nescio quid certe mens mea maius agit.
XIII. Laodamia Protesilao
- Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
- Haemonis Haemonio Laodamia viro.
- Aulide te fama est vento retinente morari:
- a! me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
- tum freta debuerant vestris obsistere remis;
- illud erat saevis utile tempus aquis.
- oscula plura viro mandataque plura dedissem
- et sunt quae volui dicere multa tibi.
- raptus es hinc praeceps et qui tua vela vocaret,
- quem cuperent nautae, non ego, ventus erat.
- ventus erat nautis aptus, non aptus amanti;
- solvor ab amplexu, Protesilae, tuo
- linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
- vix illud potui dicere triste ``vale.''
- Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
- iamque meus longe Protesilaus erat.
- dum potui spectare virum, spectare iuvabat
- sumque tuos oculos usque secuta meis;
- ut te non poteram, poteram tua vela videre,
- vela diu vultus detinuere meos.
- at postquam nec te nec vela fugacia vidi,
- et quod spectarem, nil nisi pontus erat,
- lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
- succiduo dicor procubuisse genu.
- vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
- vix mater gelida maesta refecit aqua.
- officium fecere pium, sed inutile nobis:
- indignor miserae non licuisse mori.
- Ut rediit animus, pariter rediere dolores;
- pectora legitimus casta momordit amor.
- nec mihi pectendos cura est praebere capillos
- nec libet aurata corpora veste tegi.
- ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
- creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.
- conveniunt matres Phylleides et mihi clamant:
- ``Indue regales, Laodamia, sinus!''
- scilicet ipsa geram saturatas murice lanas,
- bella sub Iliacis moenibus ille gerat?
- ipsa comas pectar? galea caput ille premetur?
- ipsa novas vestes, dura vir arma ferat?
- qua possum, squalore tuos imitata labores
- dicar et haec belli tempora tristis agam.
- Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
- tam sis hostis iners quam malus hospes eras!
- aut te Taenariae faciem culpasse maritae
- aut illi vellem displicuisse tuam.
- tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
- ei mihi! quam multis flebilis ultor eris.
- di, precor, a nobis omen removete sinistrum
- et sua det reduci vir meus arma Iovi!
- sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
- more nivis lacrimae sole madentis eunt.
- Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
- nomina sunt ipso paene timenda sono.
- nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
- hospes erat: vires noverat ille suas.
- venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
- quique suo Phrygias corpore ferret opes,
- classe virisque potens, per quae fera bella geruntur -
- et sequitur regni pars quota quemque sui?
- his ego te victam, consors Ledaea gemellis,
- suspicor, haec Danais posse nocere puto.
- Hectora nescio quem timeo; Paris Hectora dixit
- ferrea sanguinea bella movere manu;
- Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto:
- signatum memori pectore nomen habe!
- hunc ubi vitaris, alios vitare memento
- et multos illic Hectoras esse puta
- et facito ut dicas, quotiens pugnare parabis:
- ``parcere me iussit Laodamia sibi.
- si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
- te quoque non ullum vulnus habente cadat.
- pugnet et adversos tendat Menelaus in hostes,
- hostibus e mediis nupta petenda viro est.
- causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna,
- inque pios dominae posse redire sinus!
- Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,
- ne meus ex illo corpore sanguis eat!
- non est quem deceat nudo concurrere ferro
- saevaque in oppositos pectora ferre viros.
- fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
- bella gerant alii; Protesilaus amet!
- Nunc fateor: volui revocare, animusque ferebat;
- substitit auspicii lingua timore mali.
- cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
- pes tuus offenso limine signa dedit.
- ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:
- ``signa reversuri sint, precor, ista viri!''
- haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis.
- fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
- Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
- qui primus Danaum Troada tangat humum:
- infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
- di faciant, ne tu strenuus esse velis!
- inter mille rates tua sit millensima puppis
- iamque fatigatas ultima verset aquas!
- hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi!
- non est, quo properas, terra paterna tibi.
- cum venies, remoque move veloque carinam
- inque tuo celerem litore siste gradum!
- Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
- tu mihi luce celer, tu mihi nocte venis:
- nocte tamen quam luce magis. nox grata puellis,
- quarum suppositus colla lacertus habet.
- aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
- dum careo veris gaudia falsa iuvant.
- Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
- cur venit a labris multa querela tuis?
- excutior somno simulacraque noctis adoro;
- nulla caret fumo Thessalis ara meo:
- tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
- ut solet adfuso surgere flamma mero.
- quando ego te reducem cupidis amplexa lacertis
- languida laetitia solvar ab ipsa mea?
- quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
- militiae referas splendida facta tuae?
- quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
- multa tamen capies oscula, multa dabis.
- semper in his apte narrantia verba resistunt;
- promptior est dulci lingua refecta mora.
- Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
- spes bona sollicito victa timore cadit.
- hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
- me movet: invitis ire paratis aquis.
- quis velit in patriam vento prohibente reverti?
- a patria pelago vela vetante datis!
- ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
- quo ruitis? vestras quisque redite domos!
- quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes!
- non subiti casus - numinis ista mora est.
- quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
- dum licet, Inachiae vertite vela rates!
- sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto
- blandaque compositas aura secundet aquas!
- Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
- funera conspicient, nec procul hostis erit;
- ipsa suis manibus forti nova nupta marito
- imponet galeam Dardanaque arma dabit;
- arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet -
- hoc genus officii dulce duobus erit -
- producetque virum dabit et mandata reverti
- et dicet: ``referas ista fac arma Iovi!''
- ille ferens dominae mandata recentia secum
- pugnabit caute respicietque domum.
- exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet
- excipietque suo corpora lassa sinu.
- Nos sumus incertae, nos anxius omnia cogit,
- quae possunt fieri, facta putare timor.
- dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
- quae referat vultus est mihi cera tuos:
- illi blanditias, illi tibi debita verba
- dicimus, amplexus accipit illa meos.
- crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
- adde sonum cerae, Protesilaus erit.
- hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero
- et tamquam possit verba referre, queror.
- Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro
- perque pares animi coniugiique faces
- perque quod ut videam canis albere capillis,
- quod tecum possis ipse referre, caput,
- me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
- sive - quod heu! timeo - sive superstes eris.
- ultima mandato claudetur epistula parvo:
- si tibi cura mei, sit tibi cura tui!
XIV. Hypermestra Lynceo
- Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni;
- cetera nuptarum crimine turba iacet.
- clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
- est mihi supplicii causa fuisse piam.
- quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
- sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
- esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
- non piget immunes caedis habere manus.
- me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
- quaeque aderant sacris, tendat in ora faces
- aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
- ut qua non cecidit vir nece, nupta cadam, -
- non tamen ut dicant morientia ``paenitet!'' ora,
- efficiet. non est, quam piget esse piam!
- paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores;
- hic solet eventus facta nefanda sequi.
- Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis
- et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
- quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
- scribere de facta non sibi caede timet!
- Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris,
- ultima pars lucis primaque noctis erat.
- ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi
- et socer armatas accipit ipse nurus.
- undique conlucent praecinctae lampades auro;
- dantur in invitos impia tura focos.
- vulgus ``Hymen, Hymenaee!'' vocant. fugit ille vocantes;
- ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua.
- ecce mero dubii comitum clamore frequentes
- flore novo madidas impediente comas,
- in thalamos laeti - thalamos sua busta - feruntur
- strataque corporibus funere digna premunt.
- Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant
- securumque quies alta per Argos erat.
- circum me gemitus morientum audire videbar
- et tamen audibam quodque verebar, erat.
- sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit
- inque novo iacui frigida facta toro.
- ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae,
- frigida populeas ut quatit aura comas,
- aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas
- quaeque tibi dederant vina, soporis eras.
- Excussere metum violenti iussa parentis;
- erigor et capio tela tremente manu.
- non ego falsa loquar. ter acutum sustulit ensem,
- ter male sublato reccidit ense manus.
- admovi iugulo sine me tibi vera fateri;
- [tandem victa mei saeva formidine patris]
- admovi iugulo tela paterna tuo;
- sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis
- castaque mandatum dextra refugit opus.
- purpureos laniata sinus, laniata capillos
- exiguo dixi talia verba sono:
- ``saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis
- effice; germanis sit comes iste suis!
- femina sum et virgo, natura mitis et annis;
- non faciunt molles ad fera tela manus.
- quin age dumque iacet, fortis imitare sorores;
- credibile est caesos omnibus esse viros.
- si manus haec aliquam posset committere caedem,
- morte foret dominae sanguinolenta suae.
- +at meruere necem patruelia regna tenendo;
- quae tamen externis danda forent generis+
- finge viros meruisse mori: quid fecimus ipsae?
- quo mihi commisso non licet esse piae?
- quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae?
- aptior est digitis lana colusque meis.''
- Haec ego. dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur
- deque meis oculis in tua membra cadunt.
- dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,
- paene manus telo saucia facta tua est.
- iamque patrem famulosque patris lucemque timebam.
- expulerunt somnos haec mea dicta tuos:
- ``surge age, Belide, de tot modo fratribus unus!
- nox tibi, ni properas, ista perennis erit!''
- territus exsurgis, fugit omnis inertia somni,
- adspicis in timida fortia tela manu.
- quaerenti causam ``dum nox sinit, effuge!'' dixi,
- dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.
- Mane erat et Danaus generos ex caede iacentes
- dinumerat. summae criminis unus abes.
- fert male cognatae iacturam mortis in uno
- et queritur facti sanguinis esse parum.
- abstrahor a patriis pedibus raptamque capillis
- - haec meruit pietas praemia? - carcer habet.
- Scilicet ex illo Iunonia permanet ira,
- cum bos ex homine est, ex bove facta dea -
- at satis est poenae teneram mugisse puellam
- nec modo formosam posse placere Iovi.
- adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis
- cornuaque in patriis non sua vidit aquis
- conatoque queri mugitus edidit ore
- territaque est forma, territa voce sua.
- quid furis, infelix? quid te miraris in unda?
- quid numeras factos ad nova membra pedes?
