CORNELI NEPOTIS

HAMILCAR

[1] Hamilcar, Hannibalis filius, cognomine Barca, Karthaginiensis, primo Punico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia praeesse coepit exercitui. Cum ante eius adventum et mari et terra male res gererentur Karthaginiensium, ipse ubi adfuit numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. Quo facto, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit ut bellum eo loco gestum non videretur. Interim Kathaginienses classe apud insulas Aegates a C. Lutatio, consule Romanorum, superati statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. Ille etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli ferre non posse intellegebat; sed ita ut statim mente agitaret, si paulum modo res essent refectae, bellum renovare Romanosque armis persequi donicum aut virtute vicissent aut victi manus dedissent. Hoc consilio pacem conciliavit. In quo tanta fuit ferocia, cum Catulus negaret bellum compositurum nisi ille cum suis, qui Erycem tenerent, armis relictis Sicilia decederent, ut succumbente patria ipse periturum se potius dixerit quam cum tanto flagitio domum rediret; non enim suae esse virtutis arma a patria accepta adversus hostis adversariis tradere. Huius pertinaciae cessit Catulus.

[2] At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum ut numquam in pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites quibus adversus Romanos usi erant desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. Ii totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarunt. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum hostis a muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent. Omnia oppida abalienata, in iis Uticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae. Neque eo fuit contentus, sed etiam finis imperi propagavit, tota Africa tantum otium reddidit ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.

[3] Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem. Erat praeterea cum eo adulescens inlustris, formosus, Hasdrubal. Huic ille filiam suam in matrimonium dedit. De hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit, et princeps largitione vetustos pervertit mores Karthaginiensium, eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.

[4] At Hamilcar, postea quam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentis subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Hic cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est. Huius perpetuum odium erga Romanos maxime concitasse, videtur secundum bellum Punicum. Namque Hannibal, filius eius, adsiduis patris obtestationibus eo est perductus ut interire quam Romanos non experiri mallet.