibus longe et vasto clamore lacessunt:
  717. ille autem impavidus partis cunctatur in omnis,
  718. dentibus infrendens, et tergo decutit hastas.
  719. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
  720. Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
  721. Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
  722. purpureum pennis et pactae coniugis ostro:
  723. impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans,
  724. suadet enim vesana fames, si forte fugacem
  725. conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
  726. gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret
  727. visceribus super accumbens, lavit inproba taeter
  728. ora cruor,
  729. sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
  730. Sternitur infelix Acron et calcibus atram
  731. tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
  732. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
  733. sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
  734. obvius adversoque occurrit seque viro vir
  735. contulit, haud furto melior, sed fortibus armis.
  736. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
  737. `Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'
  738. Conclamant socii laetum paeana secuti.
  739. Ille autem exspirans: `Non me, quicumque es, inulto,
  740. victor, nec longum laetabere: te quoque fata
  741. prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'
  742. Ad quae subridens mixta Mezentius ira:
  743. `Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex
  744. viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum:
  745. olli dura quies oculos et ferreus urget
  746. somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
  747. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
  748. Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
  749. Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten,
  750. illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
  751. hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis,
  752. quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
  753. deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
  754. insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
  755. Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
  756. funera: caedebant pariter pariterque ruebant
  757. victores victique, neque his fuga nota neque illis.
  758. Di Iovis in tectis iram miserantur inanem
  759. amborum et tantos mortalibus esse labores:
  760. hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno,
  761. pallida Tisiphone media inter milia saevit.
  762. At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
  763. turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion,
  764. cum pedes incedit medii per maxima Nerei
  765. stagna viam scindens, umero supereminet undas
  766. aut summis referens annosam montibus ornum
  767. ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
  768. talis se vastis infert Mezentius armis.
  769. Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo,
  770. obvius ire parat. Manet imperterritus ille,
  771. hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
  772. atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
  773. `Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
  774. nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis
  775. indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
  776. Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam
  777. iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque
  778. egregium Antoren latus inter et ilia figit,
  779. Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
  780. haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
  781. Sternitur infelix alieno volnere caelumque
  782. aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos
  783. tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem
  784. aere cavum triplici, per linea terga tribusque
  785. transit intextum tauris opus imaque sedit
  786. inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem
  787. Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus,
  788. eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
  789. Ingemuit cari graviter genitoris amore,
  790. ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae.
  791. Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
  792. siqua fidem tanto est operi latura vetustas,
  793. non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo.
  794. Ille pedem referens et inutilis inque ligatus
  795. cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat:
  796. prorupit iuvenis seseque immiscuit armis
  797. iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
  798. Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
  799. sustinuit. Socii magno clamore sequuntur,
  800. dum genitor nati parma protectus abiret,
  801. telaque coniciunt proturbantque eminus hostem
  802. missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se.
  803. Ac velut effusa siquando grandine nimbi
  804. praecipitant, omnis campis diffugit arator
  805. omnis et agricola et tuta latet arce viator,
  806. aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
  807. dum pluit in terris, ut possint sole reducto
  808. exercere diem: sic obrutus undique telis
  809. Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
  810. sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
  811. `Quo moriture ruis maioraque viribus audes?
  812. Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille
  813. exsultat demens; saevae iamque altius irae
  814. Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
  815. Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem
  816. per medium Aeneas iuvenem totumque recondit.
  817. Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
  818. et tunicam, molli mater quam neverat auro,
  819. implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
  820. concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
  821. At vero ut voltum vidit morientis et ora,
  822. ora modis Anchisiades pallentia miris,
  823. ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
  824. et mentem patriae subiit pietatis imago.
  825. `Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
  826. quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
  827. Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum
  828. manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto.
  829. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
  830. Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro
  831. cunctantis socios et terra sublevat ipsum,
  832. sanguine turpantem comptos de more capillos.
  833. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
  834. volnera siccabat lymphis corpusque levabat
  835. arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis
  836. dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
  837. Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans
  838. colla fovet, fusus propexam in pectore barbam;
  839. multa super Lauso rogitat multumque remittit
  840. qui revocent maestique ferant mandata parentis.
  841. At Lausum socii exanimem super arma ferebant
  842. flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
  843. Agnovit longe gemitum praesaga mali mens:
  844. canitiem multo deformat pulvere et ambas
  845. ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
  846. `Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
  847. ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
  848. quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,
  849. morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
  850. exitium infelix, nunc alte volnus adactum!
  851. Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
  852. pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
  853. Debueram patriae poenas odiisque meorum:
  854. omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
  855. Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
  856. Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum
  857. se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet,
  858. haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,
  859. hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
  860. omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit:
  861. `Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est,
  862. viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti
  863. et caput Aeneae referes Lausique dolorum
  864. ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis,
  865. occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
  866. iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.'
  867. Dixit et exceptus tergo consueta locavit
  868. membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
  869. aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
  870. Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens
  871. uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
  872. [et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
  873. Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
  874. Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
  875. `Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo,
  876. incipias conferre manum.'
  877. Tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
  878. Ille autem: `Quid me erepto, saevissime, nato
  879. terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses.
  880. Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli.
  881. Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto
  882. dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem;
  883. inde aliud super atque aliud figitque volatque
  884. ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
  885. Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes
  886. tela manu iaciens, ter secum Troius heros
  887. immanem aerato circumfert tegmine silvam.
  888. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
  889. vellere et urgetur pugna congressus iniqua,
  890. multa movens animo iam tandem erumpit et inter
  891. bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
  892. Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras
  893. verberat effusumque equitem super ipse secutus
  894. implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
  895. Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
  896. Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
  897. et super haec: `Ubi nunc Mezentius acer et illa
  898. effera vis animi? `Contra Tyrrhenus, ut auras
  899. suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
  900. `Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
  901. Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
  902. nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
  903. Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro:
  904. corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
  905. circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
  906. et me consortem nati concede sepulchro.'
  907. Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem
  908. undantique animam diffundit in arva cruore.