- illa Iovis magni paelex metuenda sorori
- fronde levas nimiam caespitibusque famem;
- fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram
- et, te ne feriant quae geris arma, times.
- quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri,
- dives eras, nuda nuda recumbis humo.
- per mare, per terras cognataque flumina curris;
- dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
- quae tibi causa fugae? quid, io! freta longa pererras?
- non poteris vultus effugere ipsa tuos.
- Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque;
- tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.
- Per septem Nilus portus emissus in aequor
- exuit insana paelicis ora bove.
- ultima quid referam, quorum mihi cana senectus
- auctor? dant anni quod querar, ecce, mei.
- bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque
- pellimur; eiectos ultimus orbis habet.
- Ille ferox solus solio sceptroque potitur;
- cum sene nos inopi turba vagamur inops.
- de fratrum populo pars exiguissima restat;
- quique dati leto, quaeque dedere, fleo.
- nam mihi quot fratres, totidem periere sorores;
- accipiat lacrimas utraque turba meas.
- en ego, quod vivis, poenae crucianda reservor:
- quid fiet sonti, cum rea laudis agar?
- et consanguineae quondam centesima turbae
- infelix uno fratre manente cadam.
- At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis
- quaeque tibi tribui munera, dignus habes,
- vel fer opem vel dede neci; defunctaque vita
- corpora furtivis insuper adde rogis
- et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa
- sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi:
- ``exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum,
- quam mortem fratri depulit, ipsa tulit.''
- Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae
- est manus et vires subtrahit ipse timor.
XV. Sappho Phaoni
- Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
- Protinus est oculis cognita nostra tuis?
- an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
- hoc breve nescires unde veniret opus?
- Forsitan et quare mea sint alterna requiras
- carmina, cum lyricis sim magis apta modis:
- flendus amor meus est; elegiae flebile carmen;
- non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
- Uror ut indomitis ignem exercentibus Euris
- fertilis accensis messibus ardet ager.
- arva Phaon celebrat diversa Typhoidos Aetnae;
- me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
- nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
- proveniunt; vacuae carmina mentis opus.
- nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
- nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
- vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro,
- non oculis grata est Atthis ut ante meis
- atque aliae centum, quas non sine crimine amavi.
- improbe, multarum quod fuit, unus habes!
- Est in te facies, sunt apti lusibus anni,
- o facies oculis insidiosa meis!
- sume fidem et pharetram - fies manifestus Apollo;
- accedant capiti cornua - Bacchus eris.
- et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit
- nec norat lyricos illa vel illa modos.
- at mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
- iam canitur toto nomen in orbe meum;
- nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque
- laudis habet, quamvis grandius ille sonet.
- si mihi difficilis formam natura negavit,
- ingenio formae damna repende meae.
- sum brevis. at nomen, quod terras impleat omnes,
- est mihi: mensuram nominis ipsa fero.
- candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
- Andromede patriae fusca colore suae.
- et variis albae iunguntur saepe columbae
- et niger a viridi turtur amatur ave.
- si nisi quae facie poterit te digna videri,
- nulla futura tua est, nulla futura tua est!
- At mea cum legerem, sat iam formosa videbar:
- unam iurabas usque decere loqui.
- cantabam, memini (meminerunt omnia amantes)
- oscula cantanti tu mihi rapta dabas.
- hoc quoque laudabas, omni tibi parte placebam
- sed tunc praecipue, cum fit Amoris opus.
- tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat
- crebraque mobilitas aptaque verba ioco
- et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,
- plurimus in lasso corpore languor erat.
- Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
- quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
- o vos erronem tellure remittite vestra,
- Nisiades matres Nisiadesque nurus!
- nec vos decipiant blandae mendacia linguae:
- quod vobis dicit, dixerat ante mihi.
- tu quoque quae montes celebras, Erycina, Sicanos
- (nam tua sum) vati consule, diva, tuae!
- an gravis inceptum peragit fortuna tenorem
- et manet in cursu semper acerba suo?
- sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
- ante diem lacrimas ossa bibere meas.
- arsit inops frater meretricis captus amore
- mixtaque cum turpi damna pudore tulit.
- factus inops agili peragit freta caerula remo,
- quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
- me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
- hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
- et tamquam desit, quae me sine fine fatiget,
- accumulat curas filia parva meas.
- Ultima tu nostris accedis causa querelis;
- non agitur vento nostra carina suo.
- ecce iacent collo sparsi sine lege capilli
- nec premit articulos lucida gemma meos.
- veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
- non Arabum noster dona capillus habet.
- cui colar infelix aut cui placuisse laborem?
- ille mei cultus unicus auctor abes.
- molle meum levibusque cor est violabile telis
- et semper causa est, cur ego semper amem,
- sive ita nascenti legem dixere Sorores
- nec data sunt vitae fila severa meae,
- sive abeunt studia in mores artisque magistra
- ingenium nobis molle Thalia facit.
- quid mirum, si me primae lanuginis aetas
- abstulit atque anni quos vir amare potest?
- hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam!
- (et faceres sed te prima rapina tenet!)
- hunc si conspiciat, quae conspicit omnia, Phoebe,
- iussus erit somnos continuare Phaon.
- hunc Venus in caelum curru vexisset eburneo,
- sed videt et Marti posse placere suo.
- o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
- o decus atque aevi gloria magna tui,
- huc ades inque sinus, formose, relabere nostros:
- non ut ames oro, me sed amare sinas!
- Scribimus et lacrimis oculi rorantur obortis;
- adspice quam sit in hoc multa litura loco.
- si tam certus eras hinc ire, modestius isses,
- et modo dixisses ``Lesbi puella, vale!''
- non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
- denique non timui, quod dolitura fui.
- nil de te mecum est, nisi tantum iniuria. nec tu,
- admoneat quod te, pignus amantis habes.
- non mandata dedi. neque enim mandata dedissem
- ulla, nisi ut nolles immemor esse mei.
- per tibi qui numquam longe discedit Amorem
- perque novem iuro, numina nostra, deas,
- cum mihi nescio quis ``fugiunt tua gaudia'' dixit
- nec me flere diu, nec potuisse loqui;
- et lacrimae deerant oculis et verba palato,
- adstrictum gelido frigore pectus erat.
- postquam +se dolor invenit+ nec pectora plangi
- nec puduit scissis exululare comis,
- non aliter quam si nati pia mater adempti
- portet ad exstructos corpus inane rogos.
- gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
- frater et ante oculos itque reditque meos.
- utque pudenda mei videatur causa doloris,
- ``quid dolet haec? certe filia vivit!'' ait.
- non veniunt in idem pudor atque amor; omne videbat
- vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
- Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt -
- somnia formoso candidiora die.
- illic te invenio, quamvis regionibus absis;
- sed non longa satis gaudia somnus habet.
- saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
- saepe tuae videor supposuisse meos.
- oscula cognosco, quae tu committere lingua
- aptaque consueras accipere, apta dare.
- blandior interdum verisque simillima verba
- eloquor et vigilant sensibus ora meis; -
- ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt -
- et iuvat - et siccae non licet esse mihi.
- At cum se Titan ostendit et omnia secum,
- tam cito me somnos destituisse queror;
- antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint:
- conscia deliciis illa fuere meis.
- illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo
- attigit, in collo crine iacente feror.
- antra vident oculi scabro pendentia tofo,
- quae mihi Mygdonii marmoris instar erant:
- invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
- praebuit et multa texit opaca coma.
- at non invenio dominum silvaeque meumque.
- vile solum locus est - dos erat ille loci.
- cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
- de nostro curvum pondere gramen erat.
- incubui tetigique locum qua parte fuisti;
- grata prius lacrimas combibit herba meas.
- quin etiam rami positis lugere videntur
- frondibus et nullae dulce queruntur aves.
- sola virum non ulta pie maestissima mater
- concinit Ismarium Daulias ales Ityn.
- ales Ityn, Sappho desertos cantat amores;
- hactenus, ut media cetera nocte, silent.
- Est nitidus vitroque magis perlucidus omni
- fons sacer; hunc multi numen habere putant.
- quem supra ramos expandit aquatica lotos,
- una nemus, tenero caespite terra viret.
- hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,
- constitit ante oculos Naias una meos;
- constitit et dixit: ``quoniam non ignibus aequis
- ureris, Ambracia est terra petenda tibi.
- Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor:
- Actiacum populi Leucadiumque vocant.
- hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
- misit, et illaeso corpore pressit aquas.
- nec mora, versus amor fugit lentissima mersi
- pectora; Deucalion igne levatus erat.
- hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam
- Leucada nec saxo desiluisse time!''
- Ut monuit, cum voce abiit. ego frigida surgo
- nec lacrimas oculi continuere mei.
- ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;
- sit procul insano victus amore timor.
- quidquid erit, melius quam nunc erit. aura, subito -
- et mea non magnum corpora pondus habent.
- tu quoque, mollis Amor, pinnas suppone cadenti,
- ne sim Leucadiae mortua crimen aquae.
- inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
- et sub ea versus unus et alter erunt:
- ``grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
- convenit illa mihi, convenit illa tibi.''
- Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
- cum profugum possis ipse referre pedem?
- tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
- et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
- an potes, o scopulis undaque ferocior omni,
- si moriar, titulum mortis habere meae?
- a quanto melius tecum mea pectora iungi,
- quam saxis poterant praecipitanda dari!
- haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas
- visaque sunt totiens ingeniosa tibi.
- nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat
- ingeniumque meis substitit omne malis.
- non mihi respondent veteres in carmina vires;
- plectra dolore tacent muta, dolore lyra est.
- Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,
- Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,
- Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,
- desinite ad citharas turba venire meas!
- abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,
- me miseram! dixi quam modo paene: ``meus.''
- efficite ut redeat. vates quoque vestra redibit.
- ingenio vires ille dat, ille rapit.
- Ecquid ago precibus pectusve agreste movetur,
- an riget et Zephyri verba caduca ferunt?
- qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;
- hoc te, si saperes, lente, decebat opus.
- sive redis, puppique tuae votiva parantur
- munera, quid laceras pectora nostra mora?
- solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.
- aura dabit cursum - tu modo solve ratem!
