C. IULI CAESARIS

DE BELLO GALLICO

COMMENTARIUS SEXTUS

[1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per M. Silanum, C. Antistium Reginum, T. Sextium legatos dilectum habere instituit; [2] simul a Cn. Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogauisset. ad signa conuenire et ad se proficisci iuberet, [3] magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas uideri Italiae facultates, ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id breui tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. [4] Quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Q. Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina atque opes possent.

[2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treueris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. [2] Cum a proximis impetrare non possent, ulteriores temptant. Inuentis nonnullis ciuitatibus iureiurando inter se confirmant obsidibus de pecunia cauent; Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. [3] Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari uideret, Neruios, Aduatucos, Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non uenire et cum Carnutibus finitimis ciuitatibus consilia communicare, a Treueris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putauit.

[3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improuiso in fines Neruiorum contendit [2] et, priusquam illi aut conuenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa uastatisque agri in deditionem uenire atque obsides sibi dare coegit. [3] Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. [4] Concilio Galliae primo uere, ut instituerat, indicto cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treueros uenissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere uideretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. [5] Confines erant hi Senonibus ciuitatem patrum memoria coniunxe; rant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. [6] Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo peruenit.

[4] Cognito eius aduentu Acco, qui princeps eius consilii fuerat, iubet in oppida multitudinem conuenire. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. [2] Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt; adeunt per Haeduos, quorum antiquitus erat in fide ciuitas. [3] Libenter Caesar petentibus Haeduis dat ueniam excusationem accipit, quod aestiuum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitratur. [4] Obsidibus imperatis C hos Haeduis custodiendos tradit. [5] Eodem Carnutes legatos obsidesque mittnnt usi deprecatoribus Remis, quorum erant in clientela; eadem ferunt responsa. [6] Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.

[5] Hac parte Galline parata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. [2] Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat. [3] His rebus: constitutis quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio uon esse contenturum, reliqua eins consilia animo circumspiciebat. [4] Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. [5] Haec prius illi detrahenda auxilia, existimabat, quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. [6] Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque ad eum legiones proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. [7] Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.

[6] Caesar partitis copiis cum C. Fabio legato et M. Crasso quaestore celeriter exectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. [2] Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. [3] Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. [4] His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu eustodis loco in Menapiis relinqnit, ipse in Trexeros proficiscitur.

[7] Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemabat, adoriri parabant; [2] iamque ab eo non longius bidui vix aberant, cum duas venisse legiones missu Cacsaris cognoscunt. [3] Positis castris a milibus passuum xv auxilia Germanorum exspectare constituunt. [4] Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem, praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum xxv cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. [5] Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse trlmsire habebat in animo neque hostes transituros existimabat. Augebatur auxiliorum cotidie spes. [6] Loquitur in consilio palam, quoniam Germani adpropinquare dicantur, sesc suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce castra moturum. [7] Celeriter haec ad hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitatus numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat. [8] Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consilii, proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo, castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem efficit. [9] Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferlmtur.

[8] Vix agmen novissimum extra mimitiones processerat, cum Galli collortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent - longum esse perter ritis Romanis Germanorum auxilium exspectare neque suam pati dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam manum, praesertim fugientem atque impeditam, adoriri non audeant - flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. [2] Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris p]acidc progrediebatur. [3] Tum praennissis pnlllum impedimelltis atque in tumulo quodam conlocntis. `Habetis', iuquit, `milites, quam petistis, facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis: [4] praestate eandem uobis ducibus virtutem, quam saepeuumero imperatori praestitistis, atque illum adesse [5] et haec coram cernere existimate.' Simul signa ad hostem converti aciemque derigi iubet; paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit. [6] Celeriter nostri clamore sublato pila iu hostes immittunt. Illi ubi praeter spem, quos modo fugere credebant, infestis signis ad se ire viderunt, impetum ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petiverunt. [7] Quos, Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto, compluribus captis paucis post diebus civitatem recepit. Nam Germani, qui auxilio veniebant, percepta Treverorum fuga sese domum receperunt. [8] Cum his propinqui Indutiomarir qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. [9] Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est traditum.

[9] Caesar postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum una erat, [2] quod auxilia contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. [3] His constitutis rebus paulum supra eum locum, quo ante exercitum traduxerat, facere pontem instituit. [4] Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. [5] Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oriretur, reliquas copias equitatnmque traducit. [6] Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam; [7] petunt atque orant, ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum velit dari, pollicentur. [8] Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.