- ipse gubernator residens in puppe Cupido;
- ipse dabit tenera vela legetque manu.
- sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho
- (nec tamen invenies, cur ego digna fugi)
- hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,
- ut mihi Leucadiae fata petantur aquae.
XVI. Paris Helenae
- Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
- quae tribui sola te mihi dante potest.
- eloquar, an flammae non est opus indice notae,
- et plus quam vellem, iam meus extat amor?
- ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
- laetitiae mixtos non habitura metus.
- sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
- lumine qui semper proditur ipse suo?
- si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam:
- uror - habes animi nuntia verba mei.
- parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
- perlege, sed formae conveniente tuae.
- iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
- spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.
- quae rata sit; nec te frustra promiserit, opto,
- hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter.
- namque ego divino monitu - ne nescia pecces -
- advehor et coepto non leve numen adest.
- praemia magna quidem, sed non indebita posco:
- pollicita est thalamo te Cytherea meo.
- hac duce Sigeo dubias a litore feci
- longa Phereclea per freta puppe vias.
- illa dedit faciles auras ventosque secundos -
- in mare nimirum ius habet orta mari.
- perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum,
- deferat in portus et mea vota suos.
- attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
- hae mihi tam longae causa fuere viae.
- nam neque tristis hiems neque nos huc appulit error;
- Taenaris est classi terra petita meae.
- nec me crede fretum merces portante carina
- findere - quas habeo, di tueantur opes.
- nec venio Graias veluti spectator ad urbes;
- oppida sunt regni divitiora mei.
- te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
- te prius optavi quam mihi nota fores.
- ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
- prima tulit vulnus nuntia fama tui.
- nec tamen est mirum, si sicut oportuit arcu,
- missilibus telis eminus ictus amo.
- sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
- accipe cum vera dicta relata fide.
- matris adhuc utero partu remorante tenebar;
- iam gravidus iusto pondere venter erat.
- illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
- flammiferam pleno reddere ventre facem.
- territa consurgit metuendaque noctis opacae
- visa seni Priamo, vatibus ille refert.
- arsurum Paridis vates canit Ilion igni -
- pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei.
- forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
- indicium tectae nobilitatis erat.
- est locus in mediis nemorosae vallibus Idae
- devius et piceis ilicibusque frequens,
- qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
- nec patulo tardae carpitur ore bovis;
- hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
- et freta prospiciens arbore nixus eram -
- ecce, pedum pulsu visa est mihi terra moveri -
- vera loquar veri vix habitura fidem -
- constitit ante oculos actus velocibus alis
- Atlantis magni Pleionesque nepos -
- fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre -
- inque dei digitis aurea virga fuit.
- tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,
- graminibus teneros inposuere pedes.
- obstupui, gelidusque comas erexerat horror,
- cum mihi `pone metum!' nuntius ales ait:
- `arbiter es formae; certamina siste dearum,
- vincere quae forma digna sit una duas.'
- neve recusarem, verbis Iovis imperat et se
- protinus aetheria tollit in astra via.
- mens mea convaluit, subitoque audacia venit
- nec timui vultu quamque notare meo.
- vincere erant omnes dignae iudexque querebar
- non omnes causam vincere posse suam.
- sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
- hanc esse ut scires, unde movetur amor.
- tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent
- iudicium donis sollicitare meum.
- regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
- ipse potens dubito fortis an esse velim.
- dulce Venus risit; `nec te, Pari, munera tangant
- utraque suspensi plena timoris,' ait;
- `nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae
- ibit in amplexus pulchrior illa tuos.'
- dixit, et ex aequo donis formaque probata
- victorem caelo rettulit illa pedem.
- interea, credo, versis ad prospera fatis
- regius agnoscor per rata signa puer.
- laeta domus nato per tempora longa recepto,
- addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
- utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
- multarum votum sola tenere potes.
- nec tantum regum natae petiere ducumque,
- sed nymphis etiam curaque amorque fui.
- quas super Oenonen facies mutarer in orbem
- nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
- sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam
- coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
- te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
- lumina cum placido victa sopore iacent.
- quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
- ardebam, quamvis hic procul ignis erat.
- nec potui debere mihi spem longius istam,
- caerulea peterem quin mea vota via.
- Troia caeduntur Phrygia pineta securi
- quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
- ardua proceris spoliantur Gargara silvis,
- innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
- fundatura citas flectuntur robora naves
- texitur et costis panda carina suis.
- addimus antennas et vela sequentia malo
- accipit et pictos puppis adunca deos;
- qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo
- sponsor coniugii stat dea picta sui.
- imposita est factae postquam manus ultima classi,
- protinus Aegaeis ire lubebat aquis.
- at pater et genetrix inhibent mea vota rogando
- propositumque pia voce morantur iter;
- et soror effusis ut erat Cassandra capillis,
- cum vellent nostrae iam dare vela rates,
- `quo ruis?' exclamat, `referes incendia tecum!
- quanta per has nescis flamma petatur aquas!'
- vera fuit vates; dictos invenimus ignes
- et ferus in molli pectore flagrat amor.
- portubus egredior ventisque ferentibus usus
- applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
- excipit hospitio vir me tuus: hoc quoque factum
- non sine consilio numinibusque deum.
- ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota
- ostendi dignum conspicuumque fuit;
- sed mihi laudatam cupienti cernere formam
- lumina nil aliud quo caperentur erat.
- ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
- attonitus curis intumuisse novis.
- his similes vultus, quantum reminiscor, habebat,
- venit in arbitrium cum Cytherea meum.
- si tu venisses pariter certamen in illud,
- in dubium Veneris palma futura fuit.
- magna quidem de te rumor praeconia fecit,
- nullaque de facie nescia terra tua est;
- nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
- inter formosas altera nomen habet!
- credis et hoc nobis? - minor est tua gloria vero
- famaque de forma paene maligna tua est.
- plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
- et tua materia gloria victa sua est.
- ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,
- et visa es tanto digna rapina viro,
- more tuae gentis nitida dum nuda palaestra
- ludis et es nudis femina mixta viris.
- quod rapuit, laudo; miror quod reddidit umquam.
- tam bona constanter praeda tenenda fuit.
- ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
- quam tu de thalamis abstraherere meis.
- tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
- tene meo paterer vivus abire sinu?
- si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem
- nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
- vel mihi virginitas esset libata vel illud
- quod poterat salva virginitate rapi.
- da modo te, quae sit Paridis constantia nosces:
- flamma rogi flammas finiet una meas.
- praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
- pollicita est nobis nupta sororque Iovis,
- dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
- contempta est virtus Pallade dante mihi.
- nec piget aut umquam stulte legisse videbor;
- permanet in voto mens mea firma suo.
- spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
- deprecor, o tanto digna labore peti!
- non ego coniugium generosae degener opto,
- nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.
- Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
- invenies, medios ut taceamus avos.
- sceptra parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
- finibus inmensis vix obeunda, tenet.
- innumeras urbes atque aurea tecta videbis
- quaeque suos dicas templa decere deos.
- Ilion adspicies firmataque turribus altis
- moenia, Phoebeae structa canore lyrae.
- quid tibi de turba narrem numeroque virorum?
- vix populum tellus sustinet illa suum.
- occurrent denso tibi Troades agmine matres
- nec capient Phrygias atria nostra nurus.
- o quotiens dices: `quam pauper Achaia nostra est!'
- una domus quaevis urbis habebit opes.
- nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram:
- in qua tu nata es, terra beata mihi est.
- parca sed est Sparte, tu cultu divite digna;
- ad talem formam non facit iste locus.
- hanc faciem largis sine fine paratibus uti
- deliciisque decet luxuriare novis.
- cum videas cultus nostra de gente virorum,
- qualem Dardanias credis habere nurus?
- da modo te facilem nec dedignare maritum,
- rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.
- Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc
- cum dis potando nectare miscet aquas.
- Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
- extremum noctis quae dea finit iter.
- Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
- gaudet in Idaeis concubuisse iugis.
- nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
- iudice te nobis anteferendus erit.
- non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
- lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
- nec Priamo pater est soceri de caede cruentus
- et qui Myrtoas crimine signat aquas;
- nec proavo Stygia nostro captantur in unda
- poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
- quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis?
- cogitur huic domui Iuppiter esse socer.
- heu facinus! totis indignus noctibus ille
- te tenet amplexu perfruiturque tuo;
- at mihi conspiceris posita vix denique mensa
- multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
- hostibus eveniant convivia talia nostris,
- experior posito qualia saepe mero.
- paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
- imponit collo rusticus iste tuo.
- rumpor et invideo - quid ni tamen omnia narrem? -
- membra superiecta cum tua veste fovet.
- oscula cum vero coram non dura daretis,
- ante oculos posui pocula sumpta meos;
- lumina demitto cum te tenet artius ille,
- crescit et invito lentus in ore cibus.
- saepe dedi gemitus; et te, lasciva, notavi
- in gemitu risum non tenuisse meo.
- saepe mero volui flammam compescere, at illa
- crevit, et ebrietas ignis in igne fuit.
- multaque ne videam, versa cervice recumbo;
- sed revocas oculos protinus ipsa meos.
- quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
- sed dolor a facie maior abesse tua.
- qua licet et possum, luctor celare furorem,
- sed tamen apparet dissimulatus amor.
- nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis;
- atque utinam soli sint ea nota tibi.
- a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
- ne causam fletus quaereret ille mei.
- a, quotiens aliquem narravi potus amorem,
- ad vulnus referens singula verba tuos,
- indiciumque mei ficto sub nomine feci;
- ille ego, si nescis, verus amator eram.
- quin etiam ut possem verbis petulantius uti,
- non semel ebrietas est simulata mihi.
- Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa
- atque oculis aditum nuda dedere meis
- pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
- complexo matrem candidiora Iove.
- dum stupeo visis - nam pocula forte tenebam -
- tortilis a digitis excidit ansa meis.
- oscula si natae dederas, ego protinus illa
- Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
- et modo cantabam veteres resupinus amores
- et modo per nutum signa tegenda dabam.