[10] Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque iis nationibus, quae sub eorum sunt imperio, denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. [2] His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis imperat, ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; [3] mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant, quaeque apud eos gerantur, cognoscant. [4] Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu B.omanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse; [5] silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque a Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere; ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.

[11] Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et, quo differant hae nationes inter sese, proponere. [2] In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, [3] earumque factionum principes sunt, qui summnm auctoritatem eorum indicio habere existimantur, quornm ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. [4] Idque eius rei causa autiquitus instihltnm videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilii egeret; suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur neque, aliter si faciat, ullam inter SllOS habet auctoritatem. [5] Haec eadem ratio est in snmma totius Galliae; namque omnes civitates in partes divisae snnt duas.

[12] Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Haedui, nlterius Sequani. [2] Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Haeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. [3] Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Haeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, [4] ut magnam partem clientium ab Haeduis ad se traducerent obsidesque ab iis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consilii inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderellt Galliaeque totius principatum obtinerent. [5] Qua necessitate adductus Divitiacus auxilii petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. [6] Adventu Caesaris facta eommutatione rerum, obsidibus Haeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarcm comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata, Sequani principatum dimiserant. [7] In eorum locum Remi successerant; quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ii, qui propter veteres iuimicitias nullo modo cum Haeduis colliungi poterant, se Remis in clientelam dicahant. [8] Hos illi diligenter tuebantur; ita et novam et repente collectam auctoritatem teneballt. [9] Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Haedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.

[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nulli adhibetur concilio. [2] Plerique, cum aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus, quibus in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. [3] Sed de his duobus generibus alterum est druidum, aIterum equitum. [4] Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur; ad eos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. [5] Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; [6] si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. [7] Quibus est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum eorum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. [8] His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. [9] Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis excellit dignitate, succedit aut, si sunt plures pares, suffragio druidum deligitur, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. [10] Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habctur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. [11] Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.

[14] [2] Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. [3] Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. [4] Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere, quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. [5] In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. [6] Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

[15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit, quod ante Caesaris adventum fere quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut inlatas propulsarent, omnes in bello versantur, [2] atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unalll gratiam potentiamqlle noverunt.

[16] Natio est omnis Gnllornm admodum dedita religionibus, [2] atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantnr, aut pro victimis homines immolant nnt se immolaturos vovent administlisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, [3] quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. [4] Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. [5] Supplicia eorum, qui in furto aut latrocinio aut alia qua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed cum eius generis copia deficit, etiam ad innocentium supplic;a descendunt.

[17] Deum maxime Mercurium coluut; huius sunt plurima simulacra, hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maEimam arbitrantur; post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. [2] De his eandem fere quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere [3] Huic, cum proeho dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperint, plerumque devovent; cum superaverunt, animalia capta immolant, reliquas res in unum locum conferunt. [4] Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, [5] ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciaru constitutum est.

[18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. [2] Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum. sed noctium finimlt; dies natales et mensium et annorum initia sic observant, ut noctem dies subsequatur. [3] In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis dixerunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.

[19] Viri quantas pecunias ab uxoribus dotis I nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. [2] Huius omnis pecu - niae coniunctim ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita superavit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. [3] Viri in usores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater familiae inlustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. [4] Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia, [5] ac paulo supra hanc memo- riam servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.

[20] Quae civitates commodius suam rem publicam I administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, [2] quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. [3] Magistratus, quae visa sunt, occultunt, quaeque esse ex usu iudicaverunt, multitudiui produut. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.

[21] Germani multnm ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. [2] Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. [3] Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. [4] Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc staturam ali, hoc vires nervosque confirmari putant. [5] Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus. Cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte mlda.

[22] Agri culturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. [2] Neque quisquam agli modum certum aut fines habet proprios. sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus, cognationibus hominum quique una coierlmt quantum et quo loco visum est agri, attribuunt atquŽ anno post alio transire cogunt. [3] Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerelldi agri cultura commutent; ne latos fines parare studeant potentioresque humiliores possessionibus expell nt ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificeut; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensiones nascuntur; [4] ut animi aequitate plebem contineat, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.