- et comitum primas Clymenen Aethramque, tuarum
- ausus sum blandis nuper adire sonis;
- quae mihi non aliud, quam formidare locutae
- orantis medias deseruere preces.
- di facerent, pretium magni certaminis esses,
- teque suo posset victor habere toro,
- ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
- venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
- ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
- dum petit amplexus, Deianira, tuos.
- nostra per has leges audacia fortiter isset
- teque mei scires esse laboris opus.
- nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari
- amplectique tuos, si patiare, pedes.
- o decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
- o Iove digna viro, ni Iove nata fores,
- aut ego Sigeos repetam te coniuge portus
- aut hic Taenaria contegar exul humo!
- non mea sunt summa leviter destricta sagitta
- pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
- hoc mihi, nam repeto, fore ut a caeleste sagitta
- figar, erat verax vaticinata soror.
- parce datum fatis, Helene, contemnere amorem -
- sic habeas faciles in tua vota deos.
- multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
- excipe me lecto nocte silente tuo.
- an pudet et metuis Venerem temerare maritam
- castaque legitimi fallere iura tori?
- a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
- hanc faciem culpa posse carere putas?
- aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;
- lis est cum forma magna pudicitiae.
- Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
- haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.
- vix fieri, si sunt vires in semine amorum,
- et Iovis et Ledae filia casta potes.
- casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,
- et tua sim quaeso crimina solus ego.
- nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
- si modo promisit non mihi vana Venus.
- sed tibi et hoc suadet rebus, non voce, maritus,
- neve sui furtis hospitis obstet, abest.
- non habuit tempus, quo Cresia regna videret
- aptius - o mira calliditate virum!
- `res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,
- `curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'
- neglegis absentis, testor, mandata mariti;
- cura tibi non est hospitis ulla tui.
- huncine tu speras hominem sine pectore dotes
- posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
- falleris: ignorat, nec, si bona magna putaret,
- quae tenet, externo crederet illa viro.
- ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
- cogimur ipsius commoditate frui:
- aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
- si tam securum tempus abibit iners.
- paene suis ad te manibus deducit amantem;
- utere mandantis simplicitate viri!
- sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
- in viduo iaceo solus et ipse toro.
- te mihi meque tibi communia gaudia iungant;
- candidior medio nox erit illa die.
- tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
- adstringam verbis in sacra vestra meis;
- tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
- efficiam praesens, ut mea regna petas.
- si pudet et metuis ne me videare secuta,
- ipse reus sine te criminis huius ero.
- nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum;
- exemplo tangi non propiore potes.
- te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;
- quartus in exemplis adnumerabor ego.
- Troia classis adest armis instructa virisque;
- iam facient celeres remus et aura vias.
- ibis Dardanias ingens regina per urbes,
- teque novam credet vulgus adesse deam,
- quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
- caesaque sanguineam victima planget humum.
- dona pater fratresque et cum genetrice sorores
- Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
- ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.
- plura feres quam quae littera nostra refert.
- nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
- concitet et vires Graecia magna suas.
- tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
- crede mihi, vanos res habet ista metus.
- nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces
- et tuta a bello Bistonis ora fuit.
- Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
- laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
- te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;
- nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
- terror in his ipso maior solet esse periclo;
- quaeque timere libet, pertimuisse pudet.
- finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum:
- et mihi sunt vires, et mea tela nocent.
- nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae:
- illa viris dives, dives abundat equis.
- nec plus Atrides animi Menelaus habebit
- quam Paris aut armis anteferendus erit.
- paene puer caesis abducta armenta recepi
- hostibus et causam nominis inde tuli.
- paene puer iuvenes vario certamine vici,
- in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit.
- neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
- figitur in iusso nostra sagitta loco.
- num potes haec illi primae dare facta iuventae,
- instruere Atriden num potes arte mea?
- omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
- unus is innumeri militis instar erit.
- quid valeam nescis et te mea robora fallunt;
- ignoras cui sis nupta futura viro.
- aut igitur nullo belli repetere tumultu,
- aut cedent Marti Dorica castra meo.
- nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
- coniuge; certamen praemia magna movent.
- tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
- nomen ab aeterna posteritate feres
- spe modo non timida dis hinc egressa secundis
- exige cum plena munera pacta fide.
XVII. Helene Paridi
- +Si mihi quae legi, Pari, non legisse liceret,
- servarem numeros sicut et ante probae. +Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros,
- non rescribendi gloria visa levis.
- ausus es hospitii temeratis advena sacris
- legitimam nuptae sollicitare fidem!
- scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
- excepit portu Taenaris ora suo
- nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
- oppositas habuit regia nostra fores,
- esset ut officii merces iniuria tanti?
- qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
- nec dubito quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
- rustica iudicio nostra querela tuo.
- rustica sim sane, dum non oblita pudoris
- dumque tenor vitae sit sine labe meae.
- si non est ficto tristis mihi vultus in ore
- nec sedeo duris torva superciliis,
- fama tamen clara est, et adhuc sine crimine lusi
- et laudem de me nullus adulter habet.
- quo magis admiror, quae sit fiducia coepti
- spemque tori dederit quae tibi causa mei.
- an quia vim nobis Neptunius attulit heros,
- rapta semel videor bis quoque digna rapi?
- crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
- cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
- non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
- excepto redii passa timore nihil.
- oscula luctanti tantummodo pauca protervus
- abstulit: ulterius nil habet ille mei.
- quae tua nequitia est, non his contenta fuisset.
- di melius! similis non fuit ille tui.
- reddidit intactam minuitque modestia crimen
- et iuvenem facti paenituisse patet.
- Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
- ne quando nomen non sit in ore meum?
- nec tamen irascor - quis enim succenset amanti? -
- si modo, quem praefers, non simulatur amor.
- hoc quoque enim dubito, non quod fiducia desit,
- aut mea sit facies non bene nota mihi,
- sed quia credulitas damno solet esse puellis
- verbaque dicuntur vestra carere fide.
- at peccant aliae, matronaque rara pudica est.
- quis prohibet raris nomen inesse meum?
- nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
- exemplo flecti me quoque posse putes,
- matris in admisso falsa sub imagine lusae
- error inest; pluma tectus adulter erat.
- nil ego, si peccem, possum nescisse; nec ullus
- error qui facti crimen obumbret erit.
- illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
- felix in culpa quo Iove dicar ego?
- et genus et proavos et regia nomina iactas;
- clara satis domus haec nobilitate sua est.
- Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
- Tantalidae Pelopis Tyndareique decus;
- dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
- quae falsam gremio credula fovit avem.
- i nunc et Phrygiae late primordia gentis
- cumque suo Priamum Laumedonte refer!
- quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
- quintus, is a nostro nomine primus erit.
- sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
- non tamen haec illis esse minora puto.
- si iam divitiis locus hic numeroque virorum
- vincitur, at certe barbara terra tua est.
- munera tanta quidem promittit epistula dives
- ut possint ipsas illa movere deas.
- sed si iam vellem fines transire pudoris,
- tu melior culpae causa futurus eras.
- aut ego perpetuo famam sine labe tenebo
- aut ego te potius quam tua dona sequar.
- utque ea non sperno, sic acceptissima semper
- munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
- plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
- quod per tam longas spes tua venit aquas.
- illa quoque, adposita quae nunc facis, improbe, mensa,
- quamvis experiar dissimulare, noto -
- cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
- quos vix instantes lumina nostra ferunt,
- et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
- sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
- a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
- signa supercilio paene loquente dari!
- et saepe extimui ne vir meus illa videret,
- non satis occultis erubuique notis.
- saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
- `nil pudet hunc!' nec vox haec mea falsa fuit.
- orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
- quod deducta mero littera fecit, `amo.'
- credere me tamen hoc oculo renuente negavi.
- ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!
- his ego blanditiis, si peccatura fuissem,
- flecterer; his poterant pectora nostra capi.
- est quoque, confiteor, facies tibi rara potestque
- velle sub amplexus ire puella tuos.
- altera sed potius felix sine crimine fiat,
- quam cadat externo noster amore pudor.
- disce modo exemplo formosis posse carere;
- est virtus placitis abstinuisse bonis.
- quam multos credis iuvenes optare, quod optas?
- qui sapiant, oculos an Paris unus habes?
- non tu plus cernis, sed plus temerarius audes;
- nec tibi plus cordis sed minus oris, adest.
- tunc ego te vellem celeri venisse carina,
- cum mea virginitas mille petita procis.
- si te vidissem, primus de mille fuisses;
- iudicio veniam vir dabit ipse meo.
- ad possessa venis praeceptaque gaudia serus;
- spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
- ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,
- invitam sic me nec Menelaus habet.
- desine molle, precor, verbis convellere pectus
- neve mihi, quam te dicis amare, noce;
- sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri
- nec spolium nostri turpe pudoris habe.
- at Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae
- tres tibi se nudas exhibuere deae;
- unaque cum regnum, belli daret altera laudem
- `Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, `eris!'
- credere vix equidem caelestia corpora possum
- arbitrio formam supposuisse tuo;
- utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
- iudicii pretium qua data dicor ego.
- non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
- maxima teste dea dona fuisse putem.
- contenta est oculis hominum mea forma probari;
- laudatrix Venus est invidiosa mihi.
- sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis;
- nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
- nec tu succense nimium mihi creditus aegre;
- tarda solet magnis rebus inesse fides.
- prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
- proxima, me visam praemia summa tibi,
- nec te Palladios nec te Iunonis honores
- auditis Helenae praeposuisse bonis.
- ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum?
- ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
- ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
- illum, quem fieri vix puto posse meum.
- quid bibulum curvo proscindere litus aratro
- spemque sequi coner quam locus ipse negat?
- sum rudis ad Veneris furtum nullaque fidelem -
- di mihi sunt testes! - lusimus arte virum!
- nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
- fungitur officio littera nostra novo.
- felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
- difficilem culpae suspicor esse viam.
- ipse malo metus est; iam nunc confundor et omnes
- in nostris oculos vultibus esse reor.
- nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi
- et quasdam voces rettulit Aethra mihi.