[23] Civitatibus maxima laus est qu m latissime circum se V astatis finibus solitudines habere. [2] Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere neque quemquam prope se audere consistere; [3] simul hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. [4] Cum bellum civitas aut inlatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeaht potestatem, deliguntur. [5] In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. [6] Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. [7] Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ii, qui et causam et hominem probant, suumque auxilinm pollicentur atque a multitudiue conlaudantur; [8] qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. [9] Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

[24] Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. [2] Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volgae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; [3] quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. [4] Nunc, quoniam in eadem inopia, egestate, patientia qua ante, Germani permanent, [5] eodem victu et cultu corporis ante, Gallis autem provinciarum propinquitus et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usum largitur, [6] paulatim adsuefacti superali multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

[25] Huius Hercyniae silvae, quae supra demollstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. [2] Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danuvii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; [3] hinc se flectit sinistrorsus diversis a flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit; [4] neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit; [5] multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint, ex quibus quae maxime dixerant a ceteris et memoriae prodenda videantul, haec sunt.

[26] Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque derectum his, quae nobis nota sunt, cornibus; ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. [2] Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

[27] Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent; [2] neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. [3] His sunt arbores pro cubilibus; ad eas se adplicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. [4] Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omues eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. [5] Huc cum se consuetudine recliuaverunt, infirlllns urbores pondere adfligunt atque lma ipsae concidunt.

[28] Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. [2] Magna vis eorum est et magna velocitas; neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt. [3] Hos studiose foveis captos interficiunt: hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. [4] Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. [5] Amplitudo cornuum et figura et species multum ab nostrorum boum cornibus differt. [6] Haec studiose conqnisita ab labris argento eircumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

[29] Caesar postquam per Ubios exploratores L comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime homines Germani agri culturae student, constituit non progredi longius; [2] sed ne omnino metum reditus SUi barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, [3] in longitudinem pedum cc res- cindit atque in extremo ponte turrim tabulntorum quattuor constituit praesidiumque cohortium XII pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque C. Volcacium Tullum adulescentem praefecit. [4] Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius D in longitudinem patet, L. Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque oportunitate temporis proficere posset; [5] monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat; sese confestim subsequi dicit.

[30] Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit; eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. [2] Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest Fortuna. Nam sicut magno accidit casu, ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret priusque eius adventus ab hominibus videretur, quam fama ac nuntius adventus adferretur, sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem. [3] Sed hoc factum est, quod aedificio circumdato silva, ut SUllt fere domicilia Gallorum, c ui vitandi aestus causa plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates, cormites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. [4] His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit; fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum Fortuna valuit.

[31] Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. [2] Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvum, pars in continentes pallldes profugit; [3] qui proximi Oceano fuerunt, hi insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consueverunt; [4] multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis credideruut. [5] Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.

[32] Segm Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburbnes Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium mlmero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret; nihil se de bello cogitasse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. [2] Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. [3] Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. [4] Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. [5] Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret [6] Praesidio impedimentis legionem quartam decimam reliquit, unam ex his tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. [7] Ei legioni castrisque Q. Tullium, Ciceronem praefecit ccque equites ei attribuit

[33] Partito exercitll T. Lal ienum cum legionibus tribus ad Oceanuul velsus ill eas partes, quae Mellapios attingunt, proficisci iubet, [2] C. Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem, quae ad Aduatucos adiacet, [3] depopulandnm mittit, ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldim, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partes ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. [4] Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat, quam ad diem ei legioni, quae in praesidio relinquebatur, deberi frumentum sciebat. [5] Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eam diem revertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus aliud initium belli capere possint.

[34] Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo. [2] Ubi cuique aut vallis abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidii aut salutis aliquam offerebat, consederat. [3] Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda - nullum enim poterat universis ab perterritis ac dispersis periculum accidere - sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. [4] Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant. [5] Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites; [6] si contineri ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex: occulto insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deeerat audacia. [7] Ut in eius modi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat, providebantur, ut potius in nocendo aliquid omitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, qnam cum aliquo militum detrimento noceretur. [8] Dimittit ad filfitinlls civitates nuntios Caesar; omnes evocat spc praedae ad diripienclos Eburones, ut potius in silvis Gallornm vita quam legionarius miles periclitetur, simul ut magra multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur. [9] Magnus undique numerus celeriter convenit.