- at tu dissimula, nisi si desistere mavis.
- sed cur desistas? dissimulare potes.
- lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis
- est data libertas, quod Menelaus abest.
- ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
- magna fuit subitae iustaque causa viae;
- aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,
- `quam primum,' dixi, `fac rediturus eas!'
- omine laetatus dedit oscula, `resque domusque
- et tibi sit curae Troicus hospes,' ait.
- vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,
- nil illi potui dicere praeter `erit.'
- uela quidem Creten ventis dedit ille secundis;
- sed tu non ideo cuncta licere puta!
- sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens.
- an nescis longas regibus esse manus?
- forma quoque est oneri; nam quo constantius ore
- laudamur vestro, iustius ille timet.
- quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,
- et melius famae verba dedisse fuit.
- nec quod abest hic me tecum mirare relictam;
- moribus et vitae credidit ille meae.
- de facie metuit, vitae confidit, et illum
- securum probitas, forma timere facit.
- tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
- simplicis utamur commoditate viri.
- et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas
- est satis; in dubio pectora nostra labant.
- et vir abest nobis et tu sine coniuge dormis,
- inque vicem tua me, te mea forma capit;
- et longae noctes et iam sermone coimus
- et tu, me miseram! blandus, et una domus.
- et peream, si non invitant omnia culpam;
- nescio quo tardor sed tamen ipsa metu.
- quod male persuades, utinam bene cogere posses!
- vi mea rusticitas excutienda fuit.
- utilis interdum est ipsis iniuria passis.
- sic certe felix esse coacta forem.
- dum novus est, potius coepto pugnemus amori!
- flamma recens parva sparsa resedit aqua.
- certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
- cumque nihil speres firmius esse, fugit.
- Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est;
- in non exhibitis utraque lusa toris.
- tu quoque dilectam multos, infide, per annos
- diceris Oenonen destituisse tuam.
- nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
- quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
- adde quod, ut cupias constans in amore manere,
- non potes. expediunt iam tua vela Phryges;
- dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
- qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.
- cursibus in mediis novitatis plena relinques
- gaudia; cum ventis noster abibit amor.
- an sequar, ut suades, laudataque Pergama visam
- pronurus et magni Laumedontis ero?
- non ita contemno volucris praeconia famae,
- ut probris terras impleat illa meis.
- quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,
- quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?
- quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor
- totque tui fratres Dardanidesque nurus?
- tu quoque qui poteris fore me sperare fidelem
- et non exemplis anxius esse tuis?
- quicumque Iliacos intraverit advena portus,
- is tibi solliciti causa timoris erit.
- ipse mihi quotiens iratus `adultera!' dices,
- oblitus nostro crimen inesse tuum!
- delicti fies idem reprehensor et auctor.
- terra, precor, vultus obruat ante meos!
- at fruar Iliacis opibus cultuque beato
- donaque promissis uberiora feram:
- purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
- congestoque auri pondere dives ero!
- da veniam fassae! non sunt tua munera tanti;
- nescio quo tellus me tenet ista modo.
- quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
- unde petam fratres, unde parentis opem?
- omnia Medeae fallax promisit Iason:
- pulsa est Aesonia num minus illa domo?
- non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
- non Idyia parens Chalciopeve soror.
- tale nihil timeo, sed nec Medea timebat;
- fallitur augurio spes bona saepe suo.
- omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
- navibus a portu lene fuisse fretum.
- fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
- ante diem partus est tua visa parens;
- et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
- Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
- utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
- parta per arbitrium bina tropaea tuum,
- sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
- iudice te causam non tenuere duae;
- nec dubito, quin te si prosequar arma parentur.
- ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
- an fera Centauris indicere bella coegit
- Atracis Haemonios Hippodamia viros:
- tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
- et geminos fratres Tyndareumque putas?
- quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
- a verbis facies dissidet ista suis.
- apta magis Veneri quam sunt tua corpora Marti.
- bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
- Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
- militia est operis altera digna tuis.
- his ego, si saperem pauloque audacior essem,
- uterer; utetur, siqua puella sapit.
- aut ego deposito sapiam fortasse pudore
- et dabo cunctatas tempore victa manus.
- quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
- scimus, quid captes conloquiumque voces;
- sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
- haec mora sit voto forsan amica tuo.
- hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
- littera iam lasso pollice sistat opus.
- cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
quae mihi sunt comites consiliumque duae.
XVIII. Leander Heroni
- +Quam cuperem solitas, Hero, tibi ferre per undas
- accipe Leandri, dum venit ipse, manum. +Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
- si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
- si mihi di faciles si sunt in amore secundi,
- invitis oculis haec mea verba leges.
- sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
- currere me nota nec patiuntur aqua?
- ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
- turbida perque cavas vix adeunda rates.
- unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
- redditur, e portu navita movit iter;
- adscensurus eram, nisi quod cum vincula prorae
- solveret, in speculis omnis Abydos erat.
- non poteram celare meos, velut ante, parentes,
- quemque tegi volumus, non latuisset amor.
- protinus haec scribens, `felix, i, littera!' dixi,
- `iam tibi formosam porriget illa manum.
- forsitan admotis etiam tangere labellis,
- rumpere dum niveo vincula dente volet.'
- talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,
- cetera cum charta dextra locuta mea est.
- at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
- meque per adsuetas sedula ferret aquas!
- aptior illa quidem placido dare verbera ponto;
- est tamen et sensus apta ministra mei.
- septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
- sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
- his ego si vidi mulcentem pectora somnum
- noctibus, insani sit mora longa freti.
- rupe sedens aliqua specto tua litora tristis
- et, quo non possum corpore, mente feror.
- lumina quin etiam summa vigilantia turre
- aut videt aut acies nostra videre putat.
- ter mihi deposita est in sicca vestis harena;
- ter grave temptavi carpere nudus iter:
- obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor
- mersit et adversis ora natantis aquis.
- at tu, de rapidis inmansuetissime ventis,
- quid mecum certa proelia mente geris?
- in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis.
- quid faceres, esset ni tibi notus amor?
- tam gelidus quod sis, num te tamen, improbe, quondam
- ignibus Actaeis incaluisse negas?
- gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
- aerios aditus, quo paterere modo?
- parce, precor, facilemque move moderatius auram!
- imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
- vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
- quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
- nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas!
- Icarium quamvis hinc prope litus abest.
- quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
- tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
- interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
- mente agito furti tempora prima mei.
- nox erat incipiens - namque est meminisse voluptas -
- cum foribus patriis egrediebar amans.
- nec mora, deposito pariter cum veste timore
- iactabam liquido bracchia lenta mari.
- luna fere tremulum praebebat lumen eunti
- ut comes in nostras officiosa vias.
- hanc ego suspiciens, `faveas, dea candida,' dixi,
- `et subeant animo Latmia saxa tuo.
- non sinit Endymion te pectoris esse severi;
- flecte, precor, vultus ad mea furta tuos!
- tu dea mortalem caelo delapsa petebas;
- vera loqui liceat! - quam sequor ipsa dea est.
- neu referam mores caelesti pectore dignos,
- forma nisi in veras non cadit illa deas.
- a Veneris facie non est prior ulla tuaque;
- neve meis credas vocibus, ipsa vide!
- quantum, cum fulges radiis argentea puris,
- concedunt flammis sidera cuncta tuis,
- tanto formosis formosior omnibus illa est;
- si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.'
- haec ego vel certe non his diversa locutus
- per mihi cedentes sponte ferebar aquas.
- unda repercussae radiabat imagine lunae
- et nitor in tacita nocte diurnus erat.
- nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures
- praeter dimotae corpore murmur aquae.
- Alcyones solae memores Ceycis amati
- nescio quid visae sunt mihi dulce queri.
- iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
- fortiter in summas erigor altus aquas.
- ut procul adspexi lumen, `meus ignis in illo est:
- illa meum,' dixi, `litora lumen habent.'
- et subito lassis vires rediere lacertis,
- visaque quam fuerat mollior unda mihi.
- frigora ne possim gelidi sentire profundi,
- qui calet in cupido pectore, praestat amor.
- quo magis accedo propioraque litora fiunt,
- quoque minus restat, plus libet ire mihi.
- cum vero possum cerni quoque, protinus addis
- spectatrix animos, ut valeamque facis.
- nunc etiam nando dominae placuisse laboro,
- atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
- te tua vix prohibet nutrix descendere in altum;
- hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabas.
- nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,
- ne fieret prima pes tuus udus aqua.
- excipis amplexu feliciaque oscula iungis -
- oscula, di magni, trans mare digna peti!
- eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus
- et madidam siccas aequoris imbre comam.
- cetera nox et nos et turris conscia novit
- quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
- non magis illius numerari gaudia noctis
- Hellespontiaci quam maris alga potest;
- quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,
- hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
- iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
- praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
- oscula congerimus properata sine ordine raptim
- et querimur parvas noctibus esse moras.
- atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
- frigida deserta litora turre peto.
- digredimur flentes repetoque ego virginis aequor
- respiciens dominam, dum licet, usque meam.
- siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,
- cum redeo, videor naufragus esse mihi.
- hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
- a te cum redeo, clivus inertis aquae.
- invitus repeto patriam; quis credere possit?
- invitus certe nunc moror urbe mea.
- ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis
- unaque mens, tellus non habet una duos?
- vel tua me Sestus, vel te mea sumat Abydos;
- tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
- cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?
- cur mihi causa levis, ventus, obesse potest?
- iam nostros curvi norunt delphines amores
- ignotum nec me piscibus esse reor.
- iam patet attritus solitarum limes aquarum,
- non aliter multa quam via pressa rota.
- quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
- at nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
- fluctibus immodicis Athamantidos aequora canent
- vixque manet portu tuta carina suo;
- hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,
- quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
- est satis amissa locus hic infamis ab Helle est,
- utque mihi parcat, nomine crimen habet.
- invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
- aurea lanigero vellere vexit ovis;
- nec tamen officium pecoris navisve requiro,
- dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
- arte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
- idem navigium, navita, vector ero
- nec sequor aut Helicen aut qua Tyros utitur Arcton;
- publica non curat sidera noster amor.
- Andromedan alius spectet claramque Coronam
- quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
- at mihi quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
- indicium dubiae non placet esse viae.
- est aliud lumen, multo mihi certius istis,
- non errat tenebris quo duce noster amor;
- hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti
- quaque viam fecit Thessala pinus eam
- et iuvenem possim superare Palaemona nando
- morsaque quem subito reddidit herba deum.
- saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,
- vixque per immensas fessa trahuntur aquas.
- his ego cum dixi: `pretium non vile laboris,
- iam dominae vobis colla tenenda dabo,'
- protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
- ut celer Eleo carcere missus equus.
- ipse meos igitur servo, quibus uror, amores
- teque, magis caelo digna puella, sequor.
- digna quidem caelo, sed adhuc tellure morare,
- aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
- hic es et exigue misero contingis amanti,
- cumque mea fiunt turbida mente freta.
- quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
- num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?
- an malim, dubito, toto procul orbe remotus
- cum domina longe spem quoque habere meam.
- quo propius nunc es, flamma propiore calesco
- et res non semper, spes mihi semper adest.
- paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango;
- saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi `paene' movet!
- velle quid est aliud fugientia prendere poma
- spemque suo refugi fluminis ore sequi?
- ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo
- et me felicem nulla videbit hiems,
- cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
- in ventis et aqua spes mea semper erit?
- aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
- Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
- aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me
- in freta non cautus tum quoque mittet Amor;
- neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
- pignora polliciti non tibi tarda dabo.
- sit tumidum paucis etiam nunc noctibus aequor;
- ire per invitas experiemur aquas.
- aut mihi continget felix audacia salvo
- aut mors solliciti finis amoris erit.
- optabo tamen ut partis expellar in illas
- et teneant portus naufraga membra tuos.
- flebis enim tactuque meum dignabere corpus
- et `mortis,' dices, `huic ego causa fui!'
- scilicet interitus offenderis omine nostri,
- litteraque invisa est hac mea parte tibi.
- desino; parce queri. sed ut et mare finiat iram,
- accedant, quaeso, fac tua vota meis.
- pace brevi nobis opus est, dum transferor isto;
- cum tua contigero litora, perstet hiems!
- istic est aptum nostrae navale carinae
- et melius nulla stat mea puppis aqua.
- illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est;
- tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero
- nec faciam surdis convicia fluctibus ulla
- triste nataturo nec querar esse fretum.
- me pariter venti teneant tenerique lacerti,
- per causas istic impediarque duas
- cum patietur hiems, remis ego corporis utar;
- lumen in adspectu tu modo semper habe.
- interea pro me pernoctet epistula tecum,
quam precor ut minima prosequar ipse mora.
XIX. Hero Leandro
- Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
- ut possim missam rebus habere, veni!
- longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
- da veniam fassae; non patienter amo.
- urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar:
- fortius ingenium suspicor esse viris.
- ut corpus, teneris ita mens infirma puellis;
- deficiam, parvi temporis adde moram.
- vos modo venando, modo rus geniale colendo
- ponitis in varia tempora longa mora.
- aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae
- flectitis aut freno colla sequacis equi;
- nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo,
- diluitur posito serior hora mero.
- his mihi summotae, vel si minus acriter urar,
- quod faciam, superest praeter amare nihil.
- quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
- plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo.
- aut ego cum cana de te nutrice susurro,
- quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
- aut mare prospiciens odioso concita vento
- corripio verbis aequora paene tuis;
- aut ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
- posse quidem, sed te nolle venire, queror;
- dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
- pollice quas tremulo conscia siccat anus.
- saepe tui specto si sint in litore passus,
- impositas tamquam servet harena notas;
- utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo
- venerit aut, quaero, siquis Abydon eat.
- quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
- Hellespontiaca ponis iturus aqua?
- sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
- exhibuit pulso sidera clara die,
- protinus in summa vigilantia lumina turre
- ponimus, adsuetae signa notamque viae,
- tortaque versato ducentes stamina fuso
- feminea tardas fallimus arte moras.
- quid loquar interea tam longo tempore, quaeris:
- nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
- `iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
- an vigilant omnes, et timet ille suos?
- iamne suas umeris illum deponere vestes,
- pallade iam pingui tinguere membra putas?'
- adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
- sed movet obrepens somnus anile caput.
- postque morae minimum `iam certe navigat,' inquam,
- `lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
- paucaque cum tacta perfeci stamina terra
- an medio possis, quaerimus, esse freto.
- et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
- ut tibi det faciles utilis aura vias;
- auribus incertas voces captamus et omnem
- adventus strepitum credimus esse tui.
- sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
- acta, subit furtim lumina fessa sopor.
- forsitan invitus mecum tamen, improbe, dormis
- et, quamquam non vis ipse venire, venis.
- nam modo te videor prope iam spectare natantem,
- bracchia nunc umeris umida ferre meis,
- nunc dare quae soleo, madidis velamina membris,
- pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
- multaque praeterea linguae reticenda modestae
- quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
- me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
- nam tu cum somno semper abire soles.
- firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
- nec careant vera gaudia nostra fide.
- cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
- cur totiens a me, lente morator, abes?
- est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
- nocte sed hesterna lenior aura fuit.
- cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
- tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
- protinus ut similis detur tibi copia cursus,
- hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
- at cito mutata est pacati forma profundi.
- tempore, cum properas, saepe minore venis.
- hic, puto, deprensus nil quod querereris haberes
- meque tibi amplexo nulla noceret hiems.
- certe ego tum ventos audirem laeta sonantes
- et numquam placidas esse precarer aquas.
- quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
- contemptumque prius nunc vereare fretum?
- nam memini, cum te saevum veniente minaxque
- non minus, aut multo non minus, aequor erat;
- cum tibi clamabam: `sic tu temerarius esto,
- ne miserae virtus sit tua flenda mihi.'
- unde novus timor hic quoque illa audacia fugit?
- magnus ubi est spretis ille natator aquis?
- sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
- et facias placidum per mare tutus iter -
- dummodo sis idem; dum sic, ut scribis, amemur
- flammaque non fiat frigidus illa cinis.
- non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
- quam similis vento ne tuus erret amor,
- ne non sim tanti, superentque pericula causam
- et videar merces esse labore minor.
- interdum metuo, patria ne laedar et impar
- dicar Abydeno Thressa puella toro.
- ferre tamen possum patientius omnia, quam si
- otia nescio qua paelice captus agis,
- in tua si veniunt alieni colla lacerti
- fitque novus nostri finis amoris amor.
- a, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
- fataque sint culpa nostra priora tua!
- nec quia venturi dederis mihi signa doloris,
- haec loquor aut fama sollicitata nova.
- omnia sed vereor! quis enim securus amavit?
- cogit et absentes plura timere locus.
- felices illas, sua quas praesentia nosse
- crimina vera iubet, falsa timere vetat.
- nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
- incitat et morsus error uterque pares.
- o utinam venias! aut ut ventusve paterve
- causaque sit certe femina nulla morae!
- quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
- iamdudum pecca, si mea fata petis.
- sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,
- quoque minus venias, invida pugnat hiems.
- me miseram! quanto planguntur litora fluctu,
- et latet obscura condita nube dies!
- forsitan ad pontum mater pia venerit Helles
- mersaque roratis nata fleatur aquis;
- an mare ab inviso privignae nomine dictum
- vexat in aequoream versa noverca deam?
- non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis;
- hac Helle periit, hac ego laedor aqua.
- at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum
- nullus erat ventis impediendus amor:
- si neque Amymone nec, laudatissima forma,
- criminis est Tyro fabula vana tui,
- lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata,
- et nondum nexis angue Medusa comis
- flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno
- et quarum memini nomina lecta mihi.
- has certe pluresque canunt, Neptune, poetae
- molle latus lateri conposuisse tuo.
- cur igitur, totiens vires expertus amoris,
- adsuetum nobis turbine claudis iter?
- parce, ferox, latoque mari tua proelia misce;
- seducit terras haec brevis unda duas.
- te decet aut magnas magnum iactare carinas
- aut etiam totis classibus esse trucem;
- turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem
- gloriaque est stagno quolibet ista minor.
- nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non
- a tibi suspecto ducit Ulixe genus.
- da veniam servaque duos. natat ille; sed isdem
- corpus Leandri, spes mea pendet aquis.
- sternuit etn lumen - posito nam scribimus illo -
- sternuit et nobis prospera signa dedit.
- ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes
- `cras' que `erimus plures' inquit et ipsa bibit.
- effice nos plures evicta per aequora lapsus,
- o penitus toto corde recepte mihi!
- in tua castra redi, socii desertor amoris;
- ponuntur medio cur mea membra toro?
- quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit
- sternet et aequoreas aequore nata vias.
- ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
- sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
- nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
- sola dedit vastis femina nomen aquis?
- forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
- aut gemini nequeas ferre laboris onus.
- at nos diversi medium coeamus in aequor
- obviaque in summis oscula demus aquis
- atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;
- exiguum sed plus quam nihil illud erit.
- vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
- vel timidus famae cedere vellet amor!
- nunc male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
- quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.
- ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
- impositam celeri Phasida puppe tulit;
- ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
- cum praeda rediit protinus ille sua.
- tu quam saepe petis quod amas, tam saepe relinquis,
- et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
- sic tamen, o iuvenis, tumidarum victor aquarum,
- sic facito spernas, ut vereare, fretum.
- arte laboratae merguntur ab aequore naves;
- tu tua plus remis bracchia posse putas?
- quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
- exitus hic fractis puppibus esse solet.
- me miseram! cupio non persuadere quod hortor
- sisque, precor, monitis fortior ipse meis;
- dummodo pervenias excussaque saepe per undas
- inicias umeris bracchia lassa meis.
- sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
- nescio quid pavidum frigore pectus habet.
- nec minus hesternae confundor imagine noctis,
- quamvis est sacris illa piata meis.