[35] Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantnr, diesque adpetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. [2] Hic, quantum in bello Fortuna possit et quantos adferat casus, cognosci potuit. [3] Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla, quae parvam modo causam timoris adferret. [4] Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari. [5] Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibns receptos ex fuga Tencteros atque Usipetes supra docuimus. [6] Transeunt Rhenum navibus ratibusque XXX milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque a Caesare relictum; primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. [7] Invitati praeda longius proceduut. Non hos paludes in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar, ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. [8] Atque unus ex captivis, `Quid vos', inquit, `hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? [9] Tribus horis Aduatucam venire potestis; huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit; praesidii tantum est, ut ne murus quidem cingi possit neque quisquam egredi extra munitiones audeat.' [10] Oblata spe Germani, quam nacti erant praedam, in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.

[36] Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius eum progressum audiebat neque ulla de reditu eius fama adferebatur, [2] simul eorum permotus vocibus, qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, [si quidem ex castris egredi non liceret,] nullum eius modi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu, dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. [3] Complures erant in castris ex legionibus aegli relicti; ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; [4] magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederat, facta potestate sequitur.

[37] Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra inrumpere conantur; [2] nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris adpropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui facultatem non haberent. [3] Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. [4] Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditunu reperire possint. [5] Aegre portas nostri tuentur; reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. [6] Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur, neque quam in partem quisque conveniat, proYident. [7] Alius castra iam capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit; [8] plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Iiturii calamitatem, qui in eodem occiderint castello! ante oculos ponunt. [9] Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. [10] Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tautam fortunam ex manibus dimittant.

[38] Erat aeger in praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum apud Caesarem duxerat, GUiUS mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. [2] Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit; videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine capit arma a proximis atque in porta consistit. [3] Sequuntur hunc centuriones eius cohortis, quae in statione erat; paulisper una proelium sustinent. [4] Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus deficiens; aegre per manus tractus servatur. [5] Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.

[39] Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt; praecurrunt equites; quanto res sit in periculo, cognoscunt. [2] Hic vero null munitio est, quae perterritos recipiat; modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipisltnr, exspectant. [3] Nemo est tam fortis, quin rei novitate perturbetur. [4] Barbari signa procul conspicati oppugnatiolle desistunt; redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciuDt.

[40] Calones in proximum tumulum procnrrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coiciunt; eo magis timidos perterrent milites. [2] Alii, cuneo facto ut celeriter perrumpant, censent, quoniam tam propinqua sint castra, et si pars aliqna circumventa ceciderit, at reliquos servari posse confidlmt; [3] alii, ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant casum. [4] Hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce C. Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. [5] Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur. [6] At ii qui in iugo constiterant, nullo etiamnunc usu rei militaris percepto neque in eo, quod probaverant, consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam, quam prodesse aliis vim celeritatemque viderant, imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt. [7] Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in snperiores erant ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes concidernnt. [8] Militum pars horum virtute submotis hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit.

[41] Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda, quam in silvis deposuerant, trans Rhenum sese receperunt. [2] Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror, ut ea nocte, cum C. Volusenus missus cum equitatu in castra venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. [3] Sic omnium animos timor occupaverat, ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum tantum se ex fuga recepisse dieerent neque incolumi excrcitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent. [4] Quem timorem Caesaris adventus sustulit.

[42] Reversus ille, eventus belli non ignoralls, unilm, quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus - ne minimo quidem casui locum relinqui debuisse - multum Fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit, [2] multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. [3] Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimllm Ambiorigi beneficium obtulerunt.

[43] Caesar rursns ad vexandos hostes profectus magno coacto equitum numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. [2] Omnes vici atque omnia aedificia, quae quisque conspexerat, illcendebantur, pecora interficiebantur, praeda ex omnibus locis agebatur; [3] frumenta non solum a tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus proeubuerant, ut, si qui etiam in praesentia se occnltassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia perelmdum videretur. [4] Ac saepe in eum locum velltum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visuln ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequeluli inlata atque infinito labore suscepto, [5] qui se summam a Caesare gratiam inituros putarent, paene naturalll studio vincerent semperque paulum ad summam filicitatem defuisse videretur, [6] atque ille latebris, aut silvis aut saltibus, se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesqne peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere andebat.

[44] Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere institlLit et de Accone, [2] qui princeps eius consilii fuerat, graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veriti profugerunt. [3] Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis conlocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituelat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.