- namque sub aurora iam dormitante lucerna
- somnia quo cerni tempore vera solent,
- stamina de digitis cecidere sopore remissis
- collaque pulvino nostra ferenda dedi.
- hic ego ventosas nantem delphina per undas
- cernere non dubia sum mihi visa fide:
- quem postquam bibulis illisit fluctus harenis,
- unda simul miserum vitaque deseruit.
- quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
- nec nisi tranquillo bracchia crede mari.
- si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
- quae numquam nisi te sospite sospes ero.
- spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
- tu placidas toto pectore finde vias.
- interea, quoniam nanti freta pervia non sunt,
- leniat invisas littera missa moras.
XX. Acontius Cydippae
- +Accipe, Cydippe, despecti namen Aconti -
- illius in pomo qui tibi verba dedit. +Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
- promissam satis est te semel esse mihi.
- perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
- quod meus est ulla parte dolere dolor!
- quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae
- suspicor ingenuas erubuisse genas.
- coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
- debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
- verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus
- pertulit ad castas me iaciente manus;
- invenies illic id te spondere, quod opto
- te potius, virgo, quam meminisse deam.
- nunc quoque idem (timeo), sed idem tamen acrius illud;
- adsumpsit vires auctaque flamma mora est,
- quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
- et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
- spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor.
- non potes hoc factum teste negare dea.
- adfuit et praesens, ut erat, tua verba notavit
- et visa est mota dicta tulisse coma.
- deceptam dicas nostra te fraude licebit,
- dum fraudis nostrae causa feratur amor.
- fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni?
- id me, quod quereris, conciliare potest.
- non ego natura nec sum tam callidus usu;
- sollertem tu me, crede, puella, facis.
- te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me
- adstrinxit verbis ingeniosus Amor.
- dictatis ab eo feci sponsalia verbis
- consultoque fui iuris Amore vafer.
- sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
- si tamen est, quod ames, velle tenere dolus.
- en, iterum scribo mittoque rogantia verba!
- altera fraus haec est, quodque queraris habes.
- si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
- teque, peti caveas tu licet, usque petam.
- per gladios alii placitas rapuere puellas;
- scripta mihi caute littera crimen erit?
- di faciant, possim plures imponere nodos,
- ut tua sit nulla libera parte fides.
- mille doli restant, clivo sudamus in imo;
- ardor inexpertum nil sinet esse meus.
- sit dubium, possisne capi; captabere certe.
- exitus in dis est, sed capiere tamen.
- ut partem effugias, non omnia retia falles,
- quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
- si non proficient artes, veniemus ad arma,
- inque tui cupido rapta ferere sinu.
- non sum qui soleam Paridis reprehendere factum
- nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
- nos quoque - sed taceo. mors huius poena rapinae
- ut sit, erit quam te non habuisse minor.
- aut esses formosa minus, peterere modeste;
- audaces facie cogimur esse tua.
- tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
- sidera, qui flammae causa fuere meae;
- hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix
- quaeque, precor, veniant in mea colla manus
- et decor et vultus sine rusticitate pudentes
- et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.
- cetera si possem laudare, beatior essem,
- nec dubito, totum quin sibi par sit opus.
- hac ego compulsus, non est mirabile, forma,
- si pignus volui vocis habere tuae.
- denique, dum captam tu te cogare fateri,
- insidiis esto capta puella meis.
- invidiam patiar; passo sua praemia dentur.
- cur suus a tanto crimine fructus abest?
- Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;
- utraque victorem nempe secuta virum.
- quamlibet accuses et sis irata licebit,
- irata liceat dum mihi posse frui.
- idem qui facimus, factam tenuabimus iram,
- copia placandi sit modo parva tui.
- ante tuos liceat flentem consistere vultus
- et liceat lacrimis addere verba suis
- utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,
- tendere submissas ad tua crura manus!
- ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?
- iamdudum dominae more venire iube.
- ipsa meos scindas licet imperiosa capillos
- oraque sint digitis livida nostra tuis.
- omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
- corpore laedatur ne manus ista meo.
- sed neque conpedibus nec me conpesce catenis;
- servabor firmo vinctus amore tui.
- cum bene se quantumque volet satiaverit ira,
- ipsa tibi dices: `quam patienter amat!'
- ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre:
- `tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
- nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
- optima, non ullo causa tuente perit.
- hoc quoque quod tum vis, sit scriptum iniuria nostrum,
- quod de me solo nempe queraris, habes.
- non meruit falli mecum quoque Delia; si non
- vis mihi promissum reddere, redde deae.
- adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
- et vocem memori condidit aure tuam.
- omina re careant! nihil est violentius illa,
- cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
- testis erit Calydonis aper sic saevus, ut illo
- sit magis in natum saeva reperta parens.
- testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
- ipse dedit leto cum quibus ante feras;
- quaeque superba parens saxo per corpus oborto
- nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
- ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
- ne videar causa falsa monere mea;
- dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
- ipso nubendi tempore saepe iaces.
- consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
- et salvam salva te cupit esse fide.
- inde fit, ut, quotiens existere perfida temptas,
- peccatum totiens corrigat illa tuum.
- parce movere feros animosae virginis arcus;
- mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
- parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
- servetur facies ista fruenda mihi.
- serventur vultus ad nostra incendia nati,
- quique subest niveo lenis in ore rubor.
- hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
- sic sit ut invalida te solet esse mihi.
- torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
- dicere nec possum, quid minus ipse velim;
- maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi
- teque mea laedi calliditate puto.
- in caput ut nostrum dominae periuria, quaeso,
- eveniant; poena tuta sit illa mea!
- ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro
- anxius huc illuc dissimulanter eo;
- subsequor ancillam furtim famulumque requirens,
- profuerint somni quid tibi quidve cibi.
- me miserum, quod non medicorum iussa ministro
- effingoque manus insideoque toro!
- et rursus miserum, quod me procul inde remoto,
- quem minime vellem, forsitan alter adest.
- ille manus istas effingit et adsidet aegrae
- invisus superis cum superisque mihi,
- dumque suo temptat salientem pollice venam,
- candida per causam bracchia saepe tenet
- contrectatque sinus et forsitan oscula iungit;
- officio merces plenior ista suo est.
- quis tibi permisit nostras praecerpere messes?
- ad saepem alterius quis tibi fecit iter?
- iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!
- a mihi promisso corpore tolle manus!
- improbe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;
- postmodo si facies istud, adulter eris.
- elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;
- si nescis: dominum res habet ista suum.
- nec mihi credideris: recitetur formula pacti;
- neu falsam dicas esse, fac ipsa legat.
- alterius thalamo tibi nos, tibi dicimus exi!
- quid facis hic? exi! non vacat iste torus.
- nam quod habes et tu gemini verba altera pacti,
- non erit idcirco par tua causa meae.
- haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;
- sed propior certe quam pater ipsa sibi est.
- promisit pater hanc, haec se iuravit amanti;
- ille homines, haec est testificata deam.
- hic metuit mendax, haec et periura vocari;
- an dubitas, hic sit maior an ille metus?
- denique ut amborum conferre pericula possis,
- respice ad eventus: haec cubat, ille valet.
- nos quoque dissimili certamina mente subimus;
- nec spes par nobis nec timor aequus adest.
- tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est,
- idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.
- si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,
- cedere debueras ignibus ipse meis.
- nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,
- ad quid, Cydippe, littera nostra redit.
- hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae;
- hunc tu, si sapias, limen adire vetes.
- hoc faciente subis tam saeva pericula vitae,
- atque utinam pro te, qui movet illa, cadat!
- quem si reppuleris nec, quem dea damnat, amaris,
- tu tunc continuo, certe ego salvus ero.
- siste metum, virgo! stabili potiere salute,
- fac modo polliciti conscia templa colas;
- non bove mactato caelestia numina gaudent,
- sed, quae praestanda est et sine teste, fide.
- ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,
- fert aliis tristem sucus amarus opem.
- nil opus est istis; tantum periuria vita
- teque simul serva meque datamque fidem!
- praeteritae veniam dabit ignorantia culpae:
- exciderant animo foedera lecta tuo.
- admonita es modo voce mea, modo casibus istis,
- quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.
- his quoque vitatis in partu nempe rogabis,
- ut tibi luciferas adferat illa manus?
- audiet et repetens quae sunt audita requiret,
- iste tibi de quo coniuge partus eat.
- promittes votum; scit te promittere falso.
- iurabis; scit te fallere posse deos.
- non agitur de me; cura maiore laboro.
- anxia sunt causa pectora nostra tua.
- cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,
- ignaros culpae quos facis esse tuae?
- et cur ignorent? matri licet omnia narres.
- nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
- ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
- sacra pharetratae dum facit ipsa deae;
- ut te conspecta subito, si forte notasti,
- restiterim fixis in tua membra genis;
- et te dum nimium miror, nota certa furoris,
- deciderint umero pallia lapsa meo;
- postmodo nescio qua venisse volubile malum
- verba ferens doctis insidiosa notis;
- quod quia sit lectum sancta praesente Diana
- esse tuam vinctam numine teste fidem.
- ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
- lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.
- `nube, precor' dicet `cui te bona numina iungunt;
- quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
- quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae.'
- talis erit mater, si modo mater erit.
- sed tamen ut quaerat quis sim qualisque; videto:
- inveniet vobis consuluisse deam.
- insula Coryciis quondam celeberrima nymphis
- cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
- illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
- nomina, despectis arguor ortus avis.
- sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;
- amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
- appeteres talem vel non iurata maritum;
- iuratae vel non talis habendus erat.
- haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;
- haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;
- e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
- alterius noceant ne tibi tela, cave!
- iuncta salus nostra est - miserere meique tuique:
- quid dubitas unam ferre duobus opem?
- quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,
- tinctaque votivo sanguine Delos erit,
- aurea ponetur mali felicis imago,
- causaque versiculis scripta duobus erit:
- ``effigie pomi testatur acontius huius
- quae fuerint in eo scripta fuisse rata.''
- longior infirmum ne lasset epistula corpus
- clausaque consueto sit sibi fine: vale!
XXI. Cydippe Acontio
- +Littera pervenit tua quo consuevit, Aconti
- et paene est oculis insidiata meis. +Pertimui scriptumque tuum sine murmure legi,
- iuraret ne quos inscia lingua deos.
- et, puto, captasses iterum, nisi ut ipse fateris,
- promissam scires me satis esse semel.
- nec lectura fui, sed si tibi dura fuissem,
- aucta foret saevae forsitan ira deae.
- omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
- illa tamen iusta plus tibi parte favet
- utque cupis credi, memori te vindicat ira:
- talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
- at melius virgo favisset virginis annis,
- quos vereor paucos ne velit esse mihi.
- languor enim causis non apparentibus haeret,
- adiuvor et nulla fessa medentis ope.
- quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
- pallida vix cubito membra levare putas?
- nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
- colloquii nobis sentiat esse vices.
- ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,
- ut possim tuto scribere, `dormit' ait.
- mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
- credibilis tarda desinit esse mora,
- iamque venire videt quos non admittere durum est,
- excreat et dicta dat mihi signa nota.
- sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
- et tegitur trepido littera coepta sinu.
- inde meos digitos iterum repetita fatigat;
- quantus sit nobis adspicis ipse labor.
- quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;
- sed melior iusto quamque mereris ego.
- ergo te propter totiens incerta salutis
- commentis poenas doque dedique tuis?
- haec nobis formae te laudatore superbae
- contingit merces et placuisse nocet?
- si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
- culpatum nulla corpus egeret ope;
- nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
- perditis et proprio vulneror ipsa bono.
- dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,
- tu votis obstas illius, ille tuis,
- ipsa velut navis iactor, quam certus in altum
- propellit Boreas, aestus et unda refert.
- cumque dies caris optata parentibus instat,
- immodicus pariter corporis ardor inest.
- nunc mihi coniugii tempus crudelis ad ipsum
- Persephone nostras pulsat acerba fores.
- iam pudet et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
- offensos videar ne meruisse deos.
- accidere haec aliquis casu contendit, et alter
- acceptum superis hunc negat esse virum;
- neve nihil credas in te quoque dicere famam,
- facta veneficiis pars putat ista tuis.
- causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
- aspera submota proelia, plector ego.
- dic mihi nunc, solitoque tibi ne decipe more;
- quid facies odio, sic ubi amore noces?
- si laedis quod amas, hostem sapienter amabis;
- me, precor, ut serves, perdere velle velis!
- aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,
- quam ferus indigna tabe perire sinis,
- aut dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
- quid mihi te iactas? gratia nulla tua est.
- elige, quid fingas: non vis placare Dianam.
- immemor es nostri; non potes - illa tui est.
- vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo
- esset in Aegaeis cognita Delos aquis.
- tunc mea difficili deducta est aequore navis
- et fuit ad coeptas hora sinistra vias.
- quo pede processi? quo me pede limine movi?
- picta citae tetigi quo pede texta ratis?
- bis tamen adverso redierunt carbasa vento:
- mentior, a demens! ille secundus erat.
- ille secundus erat qui me referebat euntem
- quique parum felix impediebat iter.
- atque utinam constans contra mea vela fuisset!
- sed stultum est venti de levitate queri.
- mota loci fama properabam visere Delon
- et facere ignava puppe videbar iter.
- quam saepe ut tardis feci convicia remis
- questaque sum vento lintea parca dari.
- et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron,
- inque meis oculis candida Delos erat;
- quam procul ut vidi, `quid me fugis, insula' dixi
- `laberis in magno numquid ut ante mari?'
- institeram terrae, cum iam prope luce peracta
- demere purpureis sol iuga vellet equis.
- quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,
- comuntur nostrae matre iubente comae.
- ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum
- et vestes umeris induit ipsa meis.
- protinus egressae superis, quibus insula sacra est,
- flava salutatis tura merumque damus;
- dumque parens aras votivo sanguine tingit
- sectaque fumosis ingerit exta focis,
- sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes
- erramusque vago per loca sacra pede;
- et modo porticibus spatior modo munera regum
- miror et in cunctis stantia signa locis.
- miror et innumeris structam de cornibus aram
- et de qua pariens arbore nixa dea est
- et quae praeterea - neque enim meminive libetve
- quidquid ibi vidi dicere - Delos habet.
- forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
- visaque simplicitas est mea posse capi.
- in templum redeo gradibus sublime Dianae -
- tutior hoc ecquis debuit esse locus?
- mittitur ante pedes malum cum carmine tali -
- ei mihi! iuravi nunc quoque paene tibi!
- sustulit hoc nutrix mirataque `perlege' dixit.
- insidias legi, magne poeta, tuas.
- nomine coniugii dicto confusa pudore,
- sensi me totis erubuisse genis,
- luminaque in gremio veluti defixa tenebam,
- lumina propositi facta ministra tui.
- improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est?
- quidve vir elusa virgine laudis habes?
- non ego constiteram sumpta peltata securi,
- qualis in Iliaco Penthesilea solo;
- nullus Amazonio caelatus balteus auro,
- sicut ab Hippolyta, praeda relata tibi est.
- verba quid exultas tua si mihi verba dederunt
- sumque parum prudens capta puella dolis?
- Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit;
- tu nunc Hippomenes scilicet alter eris?
- at fuerat melius, si te puer iste tenebat,
- quem tu nescio quas dicis habere faces,
- more bonis solito spem non corrumpere fraude;
- exoranda tibi, non capienda fui.
- cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas,
- propter quae nobis ipse petendus eras?
- cogere cur potius quam persuadere volebas,
- si poteram audita condicione capi?
- quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris
- linguaque praesentem testificata deam?
- quae iurat mens est. nil coniuravimus illa;
- illa fidem dictis addere sola potest.
- consilium prudensque animi sententia iurat
- et nisi iudicii vincula nulla valent.
- si tibi coniugium volui promittere nostrum,
- exige polliciti debita iura tori.
- sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem,
- verba suis frustra viribus orba tenes.
- non ego iuravi, legi iurantia verba;
- vir mihi non isto more legendus eras.
- decipe sic alias, succedat epistula pomo;
- si valet hoc magnas ditibus aufer opes;
- fac iurent reges sua se tibi regna daturos
- sitque tuum toto quidquid in orbe placet!
- maior es hoc ipsa multo, mihi crede, Diana,
- si tua tam praesens littera numen habet.
- cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi,
- cum bene promissi causa peracta mei est,
- confiteor, timeo saevae Latoidos iram
- et corpus laedi suspicor inde meum.
- nam quare, quotiens socialia sacra parantur,
- nupturae totiens languida membra cadunt?
- ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras
- fugit, et a thalami limine terga dedit
- vixque manu pigra totiens infusa resurgunt
- lumina, vix moto corripit igne faces.
- saepe coronatis stillant unguenta capillis
- et trahitur multo splendida palla croco.
- cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem
- cernit et a cultu multa remota suo,
- proicit ipse sua deductas fronte coronas
- spissaque de nitidis tergit amoma comis;
- et pudet in tristi laetum consurgere turba,
- quique erat in palla, transit in ora rubor.
- at mihi, vae miserae! torrentur febribus artus
- et gravius iusto pallia pondus habent.
- nostraque plorantes video super ora parentes
- et face pro thalami fax mihi mortis adest.
- parce laboranti, picta dea laeta pharetra,
- daque salutiferam iam mihi fratris opem.
- turpe tibi est, illum causas depellere leti,
- te contra titulum mortis habere meae.
- numquid, in umbroso cum velles fonte lavari,
- imprudens vultus ad tua labra tuli?
- praeteriive tuas de tot caelestibus aras,
- ave mea spreta est vestra parente parens?
- nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
- inque parum fausto carmine docta fui.
- tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
- tura feras; prosint quae nocuere manus!
- cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
- non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
- omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
- saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
- nec tu credideris illum, cui destinor uxor,
- aegra superposita membra fovere manu.
- adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi;
- sed meminit nostrum virginis esse torum.
- iam quoque nescio quid de se sensisse videtur;
- nam lacrimae causa saepe latente cadunt,
- et minus audacter blanditur et oscula rara
- applicat et timido me vocat ore suam.
- nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
- in dextrum vertor, cum venit ille, latus
- nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus
- captantem tactus reicioque manum.
- ingemit et tacito suspirat pectore, me quod
- offensam, quamvis non mereatur, habet.
- ei mihi, quod gaudes et te iuvat ista voluntas!
- ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!
- tu mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
- qui mihi tendebas retia, dignus eras.
- scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus:
- es procul a nobis, et tamen inde noces.
- mirabar quare tibi nomen Acontius esset;
- quod faciat longe vulnus, acumen habes.
- certe ego convalui nondum de vulnere tali,
- ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
- quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
- ingenii videas magna tropaea tui!
- concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
- in pomo refero mente fuisse tuo.
- candida nec mixto sublucent ora rubore.
- forma novi talis marmoris esse solet;
- argenti color est inter convivia talis,
- quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
- si me nunc videas, visam prius esse negabis;
- `arte nec est' dices `ista petita mea.'
- promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes
- et cupies illud non meminisse deam.
- forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
- quaeque legam mittes altera verba mihi.
- +sed tamen adspiceres vellem prout ipse rogabas,
- et discas sponsae languida membra tuae! +durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,
- tu veniam nostris vocibus ipse petas.
- ne tamen ignores: ope qua revalescere possim,
- quaeritur a Delphis fata canente deo.
- is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
- neglectam queritur testis habere fidem.
- hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt:
- a, desunt voto numina nulla tuo!
- unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est,
- quae capiat magnos littera lecta deos.
- teque tenente deos numen sequor ipsa deorum
- doque libens victas in tua vota manus;
- fassaque sum matri deceptae foedera linguae
- lumina fixa tenens plena pudoris humo.
- cetera cura tua est plus hoc quoque virgine factum;
- non timuit tecum quod mea charta loqui.
- iam satis invalidos calamo lassavimus artus;
- et manus officium longius aegra negat.
- quid nisi, si cupio mihi iam contingere tecum,
- restat, ut adscribat littera nostra ``Vale!''